Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Caelum dictum, eo quod tamquam caelatum vas impressa lumina habeat stellarum, veluti signa. Caelum autem in scripturis sanctis ideo firmamentum uocatum, quod sit cursu siderum et ratis legibus, fixisque firmatum. Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. In scriptura sacra plerumque et ea quae accipi secundum hystoriam possunt, spiritaliter intellegenda sunt ut et fides habeatur in veritate hystoriae, et spiritalis intellegentiae capiatur in mysteriis allegoriae, sicut hoc quoque nominus quod Psalmista ait: Quoniam uidebo caelos opera digitorum tuorum lunam et stellas quas tu fundasti. Ecce enim iuxta veritatem hystoriae stat sermo rationis, quia et caeli opera dei sunt et lunae ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista: Iuxta solam hystoriam et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui caelum opera dei esse professus est dicturus lunam et stellas. Cur non etiam solem quem scimus quia eius opus est pariter enumeravit. Si enim iuxta solam hystoriam loquebatur dicturus luminare minus, prius luminarem aius dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, ait lunam sanctam ecclesiam et stellas homines sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit, quia uidelicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis aut qui timetis dominum, orietur sol iustitiae. Caelum autem iuxta allegoriam aliquando ipusm dominum salvatorem significat ut est illud: Caelum caeli domino, quia sicut sanctus sanctorum et deus deorum ita etiam caelum caelorum recte ipse dicitur in quo plenitudo divinitatis inhabitat. Aliquando vero angelicas potestates significat, ut est illud in Genesi: In principio fecit deus caelum et terram. Quod post uocavit firmamentum, quia caeli fuerunt hi qui prius bene sunt conditi, sed postmodum firmamentum appellati sunt quia omnino iam ne caderent uirtutem incommutabilitatis acceperunt. Ad quos per prophetam alibi dicitur: Audite caeli quia dominus locutus est. Item caeli nomine prophetae et apostoli et sancti uiri exprimuntur, ut est hoc caeli enarrant gloriam dei, quia ipsi de adventu Christi disserendo orbe in terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. De quibus caelis alibi dicitur. Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quia Christo post ascensionem desuper mittente spiritum sanctum apostoli in fide et scientia confortati sunt. Igitur in principio fecit deus caelum, id est spiritales caelestia qui meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales qui terrenum hominum necdum deposuerunt. Aliquando etiam contemplationem supernorum caelum significat, ut est illud: Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos. Usque ad caelos quippe ascendimus cum summa penetramus, sed abyssos usque descendimus ccum repente a contemplationis culmine per turpia temptamenta deicimus. Plerumque ergo in sancto evangelio regnum caelorum praesens aecclesia nominatur. Congregatio quippe iustorum, regnum caelorum dicitur. Quia enim per prophetam dominus dicit: Caelum mihi sedes est terra autem scabellum pedum meorum. Et Salomon ait: Anima iusti sedes sapientiae. Paulus etiam dicit: Christum dico dei uirtutem et dei sapientiam.
Liquido comprobatur deum in anima iusti sedere, hoc est regnare et iudicia sua decernere. Nam caelum aeriste ut supra diximus, agnoscitur in quo caelo hoc est aereo Helias raptus disscribitur. Et quod apostolus de inmundis spiritibus loquitur non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Et alius apostolus: Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iuditii. Aliquando ergo in caeli nomine sacra scriptura designatur, de qua dicitur extendens caelum sicut pellem, ex qua nobis et sol sapientiae et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque uirtutes lucent. Quod sicut pellis extenditur que per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Cuius caeli superiora dominus in aquis tegit, quia alta sacre eloquii, id est ea quae de natura divinitiatis vel de aeternis gaudiis narrat nobis adhuc nescientibus sols angelis in secreto sunt cognita. Nam alibi in Psalterio legitur: Laudate eum caeli caelorum et aquae super caelos sunt laudent nomen domini} Quamvis in Genesi unum caelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit, qui refert intertium se caelum raptum ibique, talia cognovisse quae homini non licebat effari. Et hic plurali numero nuncupantur quod tali forsitan ratione concordat. Dicimus unum esse palatium quod multis membris multisque spatiis ambiatur. Ita forsitan et caeli partes dicimus caelos dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas vero super caelos esse genesis refert, ait enim: Divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Firmamentum enim in aecclesia scripturae divinae intelleguntur, quia caelum plicabitur sicut liber discrevitque super hoc firmamento aquas, id est caelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes audiant verbum dei. Vident enim eum semper et diligunt, sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.