Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pisces inde dicti, unde et pecus a pascendo scilicet. Reptilia dicuntur, hec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam, quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus. Anfivia sunt, quaedam genera piscium, inde dicta eo quod ambulandi in terris usum, et natandi in aquis officium habeant. Ansi enim Grece uirumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris uivunt ut focae.
Crocodrilli yppotami, hoc est equi fluviales. Peccoribus autem et bestiis et uolatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius uisa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt. Aut ex similitudine terrestrium, ut ranae et uituli et leones, et nigri meruli, et pavidi, verso colore dorso et collo picti et turdi, albo varii et cetera. Quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina uindicaverunt. Ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati quod mordeant. Et lupi quod improba uoracitate alios persequantur. A colore ut umbrae quia colore umbrae sunt, et auratae, quia in capite auri colorem habent. Et varii a varietate quos vulgo tructas uocant. A figura ut orbis qui rotundus est totusque in capite constat ut solia, quod sit instar calciamentorum solus. A sexu ut musculus, quod sit ballenae masculus, eius enim coitu concipere haec belua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lactae concipiunt ostreae. Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas uocate, caeteris enim bestiis, maris altius iaciunt undas. Bal enim Grece emittere dicitur, coetae dictae TOKH TOC KATA KETE, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim in gentia genera beluarum et aequalia montium corpora, qualis coetus excepit Ionam cuius alvus tante magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni. Dicente prophete: Exaudivit me de ventre inferni. Equi marini quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas dicunt esse, boves marinos quasi boacas. Cerulei a colore appellati, nam cerulum est uiride cum nigro, ut est mare. Delfines certum habent uocabulum, quod uoces hominum sequantur, vel quod ad simphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis, nam plerumque salientes naves transuolant, quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare uidentur. Hi propriae Simones nominantur. Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodrillos tenera ventrium secantes interimunt. Porcimarini sunt, qui vulgo uocantur suilli, quidum escam quaerunt more suis terram subaquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et nisi rostrum arenis inmergant, pastum non colligunt. Crocodrillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes, in terra et in aquis valens. Longitudine plerumque uiginti cubitorum dentium et unguium, immanitate armatum, tantaeque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergore percutiat, nocte in aquis, die humi qui escit, ova in terra fovet, masculus et femina vices servant. Hunc piscem quidam serratam habentes, Christam tenera ventrium desecantes interimunt, solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur. Ippotamus uocatus quod sit equo similis dorso iuba et hinnitu rostro resupinato a primis dentibus, cauda tortuosa die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur. et hunc Nilus gignit.
Mullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus, cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari, homines vero quibus sepe pastus pisce molent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint tedium uini habent. Mugilis nomen habet quod sit multum agilis, nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens. Ita transilit rete, ut uideas piscem uolare. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo, unde et quando capitur adeo lenis est ut quanto fortius presseris tanto citius elabitur. Ferunt atuem orientis fluvium Gangen. Anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae uino necatae qui ex eo biberint tedium uini habent. Draco marinus aculeos in branciis habet ad caudam spectantes, quidum percusserit, qua qua ferit, venenum fundit unde et uocatus. Mure nam Greci myrinam uocant, eo quod complicet se in circulos, hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente. Obid a piscatori tamquam serpente sibilo uocatur et capitur, citu autem fustis difficulter interimitur. Concae et cocleae hac ex causa uocate, quia deficiente luna cavantur id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum, incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit auget humorem, cum vero in defectum venerit humores minuuntur, hoc enim phisici dicunt. Concae autem primae positionis nomen. Cocleae vero per diminutionem quasi conculae. Concarum multa genera sunt inter aquas et margareti fere quae ocoeleae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis, eo quod nocturno tempore litora appetunt et ex caelesti rore margaretum concipiunt et unde et caelo ac nominantur. Murice coclea est maris dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat. Ex quibus purpura tinguitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur. Cancros uocari quia concae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia, eorum enim carnibus uivunt, miro ingenio, quia validam testam eius aperire non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodet. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum fluviales, et marini, ostrea dicta est a testa quibus mollities interior carnis munitur. Greci enim testum ostrea uocant. Ostrea autem neutrum carnes eius feminino dicuntur. Musculi sunt ut praediximus cocleae aquorum lacte concipiunt ostreae. Et dicti musculi quasi masculi.
Spungia a fingere dicta, id est nitidare et exurgere. Unde Cicero: Et fingebatur spungis sanguis id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inherente petris, unde et dum absciditur sanguinem remittit. Spongia enim cava misticae significat dolosam infidelitatem Iudaeorum, de quibus scriptum est in evangelio: Illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. Nam de ipsis animantibus alia sunt uiventia in aquis, et discurrunt ut pisces. Alia quae stant fixa ut ostreae, icini spungiae ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae, spissioresque, alias feminas qui maioribus fistulis sunt ac perpetuis. Alias duriores quas Greci appellant tragos, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui, mollissimum genus earum penecilli uocantur, eo quod apte sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae spungiae cura fiunt, per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut caera Punica candorem bibunt. Animalium omnium in aquis uiventium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait: Divisa in beluarum generibus serpentium communium terrae et aquae cancrorum, concarum, locustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum ut luligo, et huic similia. Ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur. In piscibus autem feminis, aliae conmixtione masculi concipiunt et pariunt catulos. Aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, quae item insequens sui seminis iactu perfunduntur, et quae hoc munere fuerint afflata, generabilia fiunt. quae vero fusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt. Piscium autem uocabulo aliquando boni homines, aliquando vero mali in scripturis designantur, ut est illud in evangelio, quo salvator in parabola de sagena missa in mare narrat dicens: Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum inpleta esset educentes et secus litus sendentes elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sub qua parabola sancta ecclesia sagenae comparatur. Que et piscatoribus est commissa et per eam quisquis ad aeternum regnum a presentis saeculi fluctibus trahitur. Ne in aeternae mortis profunda mergatur, quae ex omni genere piscium congregat, que ad peccatorum veniam sapientes et fatuos liberos et servos divites, et pauperes fortes, et infirmos uocat. Sed litus hoc est finis mundi indicat, sagena sanctae ecclesiae quid trahebat, Et quidem boni pisces, hoc est boni homines tunc recipientur in vasa, hoc est in aeternas ducuntur mansiones. Mali autem foras mittentur in caminum uidelicet ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. Possunt et pisces sapientes istius mundi singificare ut est illud Psalmistae: Volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres caeli superbi sunt homines, qui inflati vento iactantiae quasi per inane aeris efferuntur et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a uolatu crebro dictae sunt. Pisces enim maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi referant, pelagi mundatione confusa. Ita et isti capite dimisso, venas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum non vacat quod hic posuit maris, propter eos qui sibi uidentur esse sapientes. Verum isti tales eorumque similes domini pedibus feliciter subiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Piscatores apostoli vel ceteri predicatores, unde in evangelio legitur: Ite post me et faciam uos piscatores hominum fieri. Et in malam partem per Isaiam: Lugebant piscatores. Pisces sancti in evangelio: Et traxerunt plenum rete piscibus magnis. Pisces reprobi in evangelio: Malos autem foras miserunt. Et in Amos [Osee]: Sed et pisces maris congregabuntur. Piscis dominus Iesus Christus tribulationis igne assatus. In evangelio: Posuerunt coram eo partem piscisassi et favum mellis. Pisces duo coniuncti quinque panibus duo testamenta legis, vel duo precepta caritatis. Sive duae personae regia et sacerdotalis in evangelio: Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus. Amus divinitas filii dei quae carne induta latuit. Amus in esca de quo amo dominus ad Iob loquens ait: Numquid abstrahere poteris leviathan hamo tuo quia idem hostis humani generis dum in ore piscis escam corporis domini per passionem momordit. Et necatus est per potentiam divinitatis. Item in malam partem pro diabulo per Abbacuc: Totum in amo suo sublevabit.