Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata uidentur sed non sunt contra naturam, quia divina uoluntate fiunt. Cum uoluntas creatoris cuiusque condite rei natura sit. Unde et ipsi gentiles deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere monstrare ac predicare aliqua futura uidentur. Nam portenta dicta perhibentur, a portendo id est, prae ostendendo. Ostenta autem quod ostendere quicquam futurum uideantur.
Prodigia quod porro dicant, id est futura predicant. Monstra vero a monitu dicta quod aliquid sigificando demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constituta uidentur. Vult enim deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia sicut per somnos et per oracula qua premoneat et significet quibusdam. Vel gentilibus vel hominibus futuram cladem quod plurimis etiam experimentis probatum est. Xersen quippe vulpis ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum quod superiores corporis partes hominis sed mortuas habuent. Inferiores diversarum bestiarum, sed uiventes, significasse repentinam regis interfectionem, supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae insignificationibus dantur non diu uivunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt.
Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur sicut fertur in umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus matremque suus conteruit infans. Portentuosa vero levem sumunt mutationem. Et exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur, vel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Titan in novem iugeribus iacens Homero testante. Alia parvitate totius corporis ut nani, vel quos Greci pigmeos uocant, eo quod sunt statura cubitales. Alia magnitudine partium veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus ut bicipites et trimani, vel scinodontas quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium in quibus altera pars plurimum defecit ab altera ut manus a manu, vel pes a pede.
Alia discisione ut sine manu aut capite generata, quos Grecae steresios uocant. Alia per numeria quando solum caput aut crus nascitur. Alia quae in parte transfigurantur sicut qui leonis habet vultum vel canis vel taurinum caput aut corpus, ut ex faside memorant genitum minotaurum quod Greci aethero morfian uocant. Alia quae ex omni parte transfigurantur in aliene creationis portentum ut ex muliere uitulum dicit historia generatum. Alia qui sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte, aures supra in timpora, vel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse. Alia secundum connaturationem ut in alia manu digiti plures connaturati et coherentes reperiuntur, in alia minus sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem sicut hi qui dentati nascuntur sive barbati vel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum sicut illud quod praediximus. In Alexandro multi formae portentum. Alia commixtione generis ut androgeniet ermafrodite uocantur. Ermafroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Grecos masculus, afrodi femina nuncupatur. Hi dexram mamillam uirilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo. Et gignunt et pariunt. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum. Ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gigantes zenotefali, ciclopes, et cetera. Gigantes dictos iuxta Greci sermonis aethimologiam qui eos gegines existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulosae pariens terra immensa molae et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur, genis, genus licet et terrae filios vulgus uocat quorum genus incertum est.
Falsa autem opinantur quidam imperiti descripturis sanctis praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluviam concubuisse, et exinde natos gigantes, id est nimium grandes et fortes uiros de quibus terra completa est. Zenotephali appellantur eo quod canine capita habeant quosque se largitus magis bestias quam homines confitetur, hi in India nascuntur. Ciclopes quoque eadem Indie gignit, et dictos ciclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur, hi et agriofagitae dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. Lemnias in Libia credunt truncos sine capite nasci et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris. In ultimo autem orientis monstruose gentium facies scribuntur. Aliae sine nasibus aequali totius oris planitiae in formes habentes vultus. Alii labro subteriore ad eo prominente ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientis. Aliis concreta ora esse modico tantum foramine, calamis habenarum haurientes pastus nonnulli sine linguis esse dicuntur invicem sermonis utentes, nutu sive motu.
Panotios apud Scithiam esse fertur tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. Pan enim Greco sermone omne othim aures dicuntur. Artabante in Aethiopia proni, ut pecora ambulare dicuntur, quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Satiri homunciones sunt ad uncis naribus cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus uidit, qui etiam interrogatus, a dein servo respondisse fertur dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis heremi, quos vario delusa erore gentilitas faunos satyrosque colit.
Dicunt quidam esse silvestres homines quos nonnulli faunos ficarios uocant. Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Greci uocant, eo quod per estum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur. Antipodas in Libia plantas versas habent post crura et octenus digitos in plantis. Ippodes in Scithia sunt humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem quae Macrobi nuncupantur, xii pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis quos Greci a cubito pigmeos uocant, de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent quibus est vicinus Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum, quae quinquennes concipiunt et octavum uitae annum non excedunt. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta quae non sunt sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Gerionem Spaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset.
Gorgones quoque meretrices crinitos serpentes quae aspicientes convertebant in lapides habentes unum oculum quem invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis quasi unius oculi quae ita spectatores suos stupescere, faciebant ut vertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virganes, et ex parte uolucres habentes alas et ungulas quarum una uoce, altera tibi, tertia lira canebat. Quae inlectos navigantes sub cantu in naufragia trabebant. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quo deducabant ad egestatem his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas quia amor et uolat et vulnerat atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus venerem creaverunt. Scillam quoque fertur feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus magnis propter fraetum siculi maris in qua navigantes verticibus in se concurrentium undarum ex territi latrare existimant undas quas sorbentes aestus uorago collidet. Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est infantiam, iuventutem, senectutem, quem quidem ideo dictum Cerberum putant quasi creovorum id est carnem carnem uorans.
Dicunt et Ydra serpentem, cum uiiii capitibus quae Latine Scedra dicitur, quod uno ceso tria capita excrescebant, sed constat Ydram locum fuisse evomentum aquas, vastantem vicinam civitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant quod Hercoles uidens loca ipsa exussit. Et sic aquae clausit meatus. Nam Ydra ab aqua dicta est, huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem heresium dicens, heresis enim quasi quaedam Ydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum sepe reciditur pululavit igni debita incendioque peritura.
Fingunt et Cimeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra, quam quidam Fisiologi non animal sed Ciliciae mentem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus plenam hunc Bellorofontus habitabilem fecit. Unde cimeram dicitur occidisse. Centauris autem species uocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Tessalorum dicunt. Sed pro eo quod discurrentes id est bello vel ut unum corpus equorum et hominum viderentur inde centauros fictos asseverant. Porro Monocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulosae in laborintho inclusam fuisse. De qua Ovidius semibovemque uirum semivirumque bovem. Ono centaurum autem uocari eo quod media hominis specie media asini esse dicatur, sicut et Yppocentaurus quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. Hoc quoque notandum est quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur cum aliquid de futuris praesignant, ut est illud quod dominus ad Hezechielem ait: Fili hominis dedite insignum et portentum domui Israhel. Unde idem propheta legitur iussus dormire in latere dextro ad tempus. Et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret quod dominus populo Israhelitico in uindictam evenire uolebat. Item de Esaia legitur quod nudus et discalciatis ambulaverit ad praefigurandum vastationem terrae Iudeorum et captivitatem populi Israhelitici, sic et alii prophetae actibus suis et vaticiniis futura examplabant. Similiter et in novo testamento signa portenta et prodigia leguntur accididisse, quod etiam et Iohel in suo libro praedicere uidetur, ut est illud. Et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri uisiones uidebunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in celo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniet dies domini magnus et horribilis, et erit omnis quicumque invocaverit nomen domini salvus erit. Unde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius disputare, sed et hoc nos convenit credere quod quecumque veraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et uoluntate dei fieri posse, qui omnia iuste agit et recte disponit, quia iustus est dominus in omnibus uiis suis et sanctus in omnibus operibus suis.