Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De morte.

Mors dicta quod sit amara vel a marte qui est effector mortuorum sive a morsu hominis primi quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria sunt autem genera mortis: acerva, inmatura, naturalis. Acerva infantum, inmatura iuvenum, merita, id est, naturalis, saenum. Vivi aliquando iusti intelleguntur qui consistunt in aeterna uita, unde est illud, placebo domino in regione uivorum. Et in alteram partem, laudavi magis mortuos quam uiventes, hoc est bono fine consummatos quam uiventes in peccatis.

Mortui enim aliquando peccatores vel infideles significant. Ut est illud in evangelio: Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos. Et in bonam partem. Beati mortui qui in domino moriuntur. Unde scriptum est in Psalterio: Preciosa est in conspectu domini mors sanctorum. Et in apostolo: Mortui inquit estis et uita vestra abscondita est cum Christo in deo. Mors autem non solum carnis obitum sed etiam interitum animae et damnationem inferni significat. Unde scriptum est: Quocumque die comederitis ex eo morte moriemini. Et alibi salvator ait: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non uidebit in aeternum. Et rursum: Ego sum inquit resurrectio et uita qui credit in me non morietur in aeternum. Et in psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessimae. Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur: Viventes mundo, et mortui deo peccatores intelleguntur in Psalmo: Descendunt in infernum upiventes.

Cadaver autem est si in sepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus. Crematum reliquias conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur ut est illud cum corpora luce curentum. Mistice cadavera infidelium corporis significant, ut est illud in propheta: Et impleam vallem Iosaphad cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem ponuntur, ut est illud in Psalterio. Posuerunt cadavera servorum tuorum. Defunctus uocatur quia complevit uitae officium. Nam dicimus functus officio qui officia debita compleverunt, unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus quod ab officio sit uitae depositus, sive quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu, sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere. Sepultus autem, aut uitus obrutum, aut damnatum in inferno significat, unde dicitur: Mortuus est et dives et sepultus est in inferno. Sepulchrum vero allegorice corpus peccatoris intellegitur mortuam uitus animam intrinsecus retinens. Et in evangelio dicitur: Quia similes estis sepulchris de albatis quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulchrum memoriam mortis et resurrectionis domini significat, ut in Esaia: Et erit inquit sepulchrum eius gloriosum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL