Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Agnati dicti eo quod accedant pro natis dum desunt filii qui ideo prius in gente agnoscuntur quia veniunt per uirilis sexus personas, veluti frater eodem patre natus vel fratris filius nepus vel ex eo item patruus. Cognati dicti quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncta qui inde post agnatos habentur quia per feminini sexus personas veniunt nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus.
Consanguinei uocati eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine nati sunt. In scriptura ergo sacra non tantum cognati illi dicuntur qui historialiter qui adam proximitate consanguinitatis sociati uidentur sed etiam illi quos cognatio spiritalis in fide et bonis operibus coniungit quod ibi monstratur. Ubi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Unde apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt filii dicuntur Abraham sed qui ex fide Abrahae sunt illi aestimantur. In semine quia qui ex fide sunt illi filii sunt Abrahae. Proximi autem mystice fide propinqui intelleguntur. Ut est illud in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini proximi.
Vicini propinqui ut in Exodo assument vicinum suum qui coniunctus est domui suae et in Salomone melius est vicinus iuxta quam frater procul. Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. Germani vero de eadem genetrice manantes. Non ut multi dicunt de eodem germine qui tantum fratres uocantur. Ergo fratres ex eodem fructu. Germani ex eadem genetrice manantes. Uterini uocati quod sint ex diversis patribus et uno utero editi nam uterus tantum mulieris est. Quattuor autem modis in scripturis divinis fratres dici constat. Natura gente cognatione affectu. Natura ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Iohannes.
Gente ut omnes Iudaei fratres inter se uocantur. Unde dicitur in Deuteronomio si autem emeris fratrem tuum qui est Hebreus. Et apostolus optabam inquit ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem qui sunt Israhelite. Porro cognatione fratres uocantur qui sunt de una familia id est patria quas Latina paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth: Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes nos fratres sumus. Et certe Loth non erat frater Abrahae sed filius fratris eius Aran. Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiritale et commune. Spiritale quo omnes Christiani fratres uocantur. ut ecce quam bonum et quam iocundum habitare fatres in unum. In commune cum et omnes homines ex uno patre nati patri internos germanitate coniungimur.
Scriptura loquente dicite his qui oderunt uos fratres nostri uos estis. Germana ita intellegitur ut germanus eadem genetrice manans. Mystice Christus frater est, de quo in Canticis canticorum aeclesia dicit frater meus mihi et ego illi. Item fratres apostoli sive omnes sancti. Ut in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et in aliam partem ut in Iob: Fratres mei preterierunt me sicut torrens. Amici apostoli vel omnes sancti ut in evangelio iam non dico uos servos sed amicos. Et in aliam partem amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem.
Sodales apostoli ut in Canticis canticorum: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum. Soror autem ut fraterniam soror est ex eodem semine dicta quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. Mystice autem sororis nomine sancta ecclesia vel anima fidelis accipi potest. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit quam pulchre sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua uino et odor ungventorum tuorum super omnia aromata. In mammis sancti doctores intelleguntur propter consolationem infirmorum et parvulorum sustentationem quae lactae exprimitur. In uberis suavitas gratiae designatur quae pulchrior est austeritate legis. In odore ungventorum fama suavissima insinuatur diffusae fidei quae per totum orbem spargitur, haec quoque legi veteri praefertur quae in sola Iudea coangustata diu latebat.
Fratres patrueles dicti eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. Consobrini vero uocati quia aut ex sorore et fratre aut ex duabus sororibus sunt nati quasi consorini. Fratrueles autem materterae filii sunt. Sobrini consobrinorum filii, patruus frater patris est quasi pater alius unde et moriente, patre pupillum prior patruus suscipit et quasi filium lege tuetur. Avunculus est frater matris cuius nomen formam diminutive habere uidetur quia abavo venire monstratur. Amita est soror patris quasi alia mater. Matertera soror matris quasi altera mater. Socer qui filiam dedit gener qui filiupm duxit. Gener autem dictus quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus quod generum vel nurum sibi associant.
Vitricus est qui uxorem ex alio uiro filium aut filiam habentem duxit. Et dictus uitricus quasi novitricus, quod a matre super ducatus novus. Privignus est, qui ex alio patre natus est, et privignus dici putatur. Quasi privigenus quia prius genitus. Unde et vulgo ante natus dicitur. Vocabula a gente haec uidentur declinata genitor genetrix, agnati agnate, cognati cognatae, progenitores progenetrices germani germanae.