Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER VIII

I. De bestiis.

Bestiarum uocabulum proprie convetur leonibus pardis tigribus lupis et vulpibus, canibusque et simiis et ceteris que vel ore vel ungibus seviunt exceptis serpentibus bestie dicte avi qua seviunt. Fere apellate eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo feruntur. Sunt enim libere eorum uoluptates et huc atque illuc vaganter et quo animus duxerit eo feruntur.

Leonis uocabulum ex Greca origine inflexum est in Latinum. Leo Grece enim leon uocatur et est nomen tiothum qui ex parte corruptum est leena vero totum Grecum est, sic ut et dracena, ut autem leena lea dicatus usurpatum est a poetis. Leo autem Grece, Latine rex interpretatur eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur, e quibus breves et iuba, crispa in belles sunt, longi et coma simplici, ac res animas eorum frons et cauda indicat uirtus eorum, in pectore firmitas, in capite septi, autem natoribus, terram contventur, quo minus conspectis venabulis terreantur totarum timent strepitus, se dignes magis, cum dormierint uigilant oculi coambulant cauda suo cooperient vestigia sua ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulu tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur, tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti treme factus cubilis locus suscitare dicitur, catulum dormientem. Circa hominem leonis natura miris est ut nisi lesi nequeant irasci, pater enim eorum misericordi exemplis assiduis, per stratis enim parcunt, captivos obvios, patriam redire permittunt hominem, non nisi in magna fame interimunt. Leo enim qui rex est bestiarum per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalipsi: Ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere uii signacula eius. Unde et Iacob patriarcha dixit in benediccione Iude filii sui: Catulus leonis Iuda ad predicta fili mi ascendisti, quoniam Christus nascendo parvulus factus est, et in crucem ascenderis captivos populos, de potestate diaboli redemit. Qui bene catulo dormienti tribus diebus, et tribus noctibus conparatur, qui triduo in sepulchro iacens somnium mortis implevit, Et ipsa morte mortis imperium vicit, de quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis quis suscitabit eum. Leones prepositi ecclesie intelleguntur. Unde in templo domini leones cum bubi ex aere in basibus templi fieri precipiunt. Item leo prefiguram sanctorum doctorum in pavidum coetum significat quorum rugitus, hoc est predicationis uox terret adversarios. Unde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Et in Amos: Leo rugiet, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetavit? Item leo in contrariam partem ponitur, quando se uitia eius demonstratur, ut est illud Petri apostoli: Vigilate inquit et orate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens, circuit querens quem devoret. Rursum in Iob scriptum est: Rugitus leonis, et uox leenae, et dentes, catulorum leonum contritu sunt. Leenae autem nomine aliquando sancta aeclesia, aliaquando Babilonia designatur. Pro eo enim quod contra adversarios, audax est, leena ecclesia dicitur. Sicut eiusdem beati Iob uocibus adprobatur, quod derelictam ab ecclesia Iudeam indicans ait: Non calcaverunt eam filii institutorum nec pertransibit per eum leena. Leena ecclesia; in Iob: Numquid capies leenae predam aut animas catulorum eius implebis. Catuli leenae, apostoli ubi et supra. Aliquando leene nomine huius mundi civitas idem Babilonia exprimunt. Quae contra uitam innocentium inmanitate crudelitatis effrenatur, quae antiquo hosti quasi sevissimo leoni sonata. Perverse persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt, quilibet reprobi, ad iniquam uitam malignorum spirituum errore generati. Qui et simul omnes universam mundi civitatem quam prediximus Babiloniam fatiunt et tamen idem singuli Babiloniae filii, quasi non leenae plene catuli uocantur. Sic enim Sion tota ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique memorantur. Ita et filii Babilonis, singuli quique reproborum. Et eadem Babilonia simul omnes reprobi uocantur. Leo diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Et alibi: Sedet insidiis cum divitibus in occultis sicut leo in cubili suo. Leones sunt potestates huius seculi, ut in Hieremia: Grex dispersus populus meus, leones eiecerunt eos. Catuli leonum demones sive pravi homines, ut in Psalmo: In medio catulorum leonum dormivi conturbatus. Et alibi: Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi. Cubile leonum presens mundus, vel quod libet regnum huius mundi. Ut in Naum: Ubi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum. Item cubile leonum corda reproborum ut in Psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt.

Tigris uocata propter uolucrem fugam. Ita enim nominant Perse et Medi sagittam, est enim estia variis distincta maculis. Virtute et velocitate mirabilis, ex cuius nomine flumen Tigris apellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum has magis Ircania gignit. Tigris autem mistice significat astutiam diaboli, unde in Iob scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet predam et catuli leonum dissipati sunt. Hunc uocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicit: Et propter multiformis astutiae varietatem, non incongrue tigris uocatur. Modo enim se sicut perditus humanis sensibus obiecit. Modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere uitia aperte nititur. Modo in suis suggestionibus, sub uirtutis spetiae palliatur, hec itaque belua que tanta varietate respergitur, uire tigris uocatur, quae apud lxx interpres mirmicaleon dicitur. Quod uidelicet absconsu animal pulvere formicas ut diximus frumenta gestantes interficit. Quia nimirum apostata angelus in terra de celis proiectus est iustorum mentes, quae bonorum sibi operum perfectione preparant in ipso actionis itinere obsident. Cumque has per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes in provisus necat.

Panter dictus sive quod omnium animalium sit amicus excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquic accipit reddit. Pan enim Grece omne dicitur, bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis nigra vel alba distinguatur varietate, hec semel omnino parturit cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli, maturisque ad nascendum uiribus pollent. Odiunt temporum moras, itaque oneratam fetibus, vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit dolore cogente, ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum sed in ritum resilit. Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse uitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis.

Pardus secundus post pantere genus est varium ac velocissimum et preceps ad sanguinem saltu animam ad mortem ruit. Pardus autem mistice significat diabolum diversis uitiis plenissimum vel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diversorum errorum aspersum. Unde dicit propheta: Ethiops non mutavit pellem et pardus varietatem suam. Item pardus antichristus malicie varietate aspersus, ut in Apocalipsi: Et bestia quae ascendebat de mare similis parto. De illis dicit qui in nigritudine peccatorum et varietate errorum perseverat. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo cubabit, quod in adventu Christi conpletum est quando illi qui antea feroces fuerint cum innocentibus uitam dicunt et qui errorum maculis polluti erant penitentiam agentes ad veritatem fidei convertuntur. Leopardus ex adulterio leaene et pardi nascunt. Et terciam originem efficit sicut et Plinius in Naturali historia dicit leonem cum pardo aut pardum cum leaena concubere et ex utroque coitu degeneres partus creari ut mulus ex equa et asina.

Rinocerota Grece uocatus Latine interpretatur in nare cornu, idem et monoceron, id est unicornis eo quod unum cornu in medio fronte habeat pedum iiii ita accutum et validum ut quicquid inpecierit aut ventilet aut perforet. Nam et cum elefantis saepe certamen habet et in ventre vulneratum prosternit, tante autem foritudinis esse dicitur ut nulla venantium uirtute capiatur. Sed sicut hi asserunt qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverit uirgo ei puella proponitur que venienti sinum aperit in quo ille omni ferocitate postposita caput deponit sique soporatus ab eis a quibus capi quaeritur repente velut inermis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur qui etiam cum elefantis quando certamen adgreditur. Eo cornu quod in nare singulariter gestat ventrem adversantium ferire perhibet ut cum eaque molliora sunt vulnerat. In pugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rinocerotam vel certe monocerotam scilicet unicorne ille populus intellegi qui dum de accepta lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit quasi inter ceteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam dominus propheta canente pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicorniorum humilitatem meam. Tot quippe in illa gente unicornes vel certe rinocerotes exstiterunt, quod contra predicamenta veritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. Beato igitur Iob sanctae ecclesiae typum tenenti dicitur: Numquid uolet rinoceros servire tibi, ac si apertius dicatur. Numquid illum populum quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub uire tuae predicationis inclinas? Subaudis ut ego qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio. Et tamen mihi cum volvero protinus subdo. Rinocerotam ergo Paulo apostolo per similitudinem comparare possumus, qui prius persecutor, et blasfemus extitit, sicut de eo scriptum est: Saulus adhuc spirans minarum. Et cedis in discipulos domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad sinagogas, ut si quos invenisset huius uitae uiros ac mulieres, uinctos perduceret in Iherusalem. Qui divine legis eruditione preditus, dum aliorum ingluviem redarguit. Cornu elefantis in ventrem ferit. In ventrem quippe elefantos pertusserat, cum dicebat: Multi ambulant quos sepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est. Et gloria in confusione ipsorum. Et rursum: Huiusmodi inquit, Christo domino non serviunt sed suo ventri. Cornu suo igitur rinoceros iste non iam homines sed bestias percutit, quando illa Paulus doctrine sue fortitudine nequaquam per imendos humiles petiti, sed superbos ventris cultores occidit. Quae ergo in Paulo scripta cognovimus superest, ut facta et in aliis credamus. Multa quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum se uitiam dominus dum sub iugo inspirati timoris edomuit nimirum rinocerotis sibi fortitudinem subegit. Rinoceron Christus dominus potest intellegi propter in uictam fortitudinem; ut in Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rinocerotis. Rinoceron ut supra diximus fortes quisque sive potestates seculi huius. In Iob: Numquid uolet rinocerus servire tibi. Monoceron, hoc est unicornis Christus est, ut in Psalmo: Et dilectus sicut filius unicornuorum, id est singularis potentiae et unum sanctorum regnum. Unicornis superbi vel unum habens testamentum, ut in Psalmo: Et a cornibus unicornuorum, humilitate meam.

Elefantem Greci a magnitudine corporis uocatum putant, quod forma montis proferat. Grecem mons elfion dicitur. Apud Indos autem a uoce barro uocatur unde et uox eius barriter et dentes ebur. Rostru autem pro muscida dicitur, quo illo paubulum ori admovet, et e angui similis vallo munitus eburno, hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: Boves qui nullum animal grandius uidebant. Lucas qui in Lucania illos primos pirrus in prelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est, in eis enim Persi et Indi lignei turribus collocatis de muro tamquam iaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa ingent. gregatim incedunt motu, quo valente salutant. Murem fugiunt aversi coeunt quando autem parturunt in aquis vel in insulis dimittunt fetus, propter dracones quia inimici sunt, et ab eis inplicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures sed tantum unum. Vivunt autem annos trecentos. Aput solam Africam et Indiam elefanti prius nascebantur, nunc sola eos India gignit. Elefans autem significat peccatorem in manem sceleribus et facinorum deformitate squalidum. Attamen tales sepe ad Christum convertuntur. Unde scriptum est in libro Regum quod adducerentur ad Solomonem simiae, et elefanti, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et sanguine suo mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis.

Gripes uocatur quod sit animal pennatum. Et quadrupes, hoc genus ferarum in Iperboreis nascitur montibus omni parte corporis leones sunt alis et fatiae aquilis similes equis vehemente infesti. Nam et homines uisos discerpunt. Hi possunt significare ferocitatem persecutorum et elationum superborum, qui in festi sunt hominibus, qui simpliciatem Christianam sequuntur, et rationabiliter uivunt.

Camaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus ut pardus. Dictus autem ita,quod huius cameleontis corpusculum ad colores quos uidet facillima conversatione variatur, quod aliorum animalium non est. Ita ad conversationem facilis corpolentia. Cameleopardus dictus quod dum sit ut pardus albis maculis super aspersus collo equo similis pedibus bubalis capite tamen camelo est similis. Hunc Ethiopia gignit. Nec ab rem ests quod harum bestiarum color, et factura ad significationem variorum errorum atque uitiorum transferatur. Si alicubi in scripturis illius mentio fuerit reperta.

Linx dictus, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis, terga disctincta ut pardus sed similis lupo. Huius urinam convertere se, in duritiam Persiosi lapidis dicunt, qui ligurus appellatur, quod et ipsas linces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquore arenis, in quantum potuerint contegunt, invidia quadam naturali ne talis egestio transseat in usum humanum. Linces dicit Plinius Secundum extra unum non admittere ferum. Similiter et ista bestia tipum tenet invidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere qua prodesse et terrenis cupiditatibus intenti, ea quae sibi superflua sunt et ceteris prodesse poteram inutiliter servant.

Castores a castrando dicti sunt nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus propter quos cum persenserint venatorem, ipsi se castrant, et morsibus uires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se a parte corporis propter quod maxime expetuntur. Iuvenalis: Qui se eneuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri qui etam et pontici canes uocantur. Mira ergo est animantium quorundam prudentiam sed multo magis quorundam hominum stupenda est dementia qui creatura dei in se conditam estimant uitiorum esse efficatiam. Unde quidam heretici extiterunt qui genitalia membra sibi amputaverunt quo facilius servare possent nubendi continentiam. Illam sententiam domini male interpretantes qua ait: Sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum celorum, cum hoc magis intellegendum sit pertinere ad uoluptatum et libidinis amputationem, quam ad membrorum corporis truncationem. Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere precepit.

Ursus fertur dictus quod ore suos formet foetus, quasi orsus. Nam aiunt eos in formes generare partus, et carnem quandam nasci, quam mater lambendo in membra conponit. Unde est illud: Sic format lingua fetum cum protulit ursa. Sed hoc inmaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat unde venit, ut precipitata fecunditas, in formis procreetur, ursorum caput invalidum, uis maxima in brachiis et lumbis. Unde interdum erecti insistunt. Ursus ergo aliquando iuxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis dei. Aliquando autem duces saevos, et crudeles. Unde in libro Regum scriptum est, quod pueros qui Heliseum propheta irridebant, due ursi egressi de silva comederant, quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum uidelicet et Titum egressos de saltu gentium devorare Iudaicos pueros, qui irriserunt salvatorem nostrum in Calvariae loco crucifixum. Et ite ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege. Lupus Greca dirivatione, in linguam nostram transfertur, lupos enim illi licos dicunt. Licos autem Grece a morsibus appellatur, quod rabie rapacitatis, quaeque invenerit trucidet. Alii lupos uocatos, aiunt quasi leopos, quod quasi leoni ita sit illi uirtus in pedibus, unde et quicquid presserit pede, non uivit. Rapax autem bestia, et cruores adpetens, de quo rustici aiunt uocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subita tacenti dicitur: Lupus in fabula, certe si se previsum senserit, deponit ferocitatis audatiam. Lupi toto anno, non amplius quam dies duodecim coeunt. Famem diu portant et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice vibatos. Et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro invenitur bona significationem habere, sed sepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in evangelio: Lupus rapit et dispergit oves. Aut hereticos vel dolosos homines, de quibus dominus ait: Adtendit a falsis prophetis, qui veniunt ad uos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et item: Vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit. Legitur tamen Iacob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui dixisse ita: Beniamin lupus rapax mane comedet predam vespere dividet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus: Designatur de Beniamin stirpe progenitus, qui mane rapuit predam idem in primordus fideles, quos potuit devastavit. Vespere autem spolia divisit qui fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus discretione mirifica dispensavit.

Canis nomen Latinum, Grecam ethimologiam habere uidetur, Grece enim cenos dicitur, licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat inde et canere, nihil autem sagatius canibus plus enim ceteris sensus animalibus habent. Nam que soli sua nomina recognoscant, dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, per dominis suis se morti obitiunt, uoluntariae cum domino ad predam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postrema natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt expectanda, aut fortitudo aut velocitas. Canis autem diversas significationes habet, nam aut diabolum vel Iudeum sive gentilem populum significat. Unde propheta dominum precatur dicens in Psalmo: Erue a framea anima meam, et de manu canis unicam meam. Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste ubi scriptum est: Melior est canis uivus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum puto, qui ideo melior dicitur: Quod ad fidem et penitentiam possit venire, hinc de Iudeis scriptum est: Convertantur ad vesperum et famem patientur, ut canes circuibunt civitatem. Canes intelleguntur muti sacerdotes vel inprobi ut in ecclesia: Canes muti non valentes lactare. Canes Iudei in Psalmo: Quoniam cirumdederunt me canes multi. Canes populus gentium ut in evangelio: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Canes heretici ut in Deuteronomio: Non inferes precium canis in domum dei tui. Et in apostolo: Videte canes uidete malos operarios uidete concisiones. Canis vero uoracissimum animal, atque inportunum, consuevit illas domus latratibus defendere, in quibus edacitatem suam novit, accepto pane saciate, his merito conparantur Iudei qui Christianae fidali munere saginati ecclesiam dei clamosa predicatione defendere festinabunt. Sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christani nominis, postea divino munere iungeretur apostolis. Canes homines rixosi vel detractores alter utro se lacerantes, ut in apostolo: Quod si invicem mordetis et comedetis uidete ne ab invicem consumamini. Catuli abusive dicuntur, quarumlibet bestiarum filii, nam propriae catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lynciscile dicuntur ut ait Plinius canes nati ex lupis et canibus. Cum inter se forte miscuntur, solent et Inde feminas canes noctu in silvis alligatas admitti, ad tigres bestias a quibus in siliri et nasci, ex eodem faetu canes adeo acerrimos et fortes, ut in conplexu leones prosternant. Catuli ergo significant gentiles, unde est in evangelio, quod Sirofaenissa mulier, cui dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, respondit ei dicens: Etiam domine. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sancta quae nobis panem uitae ministrat. Mice puerorum interna sunt misteria scripturarum, quibus humilium solent corda refici. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt. Catelli quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non littere superficiem in scripturis sed spiritalium sensuum, quia in bonis attibus proficere valeant inquirunt.

Vulpis dicta quasi uolupis est enim uolubilibus pedibus et numquam rectis itineris sed tortuosis an fractibus currit. Fraudulentum animal insidiisque decipiens nam dum non habuerit escam fingit morte sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. Vulpis enim mistice diabolum dolosum vel hereticum callidum, sive peccatorem hominem significat, unde de Herode dominus ait in evangelio: Ite dicite vulpi illi. Et alibi: Vulpes inquit foveas habent et uolucres caeli nidos. In vulpibus hereticos et in uolucribus caeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula querunt, ubi suggestiones suas perversas interserant. et uoluntates pessimas expleant. Item vulpes diabolus vel demones ut psalmis: Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Et in Hieremia: Propter montem Sion que disperiit, vulpes ambulaverit in eo. Vulpes heretici in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes uineas, id est plebem fidelium, et in libro Iudicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas vulpes, et ligavit faculas in caudis eorum. Simiae Grecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus quod suppressis naribus sunt, et facie feda, rugis turpiter follicantibus licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone uocatas arbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur. Sed falsum est, in elementorum sagaces, nova luna exultiant media et cava tristantur, fetus quos amant ante se gestant neglecti circa matrem herent. Harum genera quinque sunt, ex quibus circo petici caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram uocant. Spinge vellose sunt, comis mamis prominentibus dociles ad feritatis oblivionem. Keno kefali, et ipse similes simiis, sed facie modum canis, unde en nuncupati. Satirici facie ad modum Greca et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu pene a ceteris distant, sunt enim in facie producta barba et lata cauda. Simiae autem callidos mente et peccatis fetidos homines significant qui aliquando per conversionem et penitentiam ad pacificum nostrum deducantur, et eius agunt servitium, sicut supradictum est, de elefantis et simiis. qui adducebantur ad Salomonem.

Enidros bestiola ex eo nuncupata quod in aquis versetur, et maxime in Nilo quae si invenerit dormientem corcodrillum, uolutat se in luto primum et intrat peros eius in ventrem. Et carpens omnia in terranea eius sic moritur. YCNHEOMON Greco uocatus, eo quod odore suo, et salubria ciborum, et venenosa prodantur, de quo

Dracontius ait: Precidit suillus, uim cuius cumque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus, hic etiam serpentes insequitur qui cum adversus aspidem pugnat. Caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem ad quam cum uim suam transferret decepta corripitur. Melo vel quod sit rotundissimo membro vel quod favos petat. Et assidue mella captet.

Musio appellatus, quod muribus infestus sit, hunc vulgus captum a captura uocant. Alii dicunt quod captat id est uidet. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet, unde a Greco venit catus id est ingeniosus. Venator Christus est ut in Esaia secundum LXX: Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in venatione quam capit ita veniet. Venatores apostoli vel ceteri predicatores ut in Hieremia: Mittam eis venatores et venabit eos de omni monte. Venator diabolus in cuius figura Nembroth ille gigans venator coram domino ut in Genesi. Venatores homines pravi ut in propheta: Venantes ceperunt me, quasi avem inimici mei gratis. Lamia diabolus vel demones ut in Hieremia: Sed et lamia nudavit mamillam et lactavit catulos. Item lamia heretici vel qui libet hypocrita ut Esaias dicit: Cubavit lamia et invenit sibi requiem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL