Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Luna autem quae menstruis temporibus crescit et decrescit, et non proprio lumine lucet sed solis mutuato splendore illustratur. Aliquando in scripturis significat hanc mortalem uitam et miseram. Aliquando presentem aecclesiam. Unde in evangelio parabola legitur quod homo ab Hierusalem descendens in Hiericho incidisset in latrones. Qui etiam despoliaverunt, cum et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Hic ergo homo Adam intellegitur cum omni genere humano, Hierusalem autem civitas illa caelestis accipitur a cuius beatitudine Adam lapsus per praevaricationem et eiectus in hanc mortalem uitam et miseram. Quam bene Hierichoque luna interpretatur, significat variis uidelicet defectuum laboribus instabilis semper et caduca. Latrones autem demones intellegere possumus, quis educendo Adam dispoliaverunt enim gloria beatae inmortalitatis, et innocentiae veste privarant.
Lunam autem figurare aecclesiam ostendit ille versus. Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum. Luna ecclesia est, qua in temporibus factam aliquando minui contingit, aliquando crescere, quae tamen sic minuitur ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus dominum salvatorem. Iste ergo cognovit occasum suum, id est gloriam suae passionis agnovit. Cum discipulis suis diceret: Venit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Item luna significat martyrum passionem, ut per Ioel propheta dicitur: Et luna vertetur in sanguinem, hoc est martyrum suorum cruore perfusa. Item luna presens saeculum significat, eo quod semper mutetur. De quo in Apocalypsi dicitur de ecclesia, et luna sub pedibus suis. Aliquando autem luna instabilem mentis humanae qualitatem in scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiae: Stultus ut luna mutatur, quia uir duplici animo inconstans est in omnibus uiis suis. Sed et hoc notandum, quod luna tempus paschalis festivitatis maxima ex parte ordinat, quae sollempnitas tunc maxime celebratur, cum solus lumen annuo proficiens incremento primam sumit de noctis umbra uictoria. Deinde mensem primum anni, qui et novarum uocatur, in quo Pascha celebramus attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in Paradisi sede locatus, quia per huius mysteria sollemnitatis, primam nos stolam recepturos. Primum supernae beatitudinis regnum. A quo in longinquam regionem discessimus nos repenturos esse speramus. De cuius gloria regni beatus apostolus Petrus: Caelos autem novos inquit et terram novam. Et promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. Sed Iohannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno, ecce facio omnia nova. Deinde etiam tertia mensis eiusdem septimanam, in Pascha observamus, quod resurrectionis dominicae gaudiis aptissimae congruit. Quia et eadem sacro sancta eius resurrectio tertia die factae, et tertio tempore saeculi, id est cum gratiae caelestis adventu, tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam mundo apparuit. Prima namque saeculi tempora lege, naturali per patres, media lege, litterali per prophetas, extrema charismate, spiritali per seipsum veniens inlustrare, dignatus est. Sed et ipsa tunc limae conversio, pulcherrimum nobis sacramenti caelestis spectaculum prebet. Namque luna, quae rotundifacta schematis a sole lumen ut supra diximus accepit. Ideoque semper ex dimidio orbe quem ad solem habet lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura. A prima usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad caelos. A quinta decima autem usque ad novissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis aversum, paulatim ad caelestia revertit. Quae nimirum eius conversio recte paschalis gauda mysteria signat. Quibus omnem mentis nostrae gloriam a uisibilibus avertere deliciis, caducisque favoribus atque ad solam caelestis gratiae luce suspendere contemplando docemur, vel si utraque eius conversionem in bonum delectat imprecari possumus intellegere, quod crescens ad oculos humanos, lumen lunae uirtutum gratiam quibus apparens in carne dominus mundo in luxu insinuet. De quibus dicitur: Et Ihesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia, apud deum et homines. Recrescens vero ad caelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem saeculi crescere non desinit. Resurgens enim dominus a mortuis primo singulis ac binis ac deinde pluribus modo vii, modo undecim et plusquam quingentis fatribus simul ad ultimum discipulis omnibus apparuit quibus uidentibus ascensurus in caelum precepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria, et usque ad ultimum terrae et bene luna cum nostros crescit ad oculos paulatim a sole recedit. Cum vero decrescit paribus ad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipse dicit: Exivi a patre et veni in mundum. Iterum relinquo mundum et vado ad patrem. Et quod de illo Psalmus ait: A summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius. Quia ergo luna eo suae lucis incremento quod exiens a sole ad nostros evolvit optutus. Domini salvatoris in carne usque ad tempora passionis doctrinam uirtutesque significat. Eo autem quod ad solem rediens paulatim ad invisibilem nobis caeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat. Merito a quinta decima paschalis uoti gaudiis apta predicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis heredes novi testamenti et iam diem dominicam quam scriptura unam sive primam sabbati cognominat an nectimus. Nec in merito quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumphum dominicae resurrectionis insignis et nostra quoque nobis resurrectione manet semper ex optabilis.
Septem quoque dies lunae id est a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea dominica naturali ordine discurrit. Universitatem aecclesiae quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis apertae denuntiat. Nam et septenario saepe numero universitatem designare scriptura consuevit. Unde quod ait propheta: Septies in die laudem dixi tibi. Nil melius intellegitur quam quod alibi ait semper laus eius in ore meo. Et specialiter totam catholicae aecclesiae perfectionem eo figurari Iohannes testatur. Qui ad septem Asiae scribens aecclesias universalis per orbem aecclesiae mysteria patefacit. Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta hunc versiculum intexere curavit. Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat aecclesiis, quo dum cuilibet dixerat hoc omnibus se dixisse probat aecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae ut devitus ad uirtutes, transitum cottidiae faciamus spiritalem. In mense autem novorum in quo adulti fructus adventu suo pronuntiant veterem cessationem, ut ex ventes veterem hominem cum actibus eius renovemur spiritu mentis nostrae. Et in duamus novum hominem qui secundum deum creatus est in iustitiae et sanctitate et veritate. Et ut vegetati diversarum varietate uirtutum, earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione veluti, tamquam laetae atque fructiferae segetes pululemus. In pleni lunio ut perfectum splendorem fidei, et sensus gerentes a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad caelos quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus dicentes cum apostolo singuli: Gratia autem dei sum id quod sum. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est pulcherrima figurarum consequentia, tertia lunae ebdomadae lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat ad caelestia iam crescere inchoat.
Pulchrae hunc in pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accepimus numquam obliti per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius oboediendo vicem rependere meminerimus, vel certe increscente ad homines luna uitae nobis activae in reversa vero ad caelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi in illa nostri signatur auctoris. Aut huc conversus lucis eius profectus ut bona foras operemur admonet, porro illuc ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus. Huc ut luceat lux nostra coram hominibus ut uideant bona nostra opera illuc ut glorificent patrem nostrum qui in caelis est.