Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Vir sexum significat non coniugium nis adieceris uir eius. Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat et amare maritus quasi mas. Est enim nommen primae positionis quod facit in diminutione masculus in dirivatione maritus. Sponsus ab spondendo uocatus, nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant. In quibus spondebant se invicem consentire iniura matrimonii et fide iussores dabant. Unde et admissum est, ut sponsum dicamus uirum ab spondendo et sponsam similiter ceterum propriae spondere velle est. Ergo sponsum non quia promittitur sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo quod a patre ab initio sit promissus. Ut in Psalmo et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Sponsa aeclesia quae utique divinis sponsionibus sit promissa ut in Cantico Canticorum: Veni alibano sponsa. Veni alibano hoc est a candore baptismatis. Nuptiae copulatio verbi dei et carnis. Ut in evangelio: Simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Item nuptiae societas angelorum et hominum per dominum Christum facta. Ut in evangelio: Et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Thalamus uterus uirginis Mariae. Ut in Psalmo: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalomo suo. Thalami corda sanctorum ut in Hiezechiele: Osculum reconciliatio hominis in deum sicut in evangelio de prodigo filio dicitur et osculatus est eum. Et in apostoli: Reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Et in malam partem: Iuda osculo filium hominis tradis. Risus gaudium sempiternum sicut in Salomone pro aecclesia dicitur: Et ridebit in die novissimo. Et in aliam partem: Ego quoque in interitu vestro ridebo.
Arrabo dicta quasi arrabona quod enim datur pro coniugio bene datur, quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii malum est, idcirco arrabo non est. Dicata autem arra, are pro qua traditur. Est autem arra non solum sponso coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data ut conpleatur. Proci nuptiarum petitores a precando et petendo dicte. Pro numba dicta eo quod nubentibus prae est quae que nubentem uiro coniungit, ipsa est et paranimpha. Nam nimpha sponsam nuptiis et nimpha pro labationis officio quod et ad nomen nubentis alluditur. Coniuges appellati propter iugum quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent propter futuram concordiam ne separentur. Coniuges autem verius appellantur, a prima disponsationis fide, quamvis ad adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus. Sicut Maria Ioseph coniunx uocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla conmixtio. Matrona est quae iam nupsit et dicta matrona quasi mater nati vel quia iam mater fieri potest. Unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem familias. Nam matronae quia iam in matrimonium convenerunt matres quia genuerunt, matres familiae quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. Monogamus dictus quia uni tantum nupsit. Mono enim apud Grecos unum dicitur, gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus a numero uxorum uocatus quasi duabus vel tribus maritus. Vidua uocata quod cum iuro duo fuerint, nec circa consortium alterius uiri post mortem coniugis pimi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris uiri nupserint uiduae non dicuntur. Item uidua quod sola sit nec circa consortium alterius uiri coniugalia iura custodiat. Fratris uxor fratrissa uocatur, mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores, ianetrices uocantur, quasi eandem ianuam terentes, vel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. Sororis uir speciale nomen non habet, nec uxoris frater.
Matrimonium est, nobilium iusta conventio et conditio. Coniugium est, legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. Tres autem ob causas ducitur uxor. Prima est, causa prolis de qua legitur in Genesi: Et benedixit eos dicens, crescite et multiplicamini. Secunda causa adiutorii de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium simile. Tertia causa incontinentiae unde dicit apostolus: ut qui se non continet nubat. In elegendo marito quattuor expectari solent. Virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris effectum, refert haec quattuor Virgilius de Aenea quod his Dido inpulsa est in amorem eius. Pulchritudine, quam sese ore ferens. Virtute quam forti pectore et armis. Oratione heu quibus ille iactatur, fatisque bella exhausta canebat. Genere credo equidem nec vana fides genus esse deorum. Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem. Pulchritudo, mores, genus, divitiae, melius tamen si in ea mores magis, quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem ille quaeruntur, quas aut divitae aut forma non quas probitas morum commendat. Ideo autem femine sub uiri potestate consistunt, quia levitate animi pleruque decipiuntur.
Unde et equum erat eas uiri auctoritate reprimi, proinde et veteres volverunt feminas in nuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere. Mistice autem uiri nomine aut Christus intellegitur qui est sponsus aeclesiae aut spiritus hominis, id est mens et ratio quae animam regit et in ea dominatur. Nam uir et uxor eius Christus est et ecclesia. Unde dicit apostolus: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit aecclesiam. Similiter et sponsus et sponsa eandem rem significant, quoniam sponsus Christus inde dictus est ut supra ostendimus qui a patre ab initio fuit promissus. Unde et in Psalmo legitur: In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa vero eius est aecclesia, quae utique divinis sponsionibus fuit promissa. Unde in Cantico canticorum dicitur: Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano veru. Libanus candor interpretatur, id est anima bonis actibus candidata quam tertio hortatur sponsus ut veniat. Primo uiventes in carne per bona opera. Secundo absoluta carne ad percipiendam uitam beatam. Tertio recepto corpore ad fruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem uir ponitur, ut est illud in Genesi: Pulchra facie valde uirgo, quam uir non cognoverat, id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Coniugium vero spiritale, hoc est, coniunction Christi et ecclesiae multa bona in se habet, quia illud quod diximus in uiro eligendo maxime nitet in Christo, hoc est uirtus et sapientia genus et pulchritudo. De quo ait apostolus: Christum dico dei uirtutem et dei sapientiam. Et propheta: Generationem inquit eius quis enarrabit. Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum.
In uxore autem eius similiter illa quatuor quae ante numeravimus inveniuntur, hoc est pulchritudo, genus, divitiae, mores. Nam in Cantico canticorum de eius pulchritudine ita dicitur: Pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem. De genere quoque eius dicit beatus Petrus apostolus: Vox genus regium et sacerdotale. De divitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius divitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis scriptura sacra predicat. Unde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo uir uirgo est in carne, et monogamus in spiritu, quia aliam sponsam nescit preter sanctam aecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico canticorum: Dilectus meus mihi et ego illi. Qui uxori suae dotem dedit quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. Arram tribuit quando gratiam spiritus sancti illi dans aeternam in caelis hereditatem promisit, unde apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus hereditatis nostrae.