Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De ordinibus filiorum.

Quadripertitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus ante quem nullus. Unigenitus post quem nullus. Medius inter omnes. Novissimus post omnes, id est, et minimus a monade. Novissimus autem propter quod novus quia ceteri precedendo antiquiores existunt. Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Iudei imitatione ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente evangelio: Potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae vel sicut eosdem Iudeos dominus filios esse dicit diaboli a quo non nati sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque quod humana consuetudine nulli licet nescire vel sicut nos deo non natura, sed adoptione dicimus: Ppater noster qui es in caelis. Doctrina sicut apostolus filios suos appellat eos quibus evangelium predicavit.

Filii populi fideles per apostolorum predicationem in eclesia rei nati sicut ait apostolus: In Christo Iesu per evangelium ego uos genui. Quibus per psalmistam dominus dicit: Venite filii audite me. Filii hereticorum discipuli in Iob si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt. Filii reprobi omnes ut in epistola Iohannis: In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. Filia anima fidelis sive eclesia, ut in Psalmo: Audi filia et uide. Et in malam partem filia Babilonis misera. Filiae animae sanctorum, ut in propheta: Ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias. Item filii reprobi omnes ut in Esaia: Preparate filios eius occisioni iniquitate patrum suorum. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur ut isto uocabulo secernantur, a servis quia sicut servus in potestate est domini sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio ut sit liber a patre sicut fit servo manusmissio, ut sit liberatus a domino. Item liberi dicti qui ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit.

Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii quos sola natura genuit non honestas coniugii. Idem et pueri et a pube. Ad optivus filius est qui aut patre iusto aut avo aut pro avo cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem qui utriusque fert nomen ut Fabius Emilius vel Scipio Paulinus. Mystice autem adoptivi filii intelleguntur esse Christiani quos deus pater mittens unigenitum filium suum inmensa gratia per spiritus sancti donum in locum adoptavit filiorum. Unde et apostolus ad credentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. ut adoptionem filiorum reciperemus, quoniam autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda nostra damantem abba pater. Itaque iam non est servus sed filius. Quod si filius et heres per deum.

Gemini sunt non duo tantum simul nati sed etiam plures. De geminis autem unus abortu, alter qui legitime natus fuerit uopicus nominatur. Gemini autem non duo tantum simul nati sed ut quidam uolunt etiam dicuntur plures. Gemini autem in scripturis iuxta allegoriam duo populi intellegitur, hoc est Iudaeorum et gentilium hos prefigurabant illi gemini Rebecce, quos genuit Isaac patriarchae. Unde ipsa Rebecca dum perrexisset ut adoraret, et consuleret, dominum tale ab eo accepit responsum due gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superavit et malor serviet minori. Quod et aliter iuxta tropologiam intellegi potest. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest quod duae gentes et duo populi sint intra nos uitiorum scilicet atque uirtutum. Sed iste minor est ille maior, semper enim plures sunt mali quam boni et uitia numerosiora sunt uirtutibus, sed tamen et in nobis gratia dei populus populum superat et maior servit minori, servit et enim caro spiritui et uitia uirtutibus cedunt.

Postumus uocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est obitum, iste et defuncti nomen accipit sic enim lex uoluit. Ut qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. Nothus dicitur qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concupina est autem hoc nomen Grecum et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto matre uidua genitus velut tantum spurii filius quia muliebrem naturam veteres spuriam uocabant. Latine autem spurii quasi extra purititatem id est quasi inmundi. Legitur enim in libro regum uir spurius nomine Goliad de castris Philistinorum processisse. Quem David vicit atque percussit, quod significat redemptorem nostrum qui fortis manu Goliad qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam singulari certamine congressum prostravisse ac populum dei a timore eius eripuisse.

Nepos est qui ex filio natus est, dictus autem nepos quasi natus post primum enim filius nascitur. Deinde nepos gradus enim substitionis est hinc et posteritas quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in iure est propter discretionem successionis amissam.

Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est et dictus pronepos quasi natus porro post ex hoc quoque gradii incipit uocari et progenies quasi proro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur. Ita superius pro avi ac avi qui et progenitores appellantur quasi porro generantes. Pronepus dictus quia prope non potest. Abnepus quia se iungitur, anepote est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos ab nepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est quasi tetranepos.

Minores autem non dicimus nisi quotiens graduum defecit nomen. Ut puta filius nepos pronepos abnepos adnepos trinepos, ubi isti gradus defecerint merito iam dicimus minores sicut et maiores dicimus preter patres avi proavi abavi, atavi tritavique uocabulum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL