Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Anguis uocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest et inde anguis quod angulosus sit et numquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis lucorum et inhabiti semper, unde Persius: Pinge duos angues pueris acer est locus. Colubrum ab eo dictum quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosus labetur nam lubricii dicitur quicquid labitur dum tenetur ut piscis et serpens. Cerastes serpens dictus eo quod in capite cornua habet similia arietum, cerusta Greci cornua dicunt. Sunt aut illi quadrigemina cornicula quorum ostentatione, veluti esca illiciens sollicitat et animalia perimit. Totum enim corpus togit arenis nec ullum indicium sui prebet nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plusquam alii serpentes, ita ut spinam non habere uideatur. Colubri enim et cerasti nomine diabolus vel antichristus significatur ut est illud quod Iacob patriarcha de Dan filio sua prophetavit dicens: Fiat Dan coluber in via et cerastes in semita mordet ungulas equi et cadet ascensat eius retro. Non solum enim coluber antichristus set etiam cerastes uocatur. Cerasta enim Grece cornua dicuntur serpens que hic cornutus esse, ut supra memoravimus perhibetur per quem digne adventus antichristi assertur, quia contra uitam fidelium cum morsu pestifere predicationis armabitur et iam carnibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via que in presentis uitae latitudinem eos ambulare provocat quibus partendo quasi blanditur. Sed in via mordet quia eos quibus libertatem tribuit erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita que quos fideles repperit et sese ad precepti celestis angusta itinera constringens non solum nequitia callide persuasionis impedit sed etiam terrore potestatis premit et in persecutionis angore post beneficia ficte dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat et quia antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est, extrema seculi feriendo contingere, ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem sicut Saulus cecidisse memoratur. In faciae enim cadere est in hac uita suas unumquemque culpas cognoscere easque penitendo deflere. Retro vero quod non uidetur cadere est ex hac uita repente decedere et ad qua supplicia ducatur ignorare et quia Iudea erroris sui laqueis capta pro Christo antichristum expectat. Bene Iacob eodem loco repente in electorum uoce conversus est diceris: Salutare tuum expectabo domine id est non sicut in fideles antichristum sed eum qui in redempcionem nostram venturus est verum credo fideliter Christum. Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus sed squamorum minutissimis nisibus repit illa autem que quatuor pedibus nituntur sicut lacerti et staliones non serpentes sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt quia ventre et pectore reptant quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores, quot colores habentur. Serpens autem diabolum significat ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terre aut maliciosos homines atque hereticos de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malicia hereticorum dolusque describitur. Linguas enim verba significant quae nequiciae coetibus expolita vulnerare contendunt corda simplitium. Quae merito serpentibus exequantur que sermonibus suis uires evomunt unde surdis aspidibus comparantur, tali enim proposito contendunt, ut pertinatia mentis numquam velint a veritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur ut est illud in evangelio: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis, ut omnes qui credit in illum non pereat sed habeat uitam aeternam. Ibi enim significat serpens mortem Christi quae salvabit genus humanum quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta privaubit. Draco maior cunctorum serpentium sive omnium animantium super terram. hunc Greci dracontam uocant. Unde dirivatum est in Latinum ut draco diceretur qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem concitaturque propter eum aer. Est autem christatus ore parvo et artis fistulis per quas trahit spiritum et linguam exerit. Vim autem non in dentibus sed in cauda habet et verbere potius quam rictu nocet. Innoxius uitam est a venenis sed ideo huic ad mortem fatiendam venena non esse necessaria que si quem ligant occidit a quo nec elefans tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitiscens per quas elefanti soliti gradiuntur. Crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Ethiopia et India in ipso incendio iugis estus. Misticae draco aut diabolum significat aut ministros eius, vel etiam persecutores aecclesiae homines nefandos cuius misterium in pluribus locis scripturae invenitur. Nam et in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Iob, nec non et in Apocalipsi Iohannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in uirtute tua mare tu contribulasti capita draconum super aquas. Confirmavit enim rubri maris liquidos abyssos quod in duobus lateribus sic aqua divisa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. Contrivisti capita draconum super aquas misterium superioris miraculi decenter exponit quia illa prefiguratio transitus maris rubri aquis sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum id est spiritus in mundorum perducuntur ad nihilum quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni et cetera. Cum superius dixerat plurali numera capita draconum significare uolens nequitias spiritales. Modo singulari numero ponit draconem ut ipsum Satanan indicare uideatur, qui quantum fortior tantum nequitior et cum singulari numero ponitur inter malignos spiritus habere poenitus abnegatur. Confractum est enim caput eius quando superbia eius de caelo eiecta est. Et nativam claritatem retinere non meruit, qui se uoluntaria obscuritate maculavit. Addidit: Dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus qui ante fuerant tenebrosamente deterrimi, sed ad deum conversi esse ceperunt escam habere cum de eius detractione satiantur. Nam hodieque quem pessimum intellegi uolumus diabolum nominamus omnibus enim culpis exsufflator admissis totius dicitur auctor erroris. Et sicut ille Christianos insequitur ita ab omnibus execrabili errore discerpitur, sic fit ut qui paganis ante venerabilis nunc a Christianis detractionum morsibus conrodat sive conversi iam fideles escam possunt habere diabolum quando per ipsius machinamenta temptationesque proficiunt ipso enim persequente martires fiunt ipso affligente patientiae munere coronantur. Qua propter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria uotiva perducit.
Aspis uocatus quod morsu venena inmittat et spargat. Ios enim Greci venenum dicunt, et inde aspis quod morsu venenato interimat, huius diversa genera et speties et dipsar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem qui eam quibusdam carminibus propriis evocat ut eam de caverna producat, illa cum exire noluerit unam aurem in terram premit alteram cauda obdurat et operit atque ita uoces illas magicas non audiens non exiit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obdurantes aures suas quae non exaudiet uocem incantantium et veneficia quae incantantur a sapiente. Cui serpente ira Iudeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur obstinata quippe hominum ira in revocabilis est qui nec docentium predicationes exaudiant procurant sibi uoluntariam surditatem cui malo consuetudo aspidis conparatur quae ne verba incantantis exaudiat suas que latebras derelinquat. Unam aurem caudae suae inflexione dicitur obdurare. Alteram vero in terram deprimere cui merito Iudaei comparati sunt qui cordis auribus obduratis sanctae scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. Obdurare enim a sacerdotibus tractum est qui aures suos turae replebant ne peregrinas verbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur. Dipsa genus aspidis qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti periit. Ipnalis genus aspidis dicta quod somno necat hanc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somno soluta est. Emorrois aspis nuncupatur quod sanguinem fuget, qui ab eo morsus fuerit ita ut dissolutis venis quicquid uitae est, per sanguinem evocet. Grece enim sanguis emath dicitur. Prester aspis semper ore patenti et vaporanti currit, cuius poeta sic meminit: Oraque distendens avidus fumantia prester. Hic que percusserit distenditur enormique corpulentia necatur exuberatum enim putedo sequitur. Spectabificus aspis quidum momorderit hominem statim enim consumit ita ut liquefiat tocius in ore serpentis.
Bailiscus Grece Latine interpretatur regulus eo quod rex serpentium sit adeo ut eum uidentes fugiant quia olfactu suo eos necat nam et hominem vel si aspiciat interimit, siquidem et eius aspectu nulla avis uolans inlaesa transit. Sed quam procul sit eius ore combusta devoratur. A mustelis tamen uincitur quas illic homines inferunt caurnis in quibus delitescunt. Itaque ea uisa fugit, quem ille persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem sicut scorpiones a rentia quaeque sectantur et post quam ad aquas venerint idrophobas et limphaticos faciunt. Sibilus idem est qui et regulus sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat. Basiliscus autem diabolum significat qui nequitiae suae venenio palam interficit, incautos sed idem superatur cum ceteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente cuius uirtus omnes adversarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basilicum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Hic iam divina uirtus exprimitur quae tantis rebus sevientibus imperavit. Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis est dum occulte percutit. Basiliscus cum palam venena disseminat. Leo dum persequitur innocentes. Draconum neglegentes impia uoracitate degluttit. Verum haec omnia in glorioso adventu domini pedibus ipsius prostrata iacuerunt solus enim tam ferocia valuit subdere qui patri coaeternus et consubstantialis secundum divinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum predicatione tractemus nec aliqua dementium heretica pravitate turbemur. Omnia nobis sicut dicta sunt absoluta veritate constabit. Scorpio vermis terrenus qui potius vermibus animal armatum a culeo et ex eo Grece uocatum est quod cauda figat arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. Scorpius diabolum significat vel ministros eius. Unde est illud dominicum in evangelio: Ecce inquit dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. Nam et alibi dominus in evangelio ait: Quis enim est ex uobis quem si petierit filius suus panem numquid lapidem dabit illi? Aut si piscem petit numquid serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget ei scorpionem? Tria sunt nobis maxime necessaria, id est fides, spes, caritas. Fides ut recte credamus. Spes ut semper cum bona patientia dei prestolemur promissa. Caritas ut sedulo eum diligamus ex toto corde tota mente tota uirtute et proximos nostros sicut nos metipsos. In fide piscis signatur, in spe ovis, in caritate panis. Et e contrario in lapide duritia in serpente infidelitas et in scorpione disperatio exprimitur, in baptismo fides accipitur unde uivitur in seculo. Spes in ovo quia in ovo nondum pullus uidetur sed hinc speratur. Caritas aut que a totum uincit pani conparat.
Vipera dicta quod vi pariat. Nam et venter eius cum ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam nature solutionem conrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Vipereo coeunt abrupto corpore nodi. Fertus aut quod masculus ore inserto uipere semen exspuat. Illa autem ex uoluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore ceptu precidit. Ita fit ut parens uterque pereat masculus dum coit dum parturit femina. Vipera significat malitiosos homines nec non hereticos qui venena nequitiae intra se gerunt. Unde Iohannes Baptista ad Iudaeos quia dum dolose veniebant dixit: Progenies uiperarum quis demonstravit uobis fugere ab ira ventura. Male ergo soboles malorum parentum actiones imitantes progenies uiperarum uocantur quia per hoc quod bonis invident eos que persecuntur quod quibusdam male retribuunt quod lesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. Enidris coluber in aqua uivens Greci enim aquam idros uocant. Ydros aquatilis serpens a quo icti obturgescunt, cuius quidam morbum boam dicunt eo quod fimo bovis remedietur. Ydra draco multorum capitum qualis fuit in Lerna palude provintiae Arcadiae. Haec Latine excedra dicitur quod uno caeso tria capita excrescebant sed hoc fabulosum est. Nam constat ydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant quod Herculos uidens loca ipsa exusit et sic aque clausit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est.
Celidros serpens qui et cersidros quasi cergini, quia et in aquis et in terris moratur. Nam circon dicunt Greci terram. Ydros aquam hic per aquam labitur terram fumare facit quam sic Maceri disscribit: Seu terga exspirant, spumantia uirus seu terra fumat qua teter labitur anguis. Salamandra uocata quod contra incendia valeat, cuius inter omnia venenata maxima uis est, caetera enim singulos feriunt haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit omnia poma inficit venenis et eos qui ederint occidit, qui etiam vel si in puteum cadat uis veneni eius potantes interficit. Ita contra incendia repugnans ignes sola animalium extinguit, uivit enim in medis flammis sine dolore et consummatione et non solum quia non uritur sed extinguit incendium. Et ut breviter superiora recapitulem, serpens est diabolus vel homines impii ut in evangelio: Serpentes genimina uiperarum. Serpens Christus propter sapientiam cuius figuram serpens ille aereus gerebat, quem Moyses in ligno suspendit cuius intuitu percussi a serpentibus sanabantur. Et in evangelio: Estote prudentes sicut serpentes. Serpens diabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus quas fecerat dominus deus. Caput sepentis prima peccati suggestio ut in Genesi: Ipse conteret caput tuum. Pectus serpentis tipus superbiae vel tumidi cordis malitia ut est illud supra pectus tuum gradieris. Draco diabolus ut in Psalmo: Draco iste quem formasti ad inludendum ei. Et alibi: Tu confregisti caput draconis magni. Dracones demones ut in Psalmo: Tu contribulasti capita drabconum. Dracones principes gentium ut in Propheta: Glorificabit me besta agri dracones et strutiones. Leviathan id est serpens diabolus in Esaia: Et uisitabit dominus in gladio suo duro super leviathan serpentem tortuosum et occidet coetum qui est in mari. Coluber diabolus ut in Iob: Et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus id est medicina domini Ihesu Christi proiectus est diabolus de cordibus hominum. Regulus diabolus vel demones flatu cogitationis corda hominum vulnerantes ut in Hieremia: Ecce ego mittam uobis regulos quibus non est incantatio et mordebunt uos. Et in Deuterionomio: In quo erat serpens flatua durens aspis duricia cordis peccatorum sanctis predicationibus aurem cordis non accommodantes in Psalmo: Sicut aspidis surdae et obdurantis aures suas. Et in aliam partem ut in Iob pro impio: Caput aspidum fuget hoc est inspirationes diaboli vel demonum. Aspis et basiliscus peccatum et mors in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem id est diabolum et antichristum. Vipera diabolus vel ministri eius in evangelio: Genimina uiperarum. Et in Iob pro impio: Et occidet eum lingua uiperea. Scorpius diabolus in evangelio: Dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Sunt et alia serpentium genera ut admoditate elefantiae camedracontes postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigide sunt nec percuciunt nisi quando calescunt. Nam quando sunt frigidae nullum tangunt. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore et merito quia frigide sunt, nocturno rore in se enim adducunt corporis vaporem gelidi pestes et nature frigide. Unde et hieme in nodos torpent estate solvuntur. Inde est quod dum quicumque serpencium veneno percutit primum obstupescit et postea ubi in illo calefactum ipsum uirus exarserit statim hominem extinguit. Veneno autem dictum eo quod per venas vadit, infusa enim pestis per venas vagetatione corporis aucta discurrit et anima exigit. Unde non posse venenum nocere nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentium est admixto sanguine pestis. Omne aut venenum frigidum est et ideo anima quia ignea est fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis que nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uivaci quadam sensus serpens excellit. Unde et legitur in Genesi: Serpens aut erat sapientior omnibus animantibus terre. Dicit aut Plinius si credit quod serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis nihilominus uivit, unde et totum corpus obicit pro capite ferientis. Anguibus universis ebes uisus est raro in adversum contventur nec frustra cum oculos non in fronte habeant sed in temporibus adeo ut citius audiant quam aspitiant. Nullum aut animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens adeo ut triplice linguam habere uideatur cum una sit. Serpentium nuda sunt corpora adeo ut quacumque eunt via humore disignent vestigia serpentium talia sunt ut cum pedibus carere uideantur costis tamen. Et squamarum nisibus repunt quas a summo guttture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent squamis enim quasi unguibus costis quasi cruribus innituntur. Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur debilis reddita cursum habere non possit quia ubicumque ille ictus inciderit spinam solvit per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu uivere dicuntur adeo ut deposita vetere tunica senectutem deponere atque in iuventam redire perhibeantur. Tunicae serpentum ex uivae nuncupantur eo quod his quando senescunt sese exuunt quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim ex uviae et induviae quia exuuntur et induuntur. Pithagoras dicit de Medulla: Hominis mortui quae in spina est serpentem creari. Quod etiam Ovidius in Metamorfoseorum libris commemorat dicens: Sunt qui cum clauso putrefacta spina sepulchro mutari credant humano sanguine medullas. Quod si creditur merito evenit, ut sicut per serpentem mors hominis ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. Prudens lector cognitis his serpentium generibus atque effectibus quando de eis in scripturis legas non te pigeat temptare si aliquid, possis in spiritalem sensum inde redigere.