Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Mus pussillum animal Grecum illi nomen est, quicquid vero ex eo trahit Latinum fuit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra unde et humus terra his in pleni lunio iectur crescit sic quedam maritima augentur quae rursus minuent e luna deficiunt. Sorex Latinum est eo quod rodat et in modum serrie precidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant sicut et clodum claudum. Mustela dicta quasi mus longus nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus ubi nutrit catulos suos transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt general mustellarum. Alterum enim silvestrum est distans magnitudine quod Greci ictidas uocant. Alterum in domibus oberrans, falso autem opinantur qui dicunt mustellam ore concipere aure effundere partum. Mustella est furti figura ut in Levuitico demonstratur. Talpa dicta quod sit damnata cecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices subter frugibus comedit. Mistice autem mures significant homines cupiditate terrena hinniantes et predant de aliena substantia subrapientes. Mustela vero eos per figuram demonstrat qui ingenium naturale subdolo malicie polluunt et totam uitam suam in insidiis et fraudibus ducunt.
Talpa ergo que cecitate perpetua damnata est aut idola significat caeca surda et muta aut eciam ipsos idolatros qui ignorantia et stulticia tenebris semper errant, de quibus in Esai scriptum est: Ut adoretis talpas et vespertiliones hoc est caeci cecos coluant de quibus alibi scriptura dicit: Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Aut etiam hereticos sive falsos Christianos per figuram demonstrat quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices sub frugibus comedit. Sic et ipsi verae scientiae lumine privati terrenis actibus incumbunt et desideriis carnis et inlecebris uoluptatum deserviunt radicesque bonorum operum in quibuscumque possunt dente malitiae conrodere et subvertere conantur.
Glires dicti sunt que pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere hieme enim tota dormivit et inmobiles quasi mortui iacent tempore astivo reviviscunt. Isti eos significare possunt qui torpore pigritiae mutiles fiunt et laborare utiliter nolunt. De qualibus scriptum est:Propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei. Quia qui nunc otiosus tempore presentis uitae torpescit frustra in die iuditii quando tempus est messis mendicbit que caelestis uitae gaudia nullo modo cum iustis habebit.
Hiritius animal spinis coopertum quod ex inde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur quibus undique pretectus est contra insidias, nam statim ut aliquid presens erit primum se subrigit atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uvam de uitae sopinus se se uolutat super ea et sic eam exhibet natis suis. Hiricius enim misticae peccatores aculeis uitiorum plenos et astutia nequitia callentes significat et fraudibus et rapinis qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foveam hiricius et catulos suos nutrit. Item illud quod in Psalmo scriptum est: Petra refugium erinacis. Erinatius idem est qui et hiritius animal omnino timidum natura providente semper armatum cuius cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimeque communiunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet semper in saxis, huic competenter aptatur qui peccatis suis hispidus futura iuditia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium.
Grillus nomen a sono uocis habet hic retro ambulat terram terebrat stridet noctibus venatus eam formica circum ligata capillo in cavernam eius coniecta afflato prius pulvere ne se abscondat ita formicae complexibus trahitur. Formica dicta ab eo quod ferat micas farris cuius sollertia multa. Providet enim in futurum et praeparat aestate quod hieme comedat in messe autem elegit triticum ordeum non tangit, dum pluit eis super frumentum totum eicit. Dicuntur in Aethipia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt quas custodiunt ne quis auferat captantesque ad necem persecuntur. Iuxta allegoriam formica providum homine vel operarium utilem significat. Unde Salomon in Proverbiis hortatur dicens: Vade ad formicam opiger et considera vias eius et disce ab ea sapientiam, quae cum non habeat ducem nec preceptorem nec principem, parat aestate cibum sibi et congregat immessae quod comedat. Hinc hortatur quemque sui curam agere et si tantillum animal sine preceptore sed sola natura duce sibi imposterum previdere studeat quanto magis ille homo deo preceptore et doctoribus ammonentibus debet, in messe huius uitae operum colligere fructus et horreo uitae recondere ut habeat in die frigoris, id est iudicii qua non potest laborare unde uivat. Formicaleon ob hoc uocatus quia est vel formicarum leo vel certe formica pariter et leo. Est enim parvum animal formicis satis in festum quod se inpulvere abscondit et formicas frumenta gestantes interficit. Pro inde autem leo et formica uocatus quia aliis animalibus ut formica est formicis autem ut leo est.
Ranae est a garrulitate uocate eoquod circa genitales strepunt paludes et sonum uocis importunis clamoribus reddunt. Ranae demones in apocalipsi: Vidi de ore draconis spiritus tres inmundos immodum ranarum sunt autem demoniorum. Ranae heretici qui in ceno uilissimorum sensuum commorantes vana garrulitate latrare non desinunt ut in Exodo.