Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De avibus.

Unum nomen avium sed genus diversum, nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae. Aliae astutae ut perdix. Aliae ad manum se subiciunt ut accipiter. Aliae reformidant ut garamantes. Aliae hominum conversatione delectantur irundo. Aliae in desertis secretam uitam diligunt ut turtur. Aliae solo semine reperto pascuntur ut anser. Aliae carnes edunt et rapinis intendunt ut milvus. Aliae in curiae quae manent in locis semper. Aliae ad venticiae quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae hirundines. Aliae congregae id est gregatim uolantes, ut sturni et coturnices. Aliae soli vage, id est solitariae propter insidieas depredandi ut aquilae accipiter et quaecumque ita sunt. Aliae uocibus strepunt ut hirundo. Aliae cantus edunt dulcissimos, ut cignus et merula. Aliae verba et uoces hominum imitantur, ut psitacus et pica, sed alia sicut genere ita et moribus innumerabilia. Nam uolucrum quot genera sint inveniri quemquam non posse, neque enim omnia Indiae et Aethiopiae aut Scithiae deserta quis penetrare potuit, qui earum genus vel differentias nosset. Aves dictae, eo quod vias certas non habeant, sed per avia quaeque discurrent. Aliter quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. Volucres a uolando, nam unde uolare, inde et ambulare dicimus, uola enim dicitur media pars pedis sive manus, et in avibus uola pars media alarum quarum motu pinnae agitatnur inde uolucres. Pulli dicuntur omnium avium nati sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus, recentes igitur nati pulli, eo quod polluti sunt. Unde et vestis nigra pulla dicta est. Alae sunt in quibus pennae per ordinem fixae, uolandi exhibent usum, uocatae autem alae quod his aves conplexos alant pullos ac foveant. Pinnae a pendendo id est uolando dictae unde et pendere uolucres enim pennarum auxilio moventur quando se aeri mandant. Pluma quasi piluma, nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus.

Avium nomina multa a sono uocis constat esse composita, ut grus, corvus, cignus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, et cetera. Varietas enim uocis eorum docuit homines quid nominarentur. Volucres angeli sunt, sicut in Iob pro origine sapientiae dicitur. Volucribus caeli nidos habere. Volucres homines superbi in psalterio: Oves et boves universa insuper et peccora campi, uolucres caeli et pisces maris. Volatilia apostoli vel omnes sancti in evangelio: Tauri mei et altilia occisa sunt id est patres novi et veteris testamenti. Volatus sanctorum ad deum ascensus vel in scripturis intellectus in psalterio: Volabo et requiescam. Aves autem sive uolucres diversas significationes habent. Aliquando enim significant angelos, ut est illud aves caeli adnuntiant uocem eius. Aliquando sanctos homines, ut est illud de grano sinapis domini testimonium: Quod minimum quidem est omnibus seminibus. Cum autem creverit maius omnibus holeriMus est, et fit arbor ita ut veniant uolucres et habitent in ramis eius. Praedicatio evangelii minima est omnibus disciplinis coram oculis sapientium istius mundi, sed crescit in arborem, ita ut uolucres caeli quas vel animas credentium vel fortitudines dei servitio mancipatas sentire debemus venient et habitent in ramis eius ramos puto evangelicae arboris quae de grano sinapis creverit dogmatum esse diversitates in quibus ut supra dictum est, uolucrum una quaeque requiescit. Aves sunt demonos, unde et in Apocalipsi omnibus avibus dicitur: Aves quae uolatis per medium caelum venite ad caenam magnam dei ut manducetis carnes regum et cetera. Et in Salomone: Qui innititur mendatio hunc pascit ventus, idem autem ipse sequitur aves uolantes. Avis salvator, unde in Iob de Iudaea quae in eum creditura non erat dicitur: Viam ignoravit avis. Avis plebs Iudaea, in propheta: Facta est Sion sicut avis uolans. De hac plebe figuraliter inde utero nomio precipitur: Si ambulaveris per viam et in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem. Non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios. Quod de apostolis intellegitur, qui ex eadem plebe per Christum dominum assumpti sunt, illa vero relicta. Avis diabolus in Iob: Numquid inludes ei quasi avi. Aliquando vero uolucres significant malignos spiritus, qui tollunt sementem, in via positum, iuxta parabolam evangelicam. Via ergo est mens sedulo malarum cogitationum meatum trita atque arefacta, ne verbi semen excipere ac germinare sufficat, atque ideo quicquid boni seminis vicinia talis viae contigerit periit, quia inprobo pessimae congitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. Qui recte uolucres caeli, sive que caelestis spiritalisque sunt naturae, sive que per aera uolitant appellantur. Alae quippe in scripturis significant duo praecepta caritatis, quibus ad caeleste regnum conscenditur sive duo testamenta sicut in duabus alis cherubim et animalium in Hiezechiele quae duabus alis velabant corpus suum ostenditur. Alae sex praedicatio divina per utrumque testamentum in hoc mundo qui in sex diebus factus est adnuntiatus in Esai: Sex alae uni et sex alae alteri. Alae superbia sicut in Iob pro heretico dicitur: Cum tempus advenerit, in altum alas erigit. Pennae quoque significant sacras scripturas, ut est illud in Psalmo: Pennae columbae deargentatae. Pennae animae sanctorum sunt, vel uirtutes eorum. In Psalmo: Et uolavit super pennas ventorum. Et alibi: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nidus ergo ecclesiam aut requiem sanctorum significat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponant pullos suos, hoc est filios suos. Aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum foetus foventur atque in opera patiuntur ut postea filii appellentur, ut est illud in Psalmo: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Aliquando vero pulli in malam partem accipiuntur, ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarum devorent eum.

Ovum ut quidam uolunt spem significat, unde legitur in evangelio: Aut quis ex uobis patrem si petierit ovum, numquid porrigit ei scorpionem. Otia hereticorum discipuli, in Iob: Relinquet ova sua in terra. Item ova predicatio hereticorum in Esaia: Qui comederit de ovis eorum morietur. Pulli sancti in Psalmo: Et turtur nidum et cetera. Et alibi: Et pullis corvorum invocantibus eum, id est fideles de infidelibus gentibus. Pulli aquilae fideles ut in ecclesia, ut in Iob: Pulli eius sanguinem delingent, id est sacramenta passionis domini. Aquila ab acumine oculorum uocata, tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur. Nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare uideat actor menti instar descendes raptam praedam pennis ad litus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. Unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos viderit immobilem tenere aciem ut dignos genere conservat, si quos vero inflectere obtutum quasi degeneris abicit. In scriptura sacra uocabulo aquilae. Aliquando maligni spiritus raptores animarum. Aliquando presentis saeculi potestates. Aliquando vero vel subtilissimae sanctorum intellegentiae. Vel incarnatus dominus ima celeriter transuolans. et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur. Hieremia attestante qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Aquilae uocabulo potestos terraria figuratur, unde per Hiezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum longo menbrorum ductu plena plumis et varietate. Venit ad Libanum, et tulit medullam cedri et summitatem frondium eius evulsit. Aquilae uocabulo vel subtilis sanctorum intellegentia, vel uolatus dominicae ascensionis exprimitur. Unde isdem propheta cum sub animalium specie evangelistas quattuor sevidisse disscriberet in eis sibi hominis, leonis, bovis, et aquilae faciem apparuisse testatur. Quartum proculdubio animal, Iohannem per aquilam signans, qui uolando terram deservit, quia per subtilem intellegentiam, interna mysteria verborum uidendo penetravit. Cunctarum quippe avium uisus, acies aquilae superat, ita ut solis radios fixos in se eius oculos nulla lucis suae coruscatione verberans claudat. Ad preceptum ergo dei elevatur aquila, dum iussionibus divinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium uita, quae et in arduis nidum ponere dicitur, que desideria terrena despiciens, spe iam de caelestibus nutritur. In arduis nidum ponit quia habitationem mentis suae, in abiecta et infima conversatione, non constravit. Aquila dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos consedit et reliqua. Aquila diunitas filii dei, in Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum ponitus ignoro, et cetera. Aquila sancti in Iob: Numquid ad preceptum meum elevabitur aquila. Et in arduis ponet nidum sibi. Et in evangelio legitur: Ubicumque fuerit corpus illic congregabuntur et aquilae. Aquila diabolus velanti Christus in Hiezechiel: Et ecce aquila una grandis. Aquila gens impia vel civitas lin aliorum depredatione decurrens. Et per Micheam contra Samariam dicitur: Dilata sicut aquila calvitium tuum.

Vultur a uolatu tardu nominata putatur, magnitudine quippe corporis prepetes uolatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultres autem sicut et aquilae etiam ultra maria cadavera sentiunt, altius quippe uolantes, multaque montium obscuritate celantur, exalto illae conspiciunt. Recte ergo mediator dei et hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae, quasi a quodam uolatu sublimae cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de caelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum anima petiit, mortem apud nos, qui apud se erat inmortalis invenit. Sed huius vulturus oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus ab aeterna nos morte liberavit. Ille ergo per fidus Iudaeorum populus mortem uidit; sed quod morte sua mortem nostram destrueret minime attendit. Semitam igitur ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis quia et si uidit eum quem in morte tenuit, videre noluit quanta uitae nostrae gloria decius morte sequeretur. Unde ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit verba uitae percipere renuit praedicatores regni caeloram prohibendo. saeviendo feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens ut in Levitico: Vulturem et similem eius ne comedas. Grues de propria uoce nomen sumpserunt, tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt quo facilius uideant quas perant terras; castigat autem uoceque cogit agmen, ac ubi raucescit succedit alia. Nocte autem excubias dividunt, et ordinem uigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitus quibus somnos arceant quod cavendum erit clamore indicunt. Aetatem millis color prodit, nam senectute nigrescunt. Grues quippe illos possunt significare, qui in coenobiis communiter uiventes unius tamen dictum sequi non spernunt, uigilias exercent et pro invicem solliciti nocturnos cantus in psalmodus edere non segnes fiunt. Unde dicitur: Grues unam sequuntur, et litterato ordine uolant. Ciconiae uocatae a sono quo crepitant quasi cicaniae, quem sonum oris potius esse quam uocis, quia eum quatiente rostro faciunt, hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transuolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas precedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur eximia illis circa filios pietas. Nam a deo nidos inpensius fovent, ut assiduo in cubitu plumas exuant, quantum autem tempus impenderint in foetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur providos homines significat, et cautos servos dei in conversatione sua qui persequuntur serpentes et venena eorum pro nihilo ducunt, quia malignos spiritus cum venenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus Hieremias ait: Turtur et hyrundo et cyconia cognoverunt tempus adventus sui, hoc est tempus quo sancta ecclesia in adventu salvatoris congreganda erat in unum. Olor avis est, quem Greci cignum appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus. Nullus enim meminit cignum nigrum. Olo enim Grece totum dicitur. Cignus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis uocibus fundit. Ideo autem suaviter cum canere quia collum longum et inflexum habet. Et necesse est eluctantem uocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. Ferunt in yperboreis partibus precinentibus citharedis olores plurimos ad uolare apteque ad modum concinere. Olores autem Latinum nomen est, nam Grece cigni dicuntur nautae vero sibi hunc bonam pro gnosin facere dicunt sicut Emilius ait: Cignus semper laetissimus ales, hunc optant nautae que se non mergit in undas. Cignus cervicis altae superbia exprimitur. Strutio Greco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pennas habere uidetur tamen de terra altius non elevatur, ova sua fovere neglegit, sed proiecta tantummodo fotu pulveris animatur. Per strutionem mystice hypocritae significantur. Unde per prophetam dicitur: Glorificavit me bestia agri dracones et strutiones. Quid enim draconum nomine nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationionibus repunt. Quid vero per strutionis uocabulum nisi hi qui se bonos simulant designantur qui sanctitatis uitam quasi uolatus pennam per speciem retinent et per opera non exercent. Glorificari itaque se dominus a dracone vel strutione asserit quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima congitatione convertit vel certe agri bestia dominum id est dracones strutionesque glorificant. Cum fidem quae in illo est, ea quae in hoc mundo dudum menbrum diaboli fuerat gentilitas exaltat, qua propter malitiam draconum nomine exprobrat et propter hipochrisin uocabulo strutionum notat, quasi enim pennas accepit gentilitas sed uolare non potuit quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit. Potest etiam strutio hereticos vel philosophos qui quasi cum pennis sapientiae se exaltare uolunt, sed tamen non evolant. Unde in Esaia dicitur: Et erit cubile draconum et pascua strutionum. Ardea uocata quasi ardua id est propter altus uolatus. Lucanus: Quodque ausu uolare ardea, formidat enim imbres et supra nubes evolat ut pro cellas nubium sentire non possit. Cum autem altius uolaverit significat tempestatem hanc multi tantulum nominant. Haec avis potest significare animas electorum quae formidantes per turbationem huius saeculi ne forte pro cellis persecutionum instigante diabolo involvantur intentionem suam, super omnia temporalia ad serenitatem patriae caelestis ubi assiduae dei vultus conspicitur mentes suas elevant. Fenix Arabiae avis dicta quod colorem feniceum habeat vel quod si in toto orbe singularis et unica, nam Arabes singularem fenicem uocant. Haec quingentis annis ultra uivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum uirgulis rogum sibi instruit et conversa ad radium solis alarum plausu uoluntarium sibi incendium nutrit sicque iterum de cineribus suis resurgit. Haec etiam potest significare reesurrecionem iustorum qui aromatibus uirtutum collectis instaurationem prioris uigoris post mortem sibi preparant. Cinomolgus et ipsa Arabiae avis proinde ita uocata quod in excelsis ne moribus texet nidos ex fruticibus cinnami. Et quoniam non possunt homines ibi conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem. Eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt et pretiis amplioribus vendunt, eo quod cinamum magis quam alia mercatores probent. Psittacus in Indiae littoribus gignitur colore uiridi torque puniceo grandi lingua et caeteris avibus latione inde et articulata verba exprimit. Ita ut si eam non videris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens. Ave vel kere cetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a uobis aliorum nomina discam hoc didici per me dicere caesar ave. Alcion pelagi uolucris dicta quasi alescianea eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit qua ex cubante fertur. Extento aequore pelagus silentibus ventis septem dierum tranquillitatem mitescere et eius foetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. Onacrotalus avis est rostro longo quam Greci onocrottilon uocant. Crocodrillus genus uolatile dictum quasi coredens. Vespertilio pro tempore nomen accepit, eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolat praecipitato motu acta et tenuissimis brachiorum menbris suspensa. Animal murium simile non tam uoce resonans quam stridore, specie quoque uolatilis simul et quadrupes quod in aliis avibus reperire non solet. Vespertiliones sunt idolorum monstra tenebris dedita, ut in Esaia legitur: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Noctua dicitur, pro eo quod nocte circumvolat et per diem non possit videri, nam exorto splendore solis uisus illius hebetatur hanc autem insula Cretensis non habet et si veniat aliunde statim moritur. Noctua autem non est bubo nam bubo maior est. Noctua homines veritatis lucem fugientes tenebris obligatos significat unde in Levitico haec avis vesci prohibetur. Bubo a sono uocis compositum nomen habet. Avis feralis onusta quidem plumis sed gravis semper detenta pigritia, in sepulchris die noctuque versatur et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius:

Faeta quaesit uolucris venturi nuntia luctus. Ignavus bubo dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur. Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem iustitiae fugientes significat. Unde inter inmunda animalia in Levitico deputatur. Lucina avis inde nomen sumpsit quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum quasi lucinia eadem et a credula, de qua Cicero in Prognosticis et matutinos exercet a credula cantus. Haec forsan sanctos predicatores typice significare potest, qui futurae lucis exortum praenuntiant et ad eius adventum animo uigilanti intendere fideles quosque exhortantur. Vlula avis a planctu et luctu nominata, cum enim clamat, aut fletum imitatur aut gemitum, unde et apud augures silamentetur tristitiam, tacens ostendere fertur prosperitatem. Quae avis significare potest ululatum peccatorum in inferno, unde propheta quando mentio fit vastationis Babiloniae: Vlulae in edibus eius commorare perhibentur, sicut et onacrotalus et ericius. Graculus a garrulitate nuncupatus, non ut quidam uolunt pro eo quod gregatim uolent, cum sit manifestum ex uoce eos nuncupari. Est enim loquacis simum genus et uocibus inportunum. Quod vel philosophorum vanam loquacitatem, vel hereticorum verbositatem noxiam significare potest.

Picae quasi poeticae, quod verba indiscrimine uocis exprimant, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes. Et si linguas in sermone nequeunt explicare sonum tamen humanae uocis imitantur. De qua congrue quidam ait: Pica loquax certe dominum te uoce saluto. Sime non uideas, esse negabis avem. Picus a pico Saturni filio nomen sumpsit eo quod ea in auspciis utebatur. Nam ferunt hanc autem quiddam habere divinum illo indicio quod in quacumque arbore nidificaverit davum vel quicquid aliud fixum diu herere non potest quin statim excidat ubi ea insederit. Sed de hoc sentiat quisque quod velit, nam sonus uocis eius loquacitatem hereticorum potest significare vel philosophorum sicut superius de graculo diximus. Pavo nomen de sono uocis habet cuius caro tam dura est ut putredinem uix sentiat nec facile coquatur. De quo quidem sic ait: Miraris quotiens geminantes explicat alas si potest hunc saevo tradere cura coco. Pavo quidem qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est et diversos colores in pennis habet. Significat populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum venientem, qui etiam eius gratia multarum uirtutum ornatu resplendet.

Gallus a castratione uocatus, inter caeteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim ab scisos gallos uocabant, sicut autem a leone leena, a dracone dracena, ita a gallo gallina. Gallus uirum sanctum aut doctorem evangelicum significat, qui sub caligine istius mundi positus futuram lucem uitae aeternae prenuntiat. De quo per Salomonem dicitur: Gallus accinctus nec est rex qui resistat ei. Et in Iob: Quis dedit in quid gallo intellegentiam. Item in aliam partem gallus ponitur, ut est illud Isaiae: Asportari te faciam sicut asportatur gallus gallinatius. Gallina significat sapientiam sive sanctam ecclesiam seu animam iustam, ut est illud dominicum testimonium ad Hierusalem: Quotiens uolui congregare filios tuos quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alas suas et noluisti.

