Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. De minutis avibus.

Apes dictae vel quod se pedibus invicem alligant vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Hae sollertes in generandi mellis officio ad signatas incolunt sedes, domicilia in enarrabili arte componunt ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Nam pro his creandis uitulorum occisorum carnes verberant, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, qui propterea efficunt apes. Propriae tamen apes uocantur ortae de bubus sicuti scrabrones de equis, fuci de mulis, vespe de asinis. Costros Greci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creant, quos aliqui reges putant dicti quod castra ducant. Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit. De quo Virgilius: Ignavum pecus fucus a presepibus arcet. Apes formam uirginitatis sive sapientiae tenent. Ut est illud in Salomone: Vade ad apem et disce qualis operatrix sit. Aliam autem significationem habet ubi in propheta legitur: Sibilavit dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto et api quae est in terra Assur. Ibi enim typice, per muscam Pharaonem, et per apem Nabuochodonoser demonstrat, qui populum Iudaeorum peccantem dignis flagellis castigaverunt. Et in Psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis. Apes enim favum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos reconduiti. Et cum sibi putant uictualia reponere, faciunt unde homines possunt sua desideria satiare, quod Iudaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam, a maris conatibus effecerunt.

Spine saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus, in delictis suis velut ignis concrepens aestuavit. Sed in eis quoque domini gratia uindicatum est, quando de illo melle quem condiderant nescii, conversi ad dominum suavissimae sunt repleti. Fuci enim qui alienos labores edunt igna uos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum quam de proprio sudore exhiberi expetunt. De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audivimus autem inter uos quosdam ambulantes inquiete nihil operantes sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Ihesu Christo, utrum silentio operantes suum panem manducent. Scrabrones uocati a cabo, id est a caballo quod ex eis creentur ut quidam estimant. Sicut autem scrabones nascuntur de equorum carnibus putridis. Ita ex eis iterum sepe nascuntur scarabes, unde et cognominati sunt. Vespae autem sive scrabrones significant hostes persequentes vel timores hostium, ut est illud dominicam promissum in lege quod ad Israel per Moysen ait: Mittet dominus ante introitum tuum antecessores tuos vespas qui exterminant Chananeum, Eveum atque Ferezeum. Non legitur alicubi in hystoria veteris testamenti quod scrabrones vel vespas miserit dominus ante filios Israel in hoste seorum, sed per haec animalia quae aculeis pugnant designat timoris conpunctiones in hostes eorum quo terrebantur atque fugabantur. De scarabeo autem in propheta ita scriptum est: Et scarabeus de ligno clamavit, quod putant quidam de domino dictum, qui in cruce suspensus pro persecutoribus exoravit dicens: Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. Vel de latrone qui in cruce ad Christum clamavit dicens: Memento mei domini dum veneris in regnum tuum. Locusta quod pedibus sit longis velut hasta unde et eam Greci tam maritaniam quam terrestrem astaco appellant.

Locusta aliquando populos significat instabiles et vagos ut est illud in evangelio de Iohanne: Esca autem erat locusta et mel silvestrae quia de conversione populorum ad fidem Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suavis. Item in Exodo octava plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordatus humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, in Salomone: Locusta regem non habet et egreditur universa per turmas. Item locustae demones ut in Apocalipsis: Et de fumo egressae sunt locustae. Et in libro Iudicum: Cameli eorum ut locustae. Locusta superbia vel mentis vagatio ut in Ioel: Residuum erucae comedet locustae. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt tamquam vagae et salientes animae in saeculi uoluptates. Item per significationem locustae quae plusquam cetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent linguae adolantium exprimuntur quae terrenorum hominum mentes. Si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec inmoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum quam locustae exterminant dum adolantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant Herbas vero locustae comedunt quando adolatores quique verba loquaentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant quando vanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera enervant.

Musca ex Greco venit sicut et mus hae sicut et apes necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. Cinomia Grece uocatur idem musca canina. Nam cino Grece canis uocatur. Muscae inmundos spiritus vel peccatores squalores uitiorum sectando significant qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque caritatis corrumpunt. Und ein Aecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suavitatem unguenti sicque malum mixtus bonis contaminat plurimos quomodo muscae si moriantur in ungento perdunt odorem et saporem illius sic et calliditas sapientiam et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur. Musca enim insolens et inquietum animal est in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro lxx interpretes cinomiam, id est caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur. In quibus humanae mentis uoluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam per muscam caninam forensem hominum eloquentiam qua velud canes alterutro se lacerant. Culex ab aculeo dictus quo sanguinem fugit. Habit enim in ore fistulam in modum stimuli qua carnem terebrat ut sanguinem bibat. Sciniphes muscae minutissimae sunt aculeis per moleste qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera uolitans, sed ita subtile est et minutum ut oculi uisum nisi acute cernentis effugiat. Corpus autem cum insederit acerbissimo terebrat stimulo. Ita ut quem uolantem videre quis non valet sentiat statim advenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati hereticae comparatur. Quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tanta que calliditate circumvenit ut deceptus quisque nec uideat nec intellegat unde decipiatur, sed in trinitate blasphemantes totius mundi dissipant fidem. Bruchus ingluvies ventris. Unde et supra: Residuum locustae comedet bruchus. Rubigo iracundia cordis in Ioel: Residuum bruchi comedet rubigo. Eruca prurigo luxuriae de quo et supra: Residuum erucae comedit locust.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL