Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. De partibus caeli.

Appellatur autem idem locus aethra in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethera vero splendor aetheris est. Consistunt enim luminaria in firmamento caeli, hoc est in firmamento legis dei infixa, evangelistae uidelicet et doctores scripturae sanctae disputando coherentes, et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul et cetera micantium siderum turba id est diversarum uritutum in aecclesia numerositas, quae in huius uitae oscuritate tamquam in nocte refulgentes, dividant in hoc firmamento scripturae sensibilia et intellegibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras populorum, et sunt insigna uirtutum et miraculorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL