Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De sole.

Sol ergo et luna ac stellae, ut quidam dicunt, et si aliquo spiritu proprio regum tamen quia carnalibus oculis patescunt inferiores esse uirtutibus quae non uident. Non absurda aestimatione colligitur quamvis caeli speciem decoro lumine ornare uideantur. Nam illa ad quae pervenitur aspectus, licet sint lucida atque subtilia tamen corpora esse manifestum est, et necesse est ut illis cedant, quae invisibili uirtute subsistunt, quapropter solem lunam, et stellas, sive per propriam nationem sive per alias sensibiles et iudicabiles substantias propheta laudare praecepit dominum, quia creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes adluminationes possunt commovere, quando et mortales oculos videre factum et ipsa in tam splendida claritate consistunt. Igitur sol in scriptura sacra aliquando significat dominum salvatore. Aliquando sanctorum suorum claritatem. Aliquando sapientiae fulgore. Aliquando decorem uirtutum et e contrario, aliquando aestum persecutionis, et tribulationem presentis uitae. Nam sol salvatorem in eo exprimit, quod sicut ipse sine aliorum adminiculo ceteris sideribus hoc est luna et stellis, ut quidam ferunt, fulgorem prestant. Ita et Christus propria uirtute splendens, et nullius ope indigens sanctae ecclesae, et quibusque uirtum sanctis splendorem sapientiae, et uirtutum tribuit. Unde in propheta scriptum est: Orietur uobis timentibus deum sol iustitiae, et sanitas inpenni sancti. Et alibi ex persona peccatorum dicitur. Sol iustitiae non est ortus nobis. Quod autem splendorem claritatis sanctorum post resurrectionem sol significet. Ostendit ipsa veritas, in evangelio dicens: Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Nam solem sapientiam significare testatur psalmista dicens. Solem in potestatem diei quoniam in seculum misericordia eius. Quod spiritaliter ita intellegi potest. Ut solem sapientiae dominus sanctis suis miseratus infundat, quatinus illi uideant quae ad ipsius certum est pertinere iussionem. Decorem autem uirtutum et bonorum operum solem significare illa domini sententia demonstrat qua ad apostolos loquens ait: Sic luceat lux vestram coram hominibus ut uideant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sol acumen sapientiae significat sicut in Iob: Quibusdam sapientibus sed reprobis pro diabolo dicitur. Radii solis sub ipso erunt sed ecclesiae fides de quo per Iohel prophetam dicitur: Sol convertetur in tenebras, quia fides aecclesia novissima persecutione in reproborum cordibus per infidelitatem obscubiratur. Sol manifesta operatio est, sicut in Psaltero dicitur: Pro corpore assumpto in sole posuit tabernaculum suum. Denique incontrariam partem solis significationem prolatam ostendit illa evangelica parabola quam de se mentis diversitate dominus protulit dicens. Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt. Petrosa vero loca quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt. Sed uim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia quae nullis disciplinae studiis erudita, nullis temptationum probationibus emollita. Dulcedine auditi tantum sermonis ac promissis caelestibus ad oram delectantur sed in tempore temptationis recedunt. Sol prosperitas est et luna adversitas mundi ut in Psaltero: Per diem sol non uret te neque luna per noctem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL