Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ylen Greci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua uisibilia haec elementa formata sunt. Unde et ex eius derivatione, uocabulum acceperunt. Ylen Latini materiam appellaverunt. Ideo quia omne in forme, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt, nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. Greci autem elementa ictoxa nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniunt. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur. Ut modo originem ab igne repetentes usque ad terram, modo a terra, usque ad ignem. Ut ignis quidem in aera desinat. Aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat. Rursusque terra diluatur in aquam, aqua arescat in aerem. Aer in ignem extenuetur, qua propter omnia elementa omnibus inesse, sed unum quodque eorum, ex eo quod amplius habet, accepisse uocabulum. Sunt autem divina provientia, propriis animantibus distributa, nam caelum angelis, aerem uolucribus, mare piscibus, terram hominibus, ceterisque animantibus creator ipse implevit.