Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pater est a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias uocitatur. Pater autem dictus eo quod patracione per acta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo et parentes quasi parientes idem et creatores. Crementum enim est semen masculi. Unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. Multis modis in scripturis pater positus reperitur quia aut naturaliter pater dicitur deus pater omnium a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent, aut generatione sicut nominatur pater ab hoc quod filium genuit ut est illud Abraham genuit Isaac, Isaac eutem genuit Iacob et cetera. Aut posteritatem gentis ab eo ortae. Sicut in evangelio legatur: Iudeos domino dixisse, pater noster Abraham est. Et dives in inferno positus patrem uocavit Abraham. Pater vero homo primus Adam intellegitur. Ut est illud Esaiae pater vester primus peccavit. Item pater mundus sive diabolus est, ut in evangelio: Vos de patre diabolo estis. Et in Zacharia: Patres vestri ubi sunt. Rursum patres apostoli sive prophetae ut in Psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Et doctrina dicitur pater sicut Paulus aliquibus fidelibus ait. Licet multos magistros haberetis tamen non multos patres, ego enim per evangelium in Christo uos genui, aut veneratione sicut monastica disciplina docet monachos. ut illum qui super eos pastor consitutus est abbatem et dominum uocent. Sed quaeritur cum dominus discipulis suis iusserit dicens: Patrem nolite uocare uobis super terram quia unus est pater vester qui in caelis est nec uocemini magistri quia magister vester unus est Christus. Quare adversum hoc preceptum doctorem gentium apostolus esse se dixerit aut quomodo vulgata sermone maxime in Palestinae et Aegypti monasteriis se invicem patre uocent, quod sic solvitur. Aliud esse natura patrem vel magistrum aliud indulgentia.
Nos si hominem patrem uocamus, honorem aetati deferimus non auctorem nostrae ostendimus uitae, quia nec initium uitae ex eis habemus sed transitum uitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem quomodo unus per naturam deus et unus filius non preiudicat ceteris ne per adoptionem dii uocentur et filii. Ita et unus pater et magister non preiuciat aliis ne abusive appellentur patris et magistri.
Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia nam causa pater est. Mater significat aecclesiam, ut est illud Psalmiste: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetatem. Item mater est caelestis Hierusalem ut in apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrum. Rerum mater sinagoga Iudaeorum intellegitur. Ut est illud Hieremiae prophetae: In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Rursum pater vel mater Babilonia sive carnalis generatio est. Ut psalmista dicit: Quo pater meus et mater mea dereliquerunt me.
Paterfamilias autem dictus quod omnibus in familia sua positis servis tamquam pater filiis patria dilectione consulit servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum conplectit. Hinc autem exortum est nomen patrisfamilias, qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam se putent appellari. Qui sit autem paterfamilias mystice intellegendus parabola evangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum caelorum patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in uineam suam. Quis vero patrifamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subiectos dominus in domo qui habet uineam universam scilicet ecclesiam. Quia Abael iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit quasi tot palmites misit.
Matremfamilias inde uocari quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit, tabule enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati. Ita materfamilias illa est quae plures enixa est, nam familia ex duobus esse incipit. Spiritaliter autem mater omnium fidelium sancta est, eclesia quae cotidie deo filios generat per sacramenta divina. Et verbum evangelii: Item Hierusalem celestis mater nostra dicitur. Ut est illud in apostolo: Illa inquit quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra. Nam familia pro servis abusive non proprie dicitur.
Iuxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana quae in sancta versatur aeclesia, ut supra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdotis ad dominum familiam tuam quae sumus domine continua pietate custodi quia aliter inlesa servari non potest nisi eius protectione muniatur. Avus patris pater est ab evo dictus id est ab antiquitate. Proavus avi pater est quasi prope avum. Abavus pro avi pater iam longe ab avo. Atavus avi pater. Tritavus atavi pater quasi tetravus id est quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est.