Anser ab assiduitate natandi aptum nomen accepit, ex quo genere quaedam Germanae dicuntur quo plus caeteris nutriant. Anseris nomen anes dedit per dirivationem vel ad similitudinem vel quod et ipsa natandi frequentiam habeat. Iste uigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animalita odorem hominis sentit ut anser. Unde et clangore eius gallorum ascensus in capitolio deprehensus est. Haec providos homines et erga custodiam suam bene uigilantes significare potest. Mergis ab assiduitate mergendi nomen, hoc est saepe dimisso in profundo capitae aurarum signa sub fluctibus colligunt. Et providentes aequoris tempestatem, cum clamore ad litora tendunt. Mergis homo luxuriosus, libidini carnis semper intentus, quod in Levitico demonstratur. Fulica mensueta avis et nigra est, aneta quidem parvior, sed corporis positione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem avis stagnensis habens nidum in medio aquae vel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia persueverant, unde scriptum est: Fulice domus dux est eorum scilicet quia omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad caelorum regna perducit. Turtur de uoce uocatur avis pudica et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans, tecta enim hominum et conversationem fugit. et comoratur in silvis, cuius e contrario columba hospitia humana diligit domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod ecclesia est propter gentium varietatem de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Et in Psalmo: Turtur nidum ubi reponat pullos suos. Columbae dictae quod earum colla ad singulas conversationes colores mutent, aves mansuete et hominum multitudine conversantes, ac sine felle, quas antiqui venerias nuncupant eo quod nidos frequentant et osculo amorem concipiant. Columba deus in Hieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient. Columba spiritus sanctus in evangelio: Et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam super illum. Columba ecclesia propter simplicitatem cordis. In Canticis canticorum: Columba spetiosa auro gemmisque precincta. Columbae apostoli in Esaia: Qui sunt isti qui ut nubes uolant et quasi columbae ad fenestras suas.

Columba Iudaeei in Sofonia: Ve provocatrix columba non audivit uocem. Columba enim simplicitatem mentis significat. Duo pulli columbarum exprimunt duplex paenitentiae lamentum, unde legitur in Levitico: Si autem non valuerit manus eius offerre pecus, offerat vel duas turtures vel duos pullos columbarum. Palumbes avis casta ex moribus appellatur quod comessit castitatis. Nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. Turtur enim typum tenet sanctae ecclesiae, sicut supra diximus. Quoniam praeter Christi domini alterius nescit habere consortium. Similiter et columba spiritum sanctum aut ecclesiam significat. De qua scriptum est: Una est columba mea una dilecta mea. Et item Pennae inquit ?columbae de argentatae quia innocentiam habet columba et divinis eloquiis argenteo candore resplendet. Item in aliam partem columba ponitur ut est illud Oseae: Effraim columba sine sensu non habens cor. Rursum turtur spiritum sanctum aut uirum sanctum, aut intellegentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est. Sed tunc columba spiritus sanctus dicitur, quando scripturae sacrae manifesta dissertio est. Tunc vero turtur spiritus sanctus intellegitur, cum scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur.

Perdix de uoce nomen habet, avis dolosa atque inmunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta ut alteri ova diripiens foveat, sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae uocem genetricis audierint naturali quodam instinctu hanc quae fovet relinquunt, et ad eandem quae genuit revertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Hieremia scriptum est: Perdix fovet quae non peperit, facit divitias suas non cum iudicio, in dimidio dierum suorum derelinquet eas. Sicut et diabolus per principes hereticorum congregavit populos quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit, quos postea dimisit, et omnium iudicio stultissimus esse comprobatur. Coturnices a sono uocis dictas constat quas Greci uocant ortigas, eo quod uisae fuerint primum in Ortigia insula, haec adveniendi habent tempora nam aestate depulsa maria transmeant. Ortigometra dicitur quae gregem ducit eam terrae propinquantem accipiter videris rapit ac propter ea cura est universis ducem sollicitare generis externi. Per quem caveant prima discrimina cibos gratissimos habent semina venenorum quam ob causa eas veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc animal sicut et homo caducum patitur morbum. Coturnices quae in esu filiorum Israhel datae sunt, legis hystoricae ut quidam uolunt figuram habent de quo legitur in Exodo. Passeres sunt uolatilia a parvitate uocata unde et pusilli et parvi. De quo in Psalmo scriptum est: Passer invenit sibi domum. Et alibi: Sicut passer unicus in aedificia. Et in aliam partem in Psalmo: Transmigra in montem sicut passer. Item passeres sancti in Psalterio: Illic passeres nidificabunt. Passer est nimia velocitate celerrimus qui in silvis habitare non patitur. Sed domum sibi in parietum soraminibus, desideranter exquirit, quamdum invenerit nimio gaudio laetus exultat quia se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima iocundatur dum in caelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi qui in emundationem leprosi in Levitico offerri iussi sunt. Sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur designat. Quod ostendit Paulus dicens: Quicumque in Christo baptizati sumus in morte ipsius baptizati sumus. In hoc enim uivens passer et lignum caedrinum et coccinum tortum et ysopus tinguitur. Omnia enim haec comprehenduntur in uirtute baptismatis, quod diximus dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed uivens passer quem in unigeniti necessariae divinitate accepimus, in sanguine etiam hic occisi passseris et aqua tinguitur id est in gratia baptismatis quia non in hominis passione sed dei et hominis baptizamur. Deinde post hoc uivens passer in agrum ut avolet dimittitur. Ergo inpassibilis divinitas et inseparabilis erat a carne quae passa est. Unde et inseparalibis in sanguine baptizatur ut in passibilis uiva in agrum avolat ad latitudinem uidelicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro uidelicet intellectu sub huius enim contemplatione tenetur. Est et alia passeris significatio ut supra diximus. Unde legitur: Transmigra in montem sicut passer. Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum alii valles roscidas requierunt, nonnulli montes appetunt sqvalentes, sed nunc de illis dicit, qui ad altissima loca terrarum levissimo uolatu rapiuntur, ut his merito similes aestimentur. Qui ad nequissimas predicationes levitate in constantis animi transferuntur. Nam in Psalmo propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nicticorax in domicilio, uigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Per haec nomina uolucrum ut arbitror diversa nobis paenitentium genera declarantur. Pellicanus enim avis Egyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est. Quoniam sicut fisiologi uolunt tenso intestino per uiscera quicquid escarum accepit sine aliva decoctione transmittit. Hinc fit ut adipe proprio nomine farciatur, quia parvissimo ciborum suco reficitur quae non gregatim ut ceterae aves uolant, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse quod stagnis inhabitat. Aliud sicut dictum est, quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pecherrimae significantur heremitae, qui hominum consortio derelicto, timore domini remota se afflictione discruciant. Sequitur: Factus sum sicut meticorax in domicilio. Aliud genus introducitur paenitentis. Nocticorax Greco uocabulo dicitur noctis corvus que quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt. Alii magis corvo magnitudine et colore est similem, quem specialiter in Asiae partibus invenire posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit, et contra consuetudines avium. Tunc magis uigilare et escas quaerere incipit, quando se in sopore animantia cuncta componunt. Ita et paenitens iste nocturno tempore aescas anime sollicita curiositate perquirat. Modo psalmodie operam dando, modo elemosinas faciendo. Modo corceres occultae uisitando, solum deum vult habere testem, cui calige noctivit, non tollit aspectum. Et nota quia sicut pellicanus designavit heremitam atque solitarium, ita nicticorax illum declarat, qui se domicilio suo retinens, a publica uisione remotus. Potest etiam nocticorax Christum vel uirum sanctum significare, in fidelibus dispicabilem. Passer est avis parva ut supra diximus sed nimia sagaciate sollicita, quae nec facile laqueis inretitur nec per inluviem ventris aescarum ambitione decipit. Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a predatore capiatur, aut foci ei serpentinis devorent insidiis inter avis unita cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit, ut asus pectis casibus reddatur aliena quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito coparatur, qui diaboli insidias formidans, specialiter ad ecclesiae septa se conferens in eius fastigio uigilans tutissime perseverat. Unicum dixit propter caritatem que ex multis unum facit. In edificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam quemadmodum iste supplicans a maioribus avibus pellicano et nicticorace coepit et pervenit usque ad passeris munitisimam parvitatem, quoniam gradatim penitendo descendens primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram sunt parabolae hominibus genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Hirundo dicta quod cibos non sumet residens, sed in aere capiat escas et edat. Garrula avis et per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et innidis construendis educantisque fetibus sollertissima haberis etiam quiddam praetium quod lapsura deserat nec appetat culmina. Aliis quoque aubius non inpetitur nec umquam preda est, maria transuolat ibique hieme commoratur. Hirundo autem paenitentium a peccatis suis typum tenet quae stridore uocis ploratum magis quam melodiam sonat et pro cantu gemitus edere solet sicut et columba. Unde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba. Lacrimis ergo suis penitens pascitur et ad superna cor elevans caelestis cibi pabulum sibi quaerit. Unde et propheta ait: Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est deus tuus. Et item Sicut cinerem inquiens manducabam panem meum et potum cum fletu temperabam. A facie irae et indignationis tuae quia elevans allissisti me. Uppupam Greci appellant eo quod stercora humana consideant et foetenti pascatur fimo. Avis spurcissima cristis exstantibus galeatam semper in sepulchris et humano stercore commorans. Hae avis sceleratos et peccatores homines significant quae sordibus peccatorum immorare assiduae delectantur.

Corvus sive corax nomen a sono gutturis habet quod uoce crocit et fertur haec avis quod editus pullis escam plene non prebeat priusquam in eis per pinnarum nigridinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus occulum petit. Corvus nigridinem peccatorum vel demonum significat ut est illud in Salomone: Effodiant eum corvi de convallibus. Item corvus gentilem populum significat ut est illud in Iob: Quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad deum damant vagantes eo quod non habeant cibos. Pullis vero corvorum filiis scilicet gentium escadatur cum eorum desidera nostra conversione reficitur. Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines eius ut abietes nigri sicut corvi. Corvus Christus est in menbris suis hoc est sanctis ut in Canticis canticorum: Comae eius sicut caelate palamarum nigre quasi corvus. Corvus nigredo peccati vel infidelitatis ut in Psalmo: Et pullis corvorum invocantibus eum. Corvus peccatoris tarditas ad penitentiam et vana spe dedie in diem differens ut in Sofonia: Vox cantantis in fenestra corvus in superliminaribus eius. Cornix annosa avis apud Latinos Greco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere insidiarum vias monstrare futura predicere. Magnum ergo nefas est. Haec credere ut deus consilia sua cornicibus mandet, huic inter multa auspicia tribuunt. Etiam pluvias portendere uocibus. Unde est illud: Tunc cornix plena pluviam uocat inproba uoce. Sed haec incerta omittens de certioribus scripere temptemus.

Milvus mollis et uiribus, et uolatu quasi mollis avis unde et nuncupatus rapacissimus tamen et semper domesticis avibus insidiatur. Miluus significat ut puto rapacem vel elatum hominem ut est illud in Psalmo secundum Ebreos: Milvi abies domus eius.

Accipiter avis animo plus armata quam ungulis uirtutum maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo id est a capiendo nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida ideoque uocatur accipiter. Hoc est raptor, unde et Paulus dicit: Sustinens enim siquis accipit ut enim diceret si quis rapit dixit si quis accipit feruntur autem accipit res circa pullos suos impios esse. Nam cum viderint eos posse temptare uolatus nullas eis prebent escas sed verberant pennis et a nido precipitant atque teneros compellunt ad predamne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum uirum significat ut pote rapiens regnum dei. De quo in Iob scriptum est: Numquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum. Id est numquid cuilibet electo tu intellegentiam contulisti ut flante sancto spiritu cogitationum alas expandit. Quatinus pondera vetustate conversationis abiciat et uirtutum plumas in usum novi uolatus sumat. Ptest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari. Capus Italia lingua dicitur a capiendo. Hunc nostro falconem uocant quod incurvis digitas sit qui et alio nomine dicitur herodius. Haec avis etiam rapaces homines significare potest. Quod autem in Levitico et in Deuteronomio quedam aves pro inmundis deputantur ostendit scriptura dicens: Omnes aves mundas comedite inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grifem et alietum, ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum et ombne corvini generis. Scrutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum. Herodium et cignum et ibin, ac mergulum, porphirionem et nieticoracem onocratalum et caradrium singula in genere suo. Uppupam quoque et vespertilionem, et omne quod reptat et pinnulas habet in mundum erit ne comedetur. Inter inlicita atque nimis evitanda connumerandum contemplationi vacantem quem piam sponte tales habere maculas quales per denumeratas aves legislator significat. Ait enim: Aquilam et grefem et alietum et milvum ac vulturem iuxta genus suum. Rapaces et cibum alienum male sectantes questibusque iniustis gaudentes per predicto significat. Quia enim quidam inveniuntur in ecclesiis inter eos qui putantur contemplationi operam dare qui non quemadmodum debent ad hoc vagant, sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: Si quis alia docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Ihesu Christi et eique secundum pietatem est doctrinae, superbus est. Nihil sciens sed languens circa questionibus, et pugnas verborum ex quibus oriuntur. Invidiae contentiones blasphemiae suspiciones male conflictationes hominum mente corruptorum et quia veritate privati sunt existimantium questum esse pietatem. Hos ergo significant ea quae nunc denumerata sunt animalia uictum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aves invadunt et ex venationibus earum nutriuntur. Alia vero in domos ingredientia diripiunt que repererint, ne quidem gerentium se ob soniis parcentia quibus sunt similes quidam qui penetrant domos. Et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quos Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera preliorum in tantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam. Corvini ergo generis animalia sunt affectionis expertia quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum corvus a uolatione transgressus est. Cui similis Iudas circa suum magistrum fuit et dominum. Strutio avis quidem est sed uolare non potest totamque uitam suam circa terram occupat quales sunt quidam deo militantes et seculi negotiis se inplicantes. Noctuam vero pro qua lxx glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte accuti esse, uisus sole autem apparente minus utilitate ocularum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientiae Lucem evangelica conversationis capere non valentes. Larus animal est in utroque uivens, idem aqua et terra qui sicut avis quidem uolat ut aquatile autem natat. Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini Christus uobis nihil prodest. Accipiter inter rapaces aves est. Habet autem quiddam aliud propter quod a legis latore positus est, mansuescit quippe et cooperatur ad rapaciatatem quem imitantur hi qui mansueti quidem uidentur esse et sensu tranquilli. Sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nicticorax animal est quod in nocte tantum modo rapit atque operatur, sicut sunt gentes in intellegibiles noctes operibus occupatae quae sunt fornicatio inmunditia, inpudicitia, idolorum cultus, et his similia. Ibis et porfirion et quem lxx nominant pellicanus et cignus et herodius et cardarius longi esse, colli trahere quae cibum ex altitudine terre atque aquarum dicuntur. Quae animalia imitare non debemus nec de inferioribus evellere cibum sed de caelestibus ille siquidem contemplationi vacat qui ad superiora mente contendit et non solum intellegibilem sed et sensibilem cibum a deo exspectat. Unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induaminiscit enim pater vester caelestis quia omnibus his necesse habetis.

Uppupa lugubre animal amansque luctum est. Seculi autem tristitia mortem operatur propter quod oportet eum qui diligit deum semper gaudere sine intermissione orare. In omnibus gratias agere quia gaudium fructus est spiritus. Vespertiliones circa terram uolant, ita ut pennis pro pedibus utantur quando ambulant quod indignum est in eis qui contemplatione dant operam quorum enim est uolatus circa terram horum etiam contemplatio proculdubio in terrenis occupatur. Non ergo incredulus sis nec dubites quod etiam haec quae nunc denumerata sunt animalia ad ostensionem figuramque eorum a quibus abstinere debent. Contemplationi vacantes posuit legislator. Sed inquies quomodo horum animalium non cibus sed imitatio prohibetur cum pellicano et nicticoraci deo prophetae semetipsum comparaverit dicens: Similis factus sum pellicano in solitudine factus sum sicut nicticorax in domicilio. Per aquilam autem Moyses ipsum significat deum dicentem ad Israhel: Quomodo portaverim uos super alas aquilarum. Nam et prophetae leonem Christum appellant leonem autem e diverso esse Petrus diabolum dicit. Nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolum dicitur absit a nobis absit ista impietas. Sed quia simul regium nec non rapax atque inmite est animal cumque dignitatem laudabilem uituperabilem tamen operationem gerat quod quidem laudabile habet hoc in Christi regno accipitur. Quod autem uituperabile in diabolo idem rapacitas in mansuetudo, quod et in aquila considerantes sine aliqua dubietate reperimus propter altitudinem uolatus figuram eius in deum Moyses sumpsit. Que vero rapax a cibo eius abstinendum dixit. Propheta autem David lugens hominem in peccato constitutu, nocticoraci hunc sicut in nocte uiventem comparavit. Per pellicanum autem ut pote per animal amans solitudinem, figuravit eum qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis, aliorumque similium societate destitutus. Augures autem dicunt et ingestu et in motu, et in uolatu et in uoce avium signa esse constituta. Oscines aves uocant quae ore cantumque auspicium faciunt ut corvus cornix picus, alitesque a uolatu ostendere futura uidentur, quasi adversae sunt inebae dicuntur quod inibeant, idem verent. Si prosperae prepetes et ideo prepetes que omnes aves priora petunt uolantes. Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus quam communem uocant ex utroque permixtam, id est aves ex ore et uolatu auguria faciunt, sed fides Christi hec non habet. Omnium autem genera uolucrum his nascuntur. Primum enim ova gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur. Ova autem dicta ab eo quod sint uvida, unde et uva eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam umidum est quod exterius humorem habet. Vuidum quod interius, quidam autem putant, ovum Grecam habere originem nominis. Illi autem dicunt oia u littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia nisi quia fuerint concubitu masculino accepta, et seminali spiritu penetrata. Ovorum uim tantam dicunt, ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne vestis quidem conta aduratur, admixta quoque calce glutinare fertur uitri fragmenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL