Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. De luminaribus.

Luminaria autem quae in caelo sunt posita, diem noctemque inluminant, secundum creatoris sui dispositionem, et cursus sui officia peragunt. Hoc est sol, luna, et stellae, iuxta qualitatem suam significationes allegorias habent, quae ad laudandum deum postquam angelicas uirtutes ad laudem dei Psalmista incitavit subsequenter provocans ait: Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL