Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Lux post creationem caeli et terrae a creatore primum formata est ad manifestanda et declaranda opera dei. Lux ipsa substantia est. Lumen a luce manat, id est candor lucis, sed hoc confundunt auctores. Lucis ergo nomine diversae significationes exprimuntur. Aliquando enim ipsum deum id est totam simul sanctam trinitatem ostendit. Aliquando filium dei, aliquando sanctos uiros significat. Aliquando scripturam sacram. Aliquando predicationem evangelis. Aliquando sanctam aecclesiam. Sciendum nobis est hoc nomen luminis totius trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Ergo quia pater et filius et spiritus sanctus unus est deus. Recte animadvertimus deo et trinitate esse dictum. Deus lux est et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de salvatore dicit: In lumine tuo uidebimus lumen. Quod autem Christus vera lux sit ostendit ipso in Evangelio dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. De quo et Iohannes evangelista ait: Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum, omnem uidelicet qui inluminatur sine naturali ingenio, seu sapientia divina. Sicut enim nemo a se ipso esse ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed illo inlustrante de quo scriptum est: Omnis sapientia a domino deo est. Sancti quidem homines lux sunt recte uocati dicente a deos domino: Vos estis lux mundi. Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, sed multum distat inter lucem que inluminatur, et lucem que inluminat inter eos, qui participationes verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum in se ipsa lucere, sed et sua presentia quoscumque attigerit, inlustrare sufficit. Aliquando autem scriptum sacram lucem intellegimus, ut est illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum domine, et lumen semitis in eis. Sciens ergo huius saeculi noctem diversis offensionibus inretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates pedibus suis, verbum domini lucere testatur, ne absentia veri luminis incidat ruinam, quam per suam providentiam uitare non poterat, sed hoc verbum illud debet intellegi, quod per scripturas sanctas prophetarum ore seminatum est, quod verbum lucernam bene appellavit. Quae humanis usibus data est ad debellandum noctis profundissimae caecitatem, sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis incendentes velut lucernae lucenti in obscuro loco. Item lumen inluminatio fidei est, vel domum spiritus sancti, ut in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Item lux et tenebrae electi et reprobi ut in Iob, Numquid nosti quis locus sit lucis et tenebrarum, ut ducas unum quodque ad terminos suos. Item lux et tenebrae, iustitia et iniquitas, ut in apostolo: Qui diligit proximum suum, inlumine est, qui autem odit in tenebris ambulat. Item predicationem evangelii lucerne significat, unde salvator ait: Nemo accendit lucernam et ponam eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt. Ponere ergo est lucernam sub modio superiora facere corporis commoda quam predicationem veritatis ut ideo quisque veritatem non predicet. Dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Potest haec lucerna et super humanitate salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit qui testam humanae naturae flama suae divinitatis implevit, quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio subponere. Hoc est sub mensura legis includere vel intra unius Iudeae gentis terminos uolvit cohibere, candelabrum ecclesiam dicit. Cui lucernam superposuit, qui a nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui ecclesiam fideliter ingredi volverint. Lumen veritatis palam queant intueri. Nam et sancta ecclesia luminis uocabulo designatur ut est illud, amictus lumine sicut vestimento. Lumen enim ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista quae ascendit de albata. De albata enim intellegitur inluminata, quae recte velut vestis advertitur domini salvatoris, non habens maculam aut rugam. Ipsa enim est candida, hoc est dealbata, et omni decore uirtutum adornata. Ad quam dicit apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hanc etiam tunica illa significavit quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est de qua dicitur amictus lumen sicut vestimentum.