Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De vermibus.

Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur. Licet nonnumquam et de ovis nascantur, sicut scorpio. Sunt autem vermes, aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. Aranea vermis aeris ab aeris nutrimento cognominata, quia exiguo corpore. Longa fila deducet, et telae semper intenta numquam desinit labora re perpetuum sustinens in sua arte suspendium. Sanguisuga vermis aquatilis dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur cumque labitur faucibus vel ubi uspiam adherescit sanguinem haurit, et cum nimio cruore madverit evomit quod hausit. Ita utre centiorem denuo sugat. Cantarida vermis terrenus qui humano corpori statim fuerit applicatus sui adustione vesicas facit plenas humore. Multipes vermis terrenus ex multitudine pedum uocatus qui contractus in globum complicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. Limax vermis limi dictus quod in limo vel de limo nascatur unde et sordida semper et in munda habetur. Bombices frondium vermes ex cuius textura bombicinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod evacuetur dum fila generat et aer solis in ea remaneant. Eruca frondium vermis in holus vel pampino involuta ab erodenda dicta de quo meminit Plautus: Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino implicat. Sed idem nec advolat ut locusta, ut huc illucque discurrens semiparta dimittat, sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibus universa consumit. Teredonas Greci uocant lignorum vermes quod terendo edant, hos nos thermites dicimus. Ita enim apud Latinos lignivermes uocantur quos tempore inportuno caese arbores gignunt. Tinea vestimentorum vermis dicta quod teneat, et eo usque insedat quo erodat unde et pertinax quod in eandem rem identidem urgeat. Vermes carnium emigraneus, lumbricus, ascaridae, costi, pediculi, pulices, lendix, tarmus ricinus, usia, cimex, emigraneus, vermis capitis uocatur.

Lumbricus intestinarum dictus, quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit. Ascaridae costi pediculi vermes, cutis a pedibus dicti, et unde et peducosi dicitur, quibus pedicule in corpore effervescunt. Pulices vero uocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur. Tarmus vermis est lardi. Ricinus vermis canis uocatus, eo quod erit in auribus canum. Caenos enim Graecae, canis est. Usia est vermis porci appellata, quia urit nam ubi momorderit, adeo locus ardet ut ibi vesicae fiant. Cimex de similitudine cuiusdam herbae uocatus, cuius doetorem fhabet, propriae autem vermis in putre carne nascitur. Tinea in vestimentis eruca inholere. Teredo in ligno, tarmus in lardo, vermis non ut serpens apertis passibus vel squamarix nisibus repit, quia non est illi spinae rigor ut colubri, sed indirectum corpusculi sui partes gradatim pergendo contractas contrahendo porrectas motum explicat, sique agitatus per labitur. Vermis misticae aut Christus pro humilitate assumpti hominis intellegi potest, ut est illud in Psalmo: Ego sum vermis et non homo. Aut meror animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum est: Vermis eorum non moritur, et ignis non extinguetur. Aranea vero humanam fragilitatem significat, unde est illud in Psalmo: Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Aranea vero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima uiscerum digestioni contexit, sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur ex filari, huic ergo exiguo corpusculo, recte conversi et afflicti anima comparatur, que longis observationibus uigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissima operationes uirtutum, divino timore ea uivificatus efficit. Post haec re vertitur ad illud suae propositionis initium que licet increpetur, licet tabefiat tamen fragilitate humanitatis diversarum varietate confunditur. Item aranea, fraudem diaboli signat, ut in Esaia: Telas araneae texuerit. Sanguisuga vero diabolus est, unde est illud in Proverbiis: Sanguisugae duae sunt, filiae dicentes, affer, affer. Diaboli ergo filiae sunt, luxuria, et avaritia, quibus sangui nolentus hostis humanum genus infestat. Eruca similiter potest significare diabolum, qui germina uirtutum in homine crescenti a malis suasionibus rodere, et uitus pravis exstirpare non cessat. In scripturis ergo sacris ubi detinea et erugine mentio fit, mysticus in eis quaerendus est sensus. Nam iuxta allegoriam erugo potest significare arrogantiam atque iactantiam, quae ubicumque fuerit omnem decorem et robur uirtutum obfuscat, ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentium et omnis arrogantia abominatio est apud deum. Tinea autem intestinum uitium animi significat. Unde dominus ait in evangelio: Thesaurizate uobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur. Et ubi fures non effodiunt nec furantur. Tinea vero quae vestes latenter corrodit designat invidiam quae studium bonum lacerat, et conparationem unitatis demoliri non cessat. Fures namque demones atque heretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL