Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Omnibus animantibus Adam prima uocabula indidit appellans unicuique nomen ex presenti institutione iuxta conditionem naturae cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt uocabula, non autem secundum linguam Latinam atque Grecam aut quarumlibet gentium barbarum nomina illa inposuit Adam, sed et illa lingua que ante diluvium omnium una fuit quae et Ebrea nuncupata est. Latinae autem animalia sive animantia dicta quod animentur uita et moveantur spiritu. Iuxta allegoriam vero animalia brutos homines significant, et terrena tantum modo cogitantes unde dicitur, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei stultitia est enim illi. Hinc et per psalmistam dicitur: Animalia tua inhabitabunt in ea. Animalia fuerunt gentes veri religione vacuatae, sed cum ad dominum venerunt cuius ope facte sunt ditate. Iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur, haec habitabunt in aecclesia, cum vere religionis cultum ipso miserante perciperint. Item illud quod dicit apostolus: Est corpus animale, est et spritale, et non prius spiritale, sed quod animale. de inde quod spiritale, in corpore animali significat praesentis uitae statum quam diu homo gerit, corpus mortale. Spiritale autem corpus significat futurae uitae inmortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit in corruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur ut uivat. Spiritale autem cum horum nihil indigebit conversus in uita, omnia supradicta hoc sensu clauduntur, non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurgit spiritale, quod neque iam manducet, nec infirmatur, nec sit foetidum, ne aegrum natura, quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum et resurrectio mortuorum. Animalia quae ruminant quae in lege munda describuntur homines sunt sancti divina praecepta ore et corde sive opere semper meditantes, ut est illud in Psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Animalia vero quae non ruminant peccatores in mundi minime legi dei operam dantes nec in eo meditatione studentes. Animalia quippe quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege munda describuntur, sunt fideles in utro que testamento credentes, et velut in duabus ungulis pedem operis, forma gresus figentes. Animalia enim quae ruminant, et ungulam non findunt, quae in munda narrantur, populi sunt Iudeorum, qui testamentum vetus ore meditantur, sed novum minime recipiunt.
Item animalia cornuta quae in sacrificio dei offerri praecipiuntur, in esum fidelium carnes illorum conceduntur, sicut uituli, arietes, hyrci cervi, dammilae, et capreoli, uirtutes significant sanctorum cornua uirtutum, adversus diabolum et uitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in evangelio significat, et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Cornua uii potestates per omne tempus. Unde in Apocalipsi: Vidi inquid agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos uii. Cornua tropheum crucis Christi in Abbacuc: Cornua in manibus eius ubi abscondita est fortitudo eius. Cornua superbia diaboli vel potestas eius presenti in tempore, sive regnum Anticristi. In Appocalipsi: Cornua regna saeculi huius. In Danihele: Cornua superbia. In Psalmo: Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. Et alibi et omnia cornua peccatorum confringam. Quadrupedia uocata quia quattuor pedibus gradiuntur, quarum quedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, dammae, et onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt ut leones, neque iumenta ut usus hominum iuvari possint. Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues, aut usui hominum commoda, ut equi et boves. Differt autem inter pecora, et pecudes. Nam veteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerit. Pecudes autem tantum illa animalia quae eduntur quasi pecu edes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo uocatum. Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem vel onus suo adiutorio sub iectando vel arando iuvent. Nam bos carpentum trahit et durissimas terrae glebas uomere vertit. Equus et asinus onera et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et iumenta appellantur ab eo quod iuvent homines, sunt enim magnarum uirium animalia. Iumenta autem mysticae fideles sunt in ecclesia sed spiritali intellectu carentes. In Psalmo homines et iumenta salvos facies domine. Item iumenta intellectu et eloquio carentes in Psalmo: Ut iumentum factus sum apud te. Rursum iumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Iob ita scriptum est: Conputruerunt iumenta in stercore suo. Item iumentum corpus est Christi ut quibusdam uolunt, unde est illud evangelii: Inposuit illum in iumentum suum et duxit illum instabulum. Pecudes autem significant simplices homines et minus callentes ingenio quos dominus per gratiam spiritus sancti inluminatos efficit gregem suum et inter oves suas numerari facit. Unde Psalmista de Christo dixit: Omnia subiecisti suppedibus eius, oves et boves universa insuper et pecora campi. Pecora autem aliquando peccatores, et qui uoluptatibus dediti sunt, ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis. Et in Psalmo: Oves et boves insuper et pecora. Pecora simpliciores quique minus prediti ratiocinandi subtilitate. In Salomone: Diligentes agnosce vultum pecoris tui tuos que greges considera. Oves electum populum Christianum significant. Sicut in evangelio dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas. Quid ideo comparantur ovibus. Quoniam se praestante domino in noxia conversatione moderantur, deinde exubias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se expoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant qui humana pectora mandatis celestibus uirtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit insuper. Quia non solum illi sancti subiecti sunt sed etiam peccatores. Sepe enim de conversis talibus malore gloria triumphat dominus Christus. Pecora enim sunt dum in camporum libertate, id est in mundi istius uoluptate pascuntur.
Oves sunt cum iam intra domini septa clauduntur. Item alibi uox divina dicit: Meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves. Feras silvarum, gentes significant, qui in seculi istius nemoribus, superstitione ferocissima versabantur. Iumenta in montibus sunt simplices in aecclesia, catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves indicant apostolos et prophetas qui in agro domini assiduo labore versati sunt. Qua propter his allusionibus competentes apposius prefigurat ecclesiam catholicam dedi versus mundi partibus colligendam. Discretio est autem inter armenta et greges, nam armenta equorum et boum sunt, greges vero camelorum caprarum et ovium. Ovis molle pecus lanis corpore in erme, animo placidum ab oblatione dictum, eo quod apud veteres in initio non tauros sed oves in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes uocant eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oves autem ut diximus innocentes et simplices quosque in populo Christiano significant, necnon et ipsius domini aliquando mansuetudinem et patientiam ovis typice demonstrat, ut est illud Esaiae de innocenti morte salvatoris. Sicut ovis inquit ad occisionem ducetur et non aperiet os suum. Oves populi fideles in evangelio: Oves meae uocem meam audient. Et in Psalmo: Omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves. Oves duae significant populos gentium quas nutriet homo id est Christus, de quo legitur in propheta in diebus illis nutriet homo vaccam boum et duas oves et prae ubertate lactis comedet butyrum. Item oves reprobi in Psalmo: Sicut oves in inferno posite sunt et mors depascet eas, id est diabolus.
Verbix vel a uiribus dictus, quod ceteris ovibus sit fortior, vel quod sit uir id est masculus, vel quod vermes in capite habeant quorum excitati pruritu invicem se concutiunt expugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et aries vel a potu areos id est amare uocatus. Unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum, unde est illud: Aries mactatur ad Aram. Arietes autem significant apostolos vel ecclesiarum principes. Unde in Esaia legitur: Arietes Nabaioht ministrabunt tibi. Et in Psalterio: Ad fertae domino filios arietum, hi tamquam duces gregum incaulas domini perduxerunt populum Christianum. Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam ut diximus animalia ipsa plurimum fronte valent et obiecta semper inpingendo deiciunt quod praedicando fecerunt apostoli, qui diversas superstitiones et idola firmissima celestis, verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt pravi de quo legitur in Ezechihel: Cum hedis et agnis et arietibus.
Agnum quem Greci uocant a potu agno quasi pium, Latini autem hoc nomen habere putant eo quod preceteris animantibus matrem agnoscat, ad eo ut etiam si in magno grege erraverit statim balatu recognoscat uocem parentis. Agnus autem aut personam salvatoris nostri mystice gerit cuius mors innocens salvavit genus humanum. De quo Iohannes ait: Ecce agnes dei ecce qui tollit peccata mundi, aut cuiuslibet catholici uitam innoxiam qui matris suae hoc est aecclesiae uocem agnoscens oboediendo eius adheret lateri et oboedit mandatis. Agni sancti in evangelio pasce agnos meos. Agni homines lascivientes in Esaia incrassatus est. Gladius meus de sanguine agnorum et hyrcorum. Agna uita activa in Levitico agat penitentiam et oferat agnam de grege sive capram quae est contemplativae uitae figura. Septem agni et septem agnae quae in lege deo in sacrificium offerri precipiuntur sanctorum omnium plenitudinem vel operis innocentiae obtinent mysterium.
Fetus gemelli duo caritatis precepta id est dilectio dei et proximi in Canticis canticorum omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas. Edi ab edendo uocati parvi enim pinguissimi sunt, et saporis locundi, unde et edere inde et edulium uocatur. Hi quoque iuxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram iudicis in fine statuendi sunt. Sicut iusti ad dexteram, quos oves significant. Unde ipsa veritas in evangelio ait: Statuet quidem oves a dextris, edos autem a sinistris. Interdum autem et iusti hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Hieremia, recedite inquit de medio Babilonis, de terra Caldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges. Edus Christus propter similitudinem carnis peccati, ut in Deuteronomio: Non coques edum in lacte matris. Edus Antichristum significat ut est illud in evangelio: Numquam dedisti mihi edum ut cum amicis meis epulares.
Ovile ovium ecclesia est, ut in evangelio: Et fiat unum ovile et unus pastor. Pastor Christus, ut in evangelio: Ego sum pastor bonus. Pastores apostoli vel ceteri principes ecclesiarum, ut in propheta: Dabo uobis inquit pastores, secundum cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Pastores sacerdotes improbi, ut in Hieremia: Grex dispersus, quia non est qui dispersa colligat et cetera. Custos dominus, in Iob: Tibi peccavi o custos hominum. In Esaia: Custos quid de nocte custos quid de nocte. Custodes apostoli vel ceteri predicatores. In Esaia: Super muros tuos Hierusalem consitutui custodes tota die et tota nocte. Mercennarii populus Iudeorum. In evangelio, Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus. Inquilinus hereticus mercennarius populus Iudeorum in Levitico: Inquilinus sacerdotis et mercennarius non comedet, ex eo hoc est ex sacrificio corporis domini.
Hircus lascivium animal et petulcum et fervens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirci sunt oculorum anguli secundum Svetonium cuius natura adeo calidissima est, ut adamantem lapidem quem nec ignis nec ferrum domari valet, solus huius cruor dissolvat. Nam hyrcus qui in lege pro peccatis offerebatur peccatorum, ostendit personam qui fuso sanguine, hoc est poenitentiae lacrimis solvit duritiam peccatorum. Unde in Psalmo: Ad dominum dicit ecclesia, offeram tibi boves cum hyrcus. Hyrci peccatores sive gentiles. In Danihele: Ecce autem hyrcus caprarum veniebat ab aquilone. Duo hyrci uterque populus Iudeorum scilicet et gentium extra duce peccati venientes. In Levitico: Alii autem duos hyrcos Christum et Barraban intellexerunt. Boves ut supra diximus intelleguntur predicatores qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus caelestis verbi semina fructuosa condebant. Hyrci vero intelleguntur qui diabolicis pravitatibus studentes hispidis uitiis vestiuntur. Hyrcus enim dictum est quasi hirsutus sed et eos cum bubus offert aecclesia quando conversi Christo domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille qui pendebat in cruce, sed mox factus est bos, quando ad confessionem veritatis respiciens pervenit, dixit enim, Memento mei domine cum veneris in regnum tuum.
Capros et capras a carpendis uirgultis, quidam dixerunt, alii quod carpent aspera, nonnullli a crepitu crurum eas uocitatas putant, agrestes capre quas Greci pro eo quod accutissime uideant, id est {Greek: ondepectepon} dorcas appellaverunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamvis de longe uident tamen omnes qui veniunt, id est aut capre idem ibices quasi abices eo quod instar avium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitant. Ita ut de sublimitate uix humanis obtutibus pateant. Unde et meridiana pars ibices aves uocat, qui Nili fluentis inhabitant, haec itaque animalia ut diximus in petris altissimis commorantur et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus, sese preciptantes in suis cornibus inlaesa suscipiunt. Capra carnem salvatoris significat, hoc est similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge dilectemi assimilare caprae. Item caprae peccatores sive gentiles, in Danihele: Ecce hyrcus caprarum id est princeps peccatorum. Caprae ergo, iusti interdum ex gentibus venientes. In Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum quae ascende sunt de monte Galaad. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo innuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis donec asperet dies et inclinentur umbrae. Quod enim haec animalia ferarum vel hominum adversitate perterrita, de altissimis rupibus se precipitando cornibus suis, inlesa se suscipiunt, significat quod iusti quique et deum timentes, legem dei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis caritatis eam ad implentes, ab omni adversitate, inlesi custodiuntur. Grex intellegitur fidelium congregatio, veterem conversationem in baptismo relinquentes, ut est illud in Cantico canticorus: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Item grex est, peccatorum collectio in Hieremia: Congrega eos quasi gregem ad uictimam.
Cervi dicti apo ton creaton, id est a cornibus . Cerata enim Grece cornua dicuntur, hi serpentum inimici, cum sese gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et superata pernicie veneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum, arrectis auribus acute audiunt submissis nil. Si qua in mensa flumina vel maria transnatant, capita dunibus precedentium proponunt. Sibi que invicem succedentes, nullum laborem ponderis sentiunt. Cervus enim sanctos uiros significant, deum desiderantes. Unde propheta ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te deus. Est enim illud animal primo innoxium, deinde velocissimum, tercio desiderio in ardescente siticulosum serpenti naribus trahit, quas ut uoraverit venerio aestu ante per motus, ad fontem aquarum quanta potest velocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando venena antiqui serpentis haurimus et in intimis caucibus aestuamus ad fontem divinae misericordiae ilico festinemus. Quatinus quod peccati adversitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate uincatur. Nec vacat quod ad fontes aquarum dixit non aquas. Fons enim aquarum Christus est dominus, unde omnia fluunt quecumque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt, fons autem aquarum semper inriguus est. Unde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum numquam possit habere ieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi cervis. Item cervi patriarchae, unde in Canticis canticorum pro salvatore qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge dilecte mi assimilare caprae hinuloque cervorum. Cervi apostoli in Psalmi: Vox preparantis cervos. Cerva est caro domini, in Salomone: Cerva carissima et gratissimus hinnulus ubera eius inebriente, id est evangelica doctrina. Cervae apostoli ob hoc quod spiritaliter parturiunt. In Iob: numquid nosti tempus partus, ibi cum vel parturientis cervas observasti. Cervus est ut diximus venenosorum serpentium uorax, spinosa transcendens, et summa agilitate preditus habitare, diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles qui diabolum uorant, quando nequitias eius ad domini laudem gloriamque convertunt, uitiaque huius seculi quasi spinas bona conversatione transiliunt, et habitant in montibus, id est apostolis et prophetas qui sanctis predicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Tragelafi a Grecis nominati qui dum eadem species sint ut cervi uillosos tamen habent armos ut hirci et menta promissis hirsuta barbis qui non alibi sunt quam circa fasidem.
Hinnuli filii sunt cervorum. Dammula uocata quod de manu effugiat timidum animal et in belle. De quo Martialis: Dente timetur aper defendunt cornua curvum in belles damnae, quid nisi preda sumus. Haec quoque animalia aut Christum sive innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus dammulae hinuloque cervorum. Christus igitur in adsumptione carnis et humilitate dammae assimilatur. In varietate vero uirtutum et innocentia hinnulo cervorum, hoc est patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit.
Lepus levi pes qui velociter currit. Unde et Grece pro cursu lagos dicitur, velox enim animal et satis timidum . Significat autem lepus homines timentes deum, qui non in semetipsis, sed in creatore suo fiduciam habent. Unde legitur in Salomone: Lepusculus pleps invalida, quae collocat in petra cubile suum. Unde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur, quod lepusculus domini Moyses steterit in foramine petrae, quia in passione redemptoris, spem salvus suae habuit. Erinatius vero est quem uocamus ericium animal omnino timidum, natura providente semper armatum, cuius cutem invicem setarum sudes accutissimae densis simeque communiunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet, semper in saxis. Huic competenter aptatus qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium.
Sus dicta quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres eo quod grandes habet uires. Porcus quasi spurcus, ingurgitat enim se ceno, luto inmergit, limo inlinit. Oratius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurciciam vel spurios nuncupamus porcorum. Pilos setas uocamus et setas a suae dictas a quibus et sutores uocantur quod ex setis suant, id est consuant pelles. Sues peccatores significant et inmundos, vel hereticos de quibus in lege precipitur ob hoc quod ungulam findunt et non ruminant ne a fidelibus eorum carnes contingantur. Hi licet utrumque testamentum legis et evangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant inmundi sunt. Item sues poenitentes neglegentes, et ad ea que fleverant revertentes significant. Sicut Petrus in epistola sua ait: Canis reversus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. Canis ergo cum uomit profecto cibum qui pectus deprimebat proicit. Sed cum ad uomitum revertitur unde levigatus fuerat rursus oneratus. Sic qui admissa plangunt profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant et quae eos intus deprimebat, proiciunt confitendo quam post confessionem dum repetunt resumunt. Sus lota in uolutabro luti dum lavatur sordidior redditur. Et qui admissum plangit nec tamen deserit graviori culpae se subicit, qui et ipsam veniam contemnit quam flendo impetrare potuit, et quasi inlutosa aqua semetipsum involvit, quia dum suis lacrimis uitae munditiam subtrahit, ante dei oculos sordidas ipsas lacrimas facit. Item porci homines inmundi atque luxuriosi in evangelio: Si eicis nos mitte in porcos. Item ibi: Ne mittatis margaritas vestras ante porcos. Porci inmundi spiritus in evangelio: Et misit illum in uillam suam ut pasceret porcos. Porcus quoque similiter inmundos significat et peccatores. De quibus in Psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est, venter eorum saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis. Iudeos dicit de inmunditus quae a domino abscondita id est noscuntur esse prohibita. Porcina ad polluta respicit, quae inter cetera veteris testamenti precepta inmunda prenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis quando clamabant, sanguis huius super nos et super filios nostros. Item sus peccator recte intellegens et luxuriose uivens. In Salomone circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Item sus carnalium cogitationes sordidae ex quibus opera prava velut decocta procedunt. In Esaia qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum, id est in cordibus eorum.
Aper a feritate uocatus ablata f littera et subrogata p. Unde et apud Grecos siagros id est ferus dicitur, omne enim quod ferum est et in mitae abusive agreste uocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum huius seculi. Unde in Psalmo de uinea domini scriptum est: Exterminavit eam aperde silva, et singularis ferus de pastus est eam. Exterminavit extra terminos atque patriam suam ubique dispersit, quod ingente contigit Iudeorum. Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis exstitit fortis et sevus. Per hoc autem nomen significat Iudeis fuisse contrarium, qui hoc animal inter cetera habere uidebatur inmundum. De silva scilicet de gentibus quae merito silvis squalidis conparantur, quia adhuc in siti de fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum titum eius filium memorat, qui reliquias belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem quasi herbarum pabula terribili de pastione consumeret, necesse enim fuit hoc uineae contingere, cuius macheria uidebatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intellegi potest. De silva autem dixit: Quia cogitationes eius agrestes, avieque semper existant.
Iuvencus dictus eo quod iuvare incipiat hominum, usus incolenda terra vel quia apud gentiles Iovi semper ubique iuvencus immolabatur numquam taurus. Nam in uictimis, etiam aetas considerabatur. Taurus Grecum nomen est, sicut et bos indicis tauris color fulvus est, volveris per nititas pilis in contrarium versis. Caput circum flectunt flexibilitate qua uolunt, tergi duritia omne telum respuunt inimici feritatem. Taurus Christus in Genesi et furore suo subnervaverunt taurum. Item tauri potestates seculi huius, cornu superbiae humiles plebes uentilantes. De quibus in Hierem: Mugistis ut tauri. Et alibi: Et tauri cum potententibus. Tauri enim et in bonam et in adversam partem significationem trahunt. In bonam quoque, ut est illud in evangelio: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Quid ergo per tauros nisi patres testamenti veteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant, quatinus adversarios suos odii retributione percuterunt. Ut ita dicam: Quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos uirtutis corporeae cornu feriebant. Quid vero per altilia nisi novi testamenti patres figurantur. Quid gratiam pinguedinis interne percipiunt, aeternis desideriis innitentes ad sublimi contemplationis suae, penna sublevantur. In contrariam vero partem tauri positi inveniuntur ut est illud in Psalmo: Concilium taurorum inter vaccas populorum. Hic per tauros hereticos significat indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt.
Vacce quoque populorum sunt in uberes ductili uoluntate levissime que perfidiae doctores tamquam tauros sequuntur. Bovem Greci boeten dicunt, hunc Latini trionem uocant, eo quod terram terat quasi terionem. Nevius trionem hic moderatur rusticus cuius latitudo pellium a mento ad crura pallearia dicuntur a pelle ipsa quasi pallearia in bubus ergo aliquando luxuriosorum, dementia, aliquando laboriosa fortitudo predicantium, aliquando humilitas exprimitur Israhelitarum, que enim bovis nomine per comparatione luxuriosorum dementia designatur. Salomon indicat qui cum male suadentis mulieris petulantiam premisisset adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad uictimam. Rursum quia bovis nomine labor predicatoris exprimitur, legis verba testantur qui ait: Non obturabis os bovi trituranti. Rursum quia bovis nomine plebs Israhelitica figuratur propheta asserit, qui redemptoris adventum denuntians dicit. Cognovit bos possessorem suum et asinus prae sepe domini sui. Item ibi beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini. Item bos diabolus in membris suis, hoc est hereticis. Unde in Iob: Foenum ut bos comedet. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leena, draco dracena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in lege ubi vacca rufa aetatis integre, et quae non traxerit iugum immolari iubetur in expiatione sanctuarii domini. Solet per masculinum fortitudo, per femininum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam? Nisi adsumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis dominicae figuratur. De quo scriptum est, quia et si mortuus est ex infirmitate, sed uivit ex uirtute. Bene autem vacca haec rufa dicitur, quia uidelicet eius humanitas rubra per cruorem passionis fuit, aetas humanitatis domini integra est, omnis eius operatio perfecta. In qua uidelicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. Bene autem subditur, nec portaverit iugum, quia ergo dominus nulli peccato sub sucubuit iugum minime portavit. Bene autem dicitur immolavit eam in conspectu domini, redemptor enim noster in conspectu hominum quasi extinctus est, sed in conspectu patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos patris sacrificium fuit. In malam vero partem vacca accipitur, quando lasciviam hominis peccantis exprimit, ut est propheticum: Vacca lasciviens Ephraim. Et item Ephraim inquit uitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius. Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut in Esaia: Nutriat homo vacca boum id est Christus. Et duas oves et pre ubertate lactis comedet butirum. Vaccae fidelis in ecclesia quorum figuram vaccae ille gerebant quae archam domini de terra Philistinorum reportarunt. Vaccae animae carnalibus uitiis plenae, ut in Psaltero: Concilia taurorum inter vaccas populorum. Vaccae divites seculi huius, ut in Amos: Audite, verbum domini vaccae pingues.
Vitulus et uitula a uiriditate uocati sunt, id est aetate uiridi sicut uirgo, uitulam ergo parvam esse, et nondum enixam. Nam enixa iuvenca est, ut vacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae devotionis. Unde scriptum est: Reddemus uitulum labiorum nostrorum. Et in Psalmo: Tunc inquit imponent super altare tuum uitulos. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus quorum aetas prima est, et a iugo peccati cervix probatur aliena. Et ideo in tali verbo permansit ut actum illum preterite legis iudicaret, fuisse rerum imaginem futurarum, sive illos predicatores evangelii promittit, quorum imaginem in uituli figura Lucas evangelista suscipit, qui non mugitibus aera verberarent sed orbem terrarum dominice. Fidei predicatione complerent, sive illos magis uitulos debemus avertere, qui animas suas in hostiam suavitatis, sacris altaribus obtulerunt. Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur, quodam loco ipsum dominum uitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Qua propter sive de adulescentibus sive de praecatoribus sive de martyribus sentiatur, tales tantum prophaeta uitulos, altaribus domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. Vitulus Christus in evangelio, adducite uitulum saginatum et occidite, et in aliam partem, Et comminuet eos tamquam uitulum Libani. Vituli sancti fide crescentes, et a iugo legis libera colla habentes. Vituli Iudaei lascivientes in Psalmo: Circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. Tunc ergo in malam partem uituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciviam significat perversorum. Unde filii Israhel in deserto perversamente idolatriam in similitudine uituli exercuerunt, et Hieroboam relicto dei templo quod erat in Hierusalem, simulacrum uituli finxit, et divino cultu honoravit. Hinc scriptum est in Psalmo: Fecerunt uitulum in Horeb, et adoraverunt sculptilae. Horeb vero interpretatur Calvaria, ubi preterea dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illo deserto Horeb culturam domini perfidi nefanda praesumptione uiolarent, quorum posteritas erat in Calvarie loco, crucifixura dominum Christum. Illud quoque estimo considerandum, quod dixit adoraverunt sculptilae. Quia in Exodo legimus uitulum conflatilem, conlatis ornamentis monstruoso quodam iudicio fuisse formatum, sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod uitulum adoraverint in deserto, et postea sculptilia simulacra in repromissionis terra coluerint. Quod in subsequentibus ipse dicturus est, et mutaverunt gloriam suam in similitudinem uituli manducantis foenum. Gloria eorum fuit adorata divinitas quam infelici commutatione per dentes usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes caeli terreque creatorem deum, sibi facerent similitudinem uituli fena comedentis. De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur hic pauca inserenda sunt. Sanguis uis est animae ut quidam uolunt, de cuius natura disputandi licentia non conceditur, quia origo secreta et soli deo cognita est. Sed ad basim altaris secundum legis preceptum effundi, id est potestati divinae et intellectui reservare, quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare. Sanguis opera carnis, ut in apostolo: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt. Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra, sanguine sanguinem tangere est peccata peccatis coniungere siquidem et omne peccatum occidens animam sanguini compareatur sicut in propheta pro peccatore dicitur sanguis ipsius super caput eius.
Adeps pinguedo gratiae divinae in Psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur. Adipes conpunctionem cordis sanctorum significat. Ut in Levitico: Et inposito desuper holochausto adolebit adipes pacificorum. Adipes spiritalis gratiae intellectus, ut in Psalmo: Et adipe frumenti saciat te. Adipes quae operiunt genitalia quae comedi prohibentur. Animae origo sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari uidentur in Levitico: Adeps crassitudo malit. Et ut in Psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Item ibi adipem concluserunt: Crassitudo duritia est cordis. In propheta: Incrassatum est cor populi huius. Et in Iob: Operuit crassitudo faciem eius, et de lateribus eius arvina dependet. Medulla cogitationes sanctae sive conpunctio ex intimo corde procedens. In Psalmo: Holocausta medullata offeram tibi. Et in malam partem de reprobis in Ezechihel dicitur: Et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum.
Bubali uocati per dirivationem quod sint similes boum, adeo in domiti ut proferitate iugum cervicibus, non recipiant hos Affrica pocreat. Uri agrestes boves sunt, in Germania habentes cornua in tantum protens aut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem veluris, possunt accipi superbi doctores, vel dominatores plebis qui habentes similitudinem, bonorum doctorum, in gradu vel officium quod gestant, sed superbiae tumentes. Et hi cornibus potentiae mundane potius confidentes quam in divinum auxilium contra apostolos eligunt dominari in cleris non informis fieri gregis, quibus dominus per prophetam comminatur dicens: Vae pastoribus Israhel qui pascebant semetipsos nonne greges pascuntur a pastoribus. Lac commedabatis et lanis operiebamini et quod grassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis quod infirmum fuit non consolidastis, et quod egrotum non sanastis. Quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis. Quod perierat non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.
Camelis causa nomen dedit sive quod quando onerantur ut breviores et humiles fiant accubant. Quia Greci cami humile et breve dicunt, sive quia curvus est dorso. Camum enim verbo Greco curvum significat hos licet et alie regiones mittant sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi, nam Arabici bina tubera in dorso habent reliquarum regionum singula. Cameli vero nomino aliquando in sacro eloquio dominus aliquando aut gentilium superbia exprimitur quasi et crescenti desuper tumore tortuosa. Dromeda genus camelorum est, minotis quidem stature, sed velocioris unde et nomen habet. Nam dromus Grece cursus et velocitas appellatur. Centum et amplius milia, uno die pergere solet quod animal sicut bos et ovis et camelus ruminat, ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte per quam dimissus cibus a certis renocat animalibus. Camelus autem aut Christi humilitatem significat qui onera peccatorum nostrarum portabit, aut gentilem populum conversum ad fidem Christi. Nam quod in evangelio dominus ait, Facilius est camelum per forament acus transire quam divitem intrare in regnum celorum, ostendit facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia sponte humilitatis infirmitatis nostre onera sustulit. In quo enim manifestus intellegitur quam in ipso quod scriptum est. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Per acum autem punctiones significat. Per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit, angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae, quodammodo resarcire id est recuperare dignatus est. Quatinus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium apostoli dicentis: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Alii camelum dominum Iesum Christum intellexerunt, pro eo quod humiliando semetipsum peccatorum nostrorum onera portavit. Camelus amor seculi cuius figuram camelus ille gerebat quem Rebecca nupturo uiro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti ut in Iudicum: Et cameli eorum sicut locustae in multitudine. Et in Esaia scriptum est: De Hierusalem inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient aurum et tus deferentes, et laudem domino adnuntiantes. Significat enim haec sententia conventum nationum ad aecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam ferules camelorum, omnisque provincia uocatus Saba, unde venit regina Saba ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est qui Ismaelite dicuntur et Naboth unus est filiorum Ismahel ex quorum nominibus solitudo uocatur quae frugum inops pecorum plena est. Per familaria ergo nomina barbararum quae vicinae sunt Ismahelitae totius mundi conversio praedicatur. Madian enim in hoc loco interpretatur iniquitas. Et Epha solutus vel fundens. Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae. Nabaioht prophetiae: Greges igitur camelorum, id est divitum et peccatorum iniquitatis uinculis resoluti. Et animas suas effundentes deo, operient Hierusalem muneribus, et omnes de captivitate venient et conversione sua. Aurum fidei et thus sacrificii deferent. In tantum proficientes, ut et aliis predicent salutare dei.
Asinus et asellus a sedendo dictus quasi aseddus, sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines huic praesidere ceperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens statim ut uoluit sibi homo substravit. Asinorum quoque vel asinarum nomine, aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultia gentilium designatur. Asinus enim misticae quod brutum et libidinosum est, animal aut gentilem populum ut diximus significat super quem dominus sedere dignatus est, ad Hierosolimam tendens ut eum sibi subiectum faceret et ad celestem patriam perduceret stultum homine, et luxuriam istius mundi tantum modo sectantem. Unde Iacob ad Isachar filium suum qui interpretatur merces ait: Isachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit humerum suum ad portandum factus que est tribuus serviens. Gentilis ergo populus quem dominus sanguinis sui praecio mercatus est. Prius quasi brutum et luxuriosum animal erat nullaque ratione subsistens, nunc vero fortis est, salvatori nostro mentis occulta subigens ac redemptoris dominio colla subiciendo, lugum disciplinae evangelicae perferet. Unde et factus est tributis serviens, hoc est regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus in Deuteronomio: Non arabis in bove et asino, id est stultum in predicatione sapienti non soties. Ninus sinagogam Iudeorum. In Genesi: Ligans ad uineam pullum suum et ad uitem o fili mi asinam suam. Asinus corpus hominis unde in liber Iudicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos. Item ibidem asina filia Caleph quae animae gerit imaginem dicitur cumque suspirasset sedens in asino. Primogenita asini exordia uitae luxuriose ut in Exodo: Primogenita asini redimes ove. Tunc enim stultum hominem significat asinus quando peccati onera portantem et usque ad finem uitae libidines carnis exercentem demonstrat. Unde scriptum est quod Ana dum pasceret asinos patris sui Esebon inveniret aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quroum carnes sunt ut carnes asinorum.
Onager interpretatur asinus ferus, on quippe g asinum uocant agriam ferum, hos Affrica magnos habet, et indomitos et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus presunt, nascentibus masculis eos zelant et testiculos eorum mursu detruncant, quod caventes matres eorum in secretis locis occultant. Significat autem onager aut Iudaicum populum aut hominem heremitam. Iudaicum autem populum significat in Psalterio ubi scriptum est: Expectabunt onagri in sitim suam. Cum superius dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas onagros tantum posuit sitim suam expectare scilicet Iudaeos qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. Onager enim silvester est asinus qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum, quod geni quantum paciens est domitum tantum sevissimum redditur cum silvis retinentibus efferatur his obstinati Iudei merito comparantur quia ferocia mentis et calosa fatuitate durati sunt, nec saciare cito poculis uitalibus adquiescunt. Nam quod dicit expectabunt illud significat quod frequenter dictum est quia in fine seculi Helia et Enoh venientibus creditura est multitudo Iudeorum rursus in libro Iob dominus dixisse fertur quis dimisit onagrum liberum et uincula eius quis solvit et cetera; subaudis nisi ego. Onager enim qui in solitudine commoratur eorum uitam significat qui remota a turbis popularibus conversantur. Liber ergo dimittitur quia calcatis terrenis desideriis ab appetitu onerum temporalium securitate mentis exoneratur, et uincula eius quis solvit subaudis nisi ego. Solvuntur enim unius cuiusque sancti uincula dum divino adnitorio interna desideriorum carnalium, retinacula disrumpuntur cui dedi habitaculum in solitudine et tabernacula eius in terra salsuginis Nam remoti uiri diem a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant ut turba desideriorum carnalium non primantur. Et tabernacula onagri huius in terra sunt salsuginis, sal sago incendere sitim solet. Et quia sancti uiri quam diu in huius intae tabernaculis degunt ad supernam patriam desiderii sui cottidianis estibus accenduntur. Onager arrogans quique id est amator vanae gloriae ut in Hieremia: Onager assuetus in solitudinem desiderio anime sue traxit ventum amoris sui id est spiritum superbie. Onagri principes Iudeorum ut in Hieremia: Sed et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi diacones. Equi dicti eo quod quando quadrigisum gebantur equabantur paresque forma et similes cursu copulabantur.
Caballus antea a cabo dictus propter quod gradiens ungula inpresa terram concavit quod reliqua animalia non habent inde et sonipes quod pedibus sonat, et quos vero aliquando in bonam partem vertit significationem. Aliquando in malam ut est illud Abbacuc propheta: Ascendens inquit super equos tuos et equitatus tuus sanitas. Et in Iob uox divina ait numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum et cetera. Hic equus predicatores sancti intelleguntur, quorum sessor dominus est qui eis fortudinem hoc est constantiam mentis dat. Et sonum sane predicationis. Et contrario vero de alia specia equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare. Et rursus: Quadrigas Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Sunt equi quos dominus ascendit et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi qui ascensores habent diabolum et angelos eius. Iudas equus erat, sed donec ascensorem dominum habuit de equitatu salutis, fuit cum ceteris et cum apostolis missus, aegrotis salutem, et sanitatem languentibus prestitit. Sed ubi se diabolo substravit, post puccellam enim introivit in eum Satanas ascensor ipsius effectus est, Satanas et illius habenis ductus adversus dominum et salvatorem nostrum cepit equitare. Omnes enim qui persecuntur sanctos equi sunt hinnientes, sed habent ascensores quibus aguntur angelos malos et inde feroces sunt, dominus ergo equum et ascensorem proiecit in mare et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelleguntur et luxuriosi homines ut in Hieremia equi amissarii unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Equus carnalis potentia in Esaia: Ne qui ascenditis super equos ut descendatis in Egyptum et in Psalmis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos. Quod autem equi rufi et varii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conversorum. Scriptum est enim in Zacharia domino dicente: Ego nascor super gentes opulentas quia ego natus sum parvum ipsi vero addiderunt in malum. Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem et ecce uir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter mirteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi et cetera. Nox in qua cernitur uisio obscuritas mystice uisionis intellegitur uir qui ascendit super equum rufum dominus atque salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Misteta autem quae erant in profundo inter quae stare discribitur angelice intelleguntur potestates quae ei etiam in carne posito ministraverunt. Equi rufi varii et albi apostoli et apostolici uiri intellegunt quorum alii martirio coronati sunt et appellantur rufi alii operibus et doctrina ac varietate signa varii nuncupantur. Alii uirginitatis decore integritateque cordis ornati et puritate cordis cernere deum in premio susceperunt. A domino enim missi sunt apostoli ut totum mundum evangelica predicatione conplerent qui postquam opus expleverunt, reversi sunt ad magni consilii angelum qui stabat inter eos et dixerunt ad eum perambulavimus terram, implevimus opus quod nobis iniuctum est. Et ecce omnis terra habitatur et quiescat a bellis uitiorum et que ante erat deserta a domino nunc eius habitationem, quod ait, anno septuagesimo miseratur Hierusalem. Et urbibus Iuda, hic est sensus ut vera pax non fiet, nisi septuagesimo anno id est eterno sabbato nec Hierusalem id est ecclesia, eterna quiete nisi post laborem. Sex aetatum sine omni perturbatione in septima requiescet, verba consolatoria dona sunt sancti spiritus et pignus hereditatis nostrae quam percepturi erimus. Post Babiloniae huius mundi captivitatem. Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas iuxta allegoriam aut tempora regnorum aut principatum vel actum ipsorum regum ostendit. Nam bigas in Esaia legimus. Et in Zacharia quadrigas, ita quoque ibi scriptum est: Levavi oculos meos et uidi. Et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes. De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babiloniae crudelitate terribiles. In quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudaeorum tristi nuntio preferebat. In quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabeorum uictoriam legimus. In quadriga quarta equi varii fortes. Scimus enim Romanorum reges, alios in gente Iudea fuisse clementes, ut Gaium, Caesarem, Augustum, et Claudium persecutores, alios atque terribiles ut Gaium vel Neronem Vespianum et Adrianum. Propheta ergo quaerente quid sibi angelus qui loquebatur vellet significare qui cerneret. Angelus qui loquebatur in eo respondit et narravit quatuor esse ventos caeli, id est quatuor plagas mundi quae uocantur Grece {KAIMATA} qui adsistant et parent domini uoluntati nihil enim hec quatuor regna quae diximus absque domini uoluntate fecerunt. Item iuxta allegoriam in quadriga duo testamenta sive ipsorum testamentorum in preceptis caritatis predicatores seu etiam duo populi vel ipsorum populorum doctores possunt intellegi, hoc est Iudeorum et gentium, quibus Christi potentia presidens regimen congruum prestat. Item in quadriga quatuor evangeliste sive quatuor evangelia possunt accipi, ut quatuor uirtutes principales, hoc est prudentia iusticia, fortitudo, temperantia, quae currvi domini bene conveniunt quia per ipsas electos suos in viam iusticiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere uidetur. Currus enim sanctorum angelorum societatem aut sanctorum hominum una nimitatem misticae designat, in quibus dominus uoluntatis suae regimen exercet. Unde in curru igneo legitur, Helias sublatus in caelum in uidelicet aperie monstraretur quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta, et ostensa sunt ad iumenta, quae nec ad caelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua uirtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubierat, et inde rediebat ubi remanebat. Quia per humanitatem ascenderet in caelum, per divinitatem et terram pariter continebat et celum. Item legitur in Psalmo: Currus dei decem milia multiplex milia laetantium dominus illis. Sanctorum ergo unanimitas currus est domini, quem ille velut auriga insidet et ad uoluntatis sue ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus adtributum ait, decem milia multiplex, quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit milia letantium, quod utique de fidelibus debet intellegi et ut ostenderetur laetitiae plenitudo. Ait dominus in illis qui magne exultationis est cumulus et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Item in aliam partem currus societas intellegitur impia uincula peccator alligata. De quo in Exodi cantica scriptum est ut supra ostendimus. Porro equites singulares ideo currere dicuntur, qui singulariter unusquisque cursum uite huius peraget, atque transit. Alius alio tempore sequens alium per unam tamen uitam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam et in malam partem possunt accipi in bonam quando domatores uitiorum, significant, in malam autem quando superbi homines in mundana potentia confidentes prefigurantur.
Mulus autem ex Greco tractum uocabulum habet. Grece enim inde uocatur pro iugo pistorum subactus tardas molendo ducet in girum molas. Iudei adserunt quod anam ab nepos Esau equarum greges ab asinis in deserte ipse fecerit primus, ascendi ut mule inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros ob hoc missos esse ad asinas et ipsum istius modi reperisse concubitum ut velocis Sirii ex his asini nascerentur. Mulus enim quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem levans, secutus merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos conpescit dicens: Nolite fieri sicut aequus et mulus, in quibus non est intellectus. In freno et chamo maxillas eorum constringe. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus, in sideri et uitiorum oneribus per gravari, ne male oboediendo superbiae magis partibus addicantur, verum istis talibus quid dicit esse fatiendum, scilicet quod animalibus in prudentibus his enim comparationibus stultos homines veritati subicit in uitos. Nam quod ait in freno ad equum pertinet, frenum enim a fero retinendum dictum est ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis uoluntatibus efferantur. Maxilla vero animi nicula sunt animalium quibus esca manditur, ut corporis uita procuretur. Ipsas ergo maxillas, per figuram allegoriam dicit in oboedientibus debere constringi, id est copias uictuales partius dari ut ieiuniorum necessitate conclusi creatoris subdantur imperio. Industria quippe humana diversum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit, sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obitiant equos uisibus concumbentium quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum species dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibus ille versantur quo rapiente uisu similes generent. Inde est quod quidam gravidas mulieres iubent, ut nullius intuerentur pessimos animalium vultus ut cenokefalos et simios, ne uisibus occurrentes similes fetus pariant, hanc enim feminarum esse naturam ut quales conspexerint, sive mente conceperint in extremo uoluptatis estu quando cupiunt talem et sobolem procreant. Etenim animal in usu venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis rapit, species in propria qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, qui ex diversis nascuntur ut mulus ex equo et asino burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tycirus ex ove et hirco, muscus ex capra et ariete, est autem dux gregis.