Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
In sacro ergo eloquio intellegentiae magna discretio est. Sepae enim in quibusdam locis illius, et historia servanda est, et allegoria, et sepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria. Aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. Nam quibusdam locis sicut diximus historia simul tenenda est et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam D et velociores ingenio per allegoriam. Unde cum loquente deo populus lampades et sonitum bucinae et montem fumigantem cerneret, per territus petiit, ut eis per Moysen dominus loqueretur. Unde scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare, quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimare, que enim mentes carnalium sola sepe historia pascuntur. Loquente deo, stetit populus a longe, quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritaliter dei verba cognoscant. Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus, idcirco nos in hoc opere ubi de rerum varia significatione scribere disposimus res ipsas primum notamus, deinde significationem earum breviter disseremus. Ita uita mundo incipientes partes eius subsequenter differendo ponamus. Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera dei sunt, de quo dicitur: Et mundus per eum factus est. Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelu, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. Greci vero nomen mundo de ornamento accommodaverunt, propter diversitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos cosmos quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius, oculis carnis aspicimus. Mundus enim aliquando historialiter, id est universorum elementorum compactio accipitur. Aliquando vero iuxta allegoriam in bonam partem et aliquando in contrariam ponitur. Nam mundus historialiter in eo intellegitur, ubi evangelista dicit: In mundo erat et mundus per eum factus est. Et illud ubi dominus ait: Ego lux in hunc mundum veni. In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factum est. Quia deus erat quia totus ubique quia suae presentiae maiestatis, sine labore regens, sine onere continens quod fecit. In quo etiam mundo quem prius per divinitatem creavit. Postmodum homo natus apparuit, quod autem sequitur. Et mundus eum non cognovit, significat homines mundi amore deceptos, atque in herendo creaturae, ab agnoscenda creatoris sui maiestate reflexos. Duobus autem modis ut diximus, mundus intellegitur. Aliter in peccatoribus aliter in sanctis. Quod autem dominus dicit ad patrem, ut mundus credat, quia tumemisisti. Et alibi, ut cognoscat mundus, quia diligo patrem. Hic nominat mundum eos qui credituri erant vel qui tunc credebant Christum filium dei esse, ad salutem humani generis missum a patre in mundum. Quod autem ait: Pater iuste, mundus te non cognovit ego autem cognovite. Ideo non cognovit, quia dampnatus est per iustitiam, ille vero qui salvandus erat mundus, per misericordiam te cognovit. Utique ipse Christus reconciliavit patri, non merito sed gratia. Hinc dicitur Ihesus salvator mundi hoc est aecclesiae catholicae, quia ipse est salvator omnium et maxime fidelium. Quod enim legitur dominus dixisse. Venit enim princeps huius mundi et in me non invenit quicquam. Hic ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum dei. Et quotiens cumque mundi figura in mala significatione ponitur. Nihil ostendit nisi mundi istius amatores, et non dei. Absit enim ut credamus illum principem esse, caeli et terrae, et creaturarum omnium, quae generaliter mundi nomine appellantur. Totius itaque mundus servit suo creatori non deceptori, redemptori non interemptori. Et regitur dispensatione divina non inimici versutia subvertitur. praeter homines partis illius qui propria uoluntate non necessatitate aliqua se abiciunt diabolo. Aliquando etiam ipsa ambitio terrenarum rerum, mundi nomine designatur. Unde dicit Iohannes apostolus: Nolite diligere mundum, neque eaque in mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas patris in eo, quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est. Et concupiscentia oculorum et superbia uitae. Omne quod in mundo est, dicit omnes qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum, sicut caelum inhabitant quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in terra. Omne quod in mundo est omnis mundi amatores non habent, nisi concupiscentiam carnis et oculorum et superbiam uitae. Quibus uitiorum uocabulis omnia genera uitiorum comprehendit. Concupiscentia carnis est omne quod ad uoluptatem et dilitias corporis pertinet. In quibus sunt maxima cibus et potus et concubitus, que tria Salomon sanguis sugis conparat. Concupiscentia oculorum quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus vel supervacuis, in adquirendis rebus temporalibus in dinoscendis, et carpendis proximorum uitiis. Superbia uitae est, cum se quis iactat in honoribus per haec tria cupit litas humana temptatur.
Quatuor autem esse climata mundi aiunt id est plagas orientem et occidentem septemtrionem et meridiem. Oriens ab exortu solis est nuncupatus, occidens quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. Septentrio autem a septem stellis axis uocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie vertex dicitur, eo quod vertitur sicut poeta ait: Vertitur interea caelum. Meridies vel quia ibi sol faciat medium diem quasi medi dies vel quia tunc purius micat ether, merum enim purum dicitur. Misticae autem oriens dominum significat salvatorem de quo in Lucas scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto. Et in Zacharia propheta: Ecce uir oriens nomen eius. Oriens populus Iudeorum sive in luminatio fidei, sicut in Esaia ecclesia dicitur. Ab oriente adducam se mentuum. Occidens populus gentium ubi et supra et ab occidente congregabo. Occidens autem significat uitae melioris defectum, vel occasum mortis. Unde de peccatoribus in propheta scriptum est. Occidet uobis sol in meridie. Et Psalmista iter inquit facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen est ei. Item occasus significat post temptationis ardores incentivae libidinis refrigerationem. Sicut in Deuteron omio pro eo qui nocturno polluitur somnio, hoc est occulta cogitatione ut non revertatur prius in castra quam lavet vestimenta sua, et occidat sol. Rursum oriens designat initium bonae uitae nostrae, occasus malae conversatioris affectus, ut est illud in Psalmo: Quantum distat oriens ab occasu, elongabit a nobis iniquitates nostras. In accasu enim eramus, cum peccati uinculo tenebamur astricti. In oriente autem sumus quando per quam regenerationis nos solverus invisitat, et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. Tantum ergo iniquitates nostrae longe sunt cum nobis peccata nostra danantur, quanto potest clara dies a tenebrosa nocte distare, sive per orientem significat regnum dei, per occasum vero Gehennam, quae tantum a beatorum sede, dissociata est, quantum dicit Abraham loquens ad divitem: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est. Septentrionalis autem pars mundi, unde gelu et siccitas procedunt, per figuram ostendit diabolum, vel frigus infidelitatis de quo scriptum est: Aquilonem et mare tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo, exultabunt tuum brachium cum potentia. Per aquilonem designans diabolum qui dixit: Ponam sedem meam in aquilone, et ero similis altissimo. Unde alibi legitur aliquo durus est ventus qui alio nomine dexter uocatur. Eo quod diabolus nomen sibi dextri presumat tamquam boni sive quod occidentem id est peccatum respicientes dexter fiat. Aquilo significat populus gentium, ut in Esaia: Dicam aquiloni da, et in Psaltero: Latera aquilonis cuiutas regis magni. Et in Iob: Ab aquilone aurum venit. Meridiana autem plaga mundi, quae et australis ab austro vento uocatur, calore suo frigus dissipat, et glaciem solvit. Significans gratiam spiritus sancti, qui caritatis ardore frigus infidelitatis expellit, et peccatorum duritiam dissolvit. Unde scriptum est: Converte domine captivitatem nostram sicut torrens austro. Qui etiam ventus significat populum Iudaicum, lumen scientiae in scripturis legis et prophetarum habentem. Sicut aquilo gentilem in tenebris infidelitatis et stultitia erroris degentem. Has quoque ambas gentes Christi gratia per evangelium ad se convocavit. Item in aquilone adversa mundi. In austro blandimenta designantur, qua gemina ex pugnatione probatur aecclesia. Et per constantiam fidei mirum odorem uirtutum dispergit. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Surge aquilo et veni auster, perfla hortum meum et fluant aromata illius, consurge permittenti uox est non imperantis. Item in contrariam partem meridies accipitur, ut est illud in Psalmo: Arvina et demonio meridiano. Demonium meridianum est in mane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur. Auster ecclesia quae ex Iuda eis prior in Christo credidit, ut in propheta: Qui habitatis in terra austri, ferte aquam sitienti, id est baptismum credentibus. Et in Iob: Ab aquilone aurum venit, et ab austro formidolosa lavadatio. Auster sancta aecclesia est fidei calore accensa.