Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De sideribus.

Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sydera et astra ita inter se differunt. Nam stellae est quelibet singularis. Sidera vero sunt stellis plurimis facta ut Hiades, Pliades. Astra autem stellae grandes ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt et astra pro stellis et stellas pro sideribus ponunt. Stellas non habere proprium lumen, sed a sole inluminari dicuntur sicut et luna. Sidera vero aliquando in bonam partem, Aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem tunc accipiuntur quando sanctos et electos dei significant qui fiunt in ecclesia. Unde est illud quod ad Abraham dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Et apostolus: Stella inquit ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Stella Christus est ut in Apocalipsi: Ego sum stella splendida et matutina. Et alibi orietur stella ex Iacob. Et in Apocalipsi: Septem inquit stellae angeli sunt septem aecclesiarum. Nam et apostolus Paulus septem scribit aecclesiis non tamen hisdem quibus Iohannes. Septem loca figura sunt totius aecclesiae, quae septiformis spiritus sancti gratiam habet. Hinc et Psalmista de creatoris opere ait: Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in seculum misericordia eius. Lunam ut iam diximus aecclesiae debemus accipere stellas diversos eius ordines sanctitate pollentes ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi et ceteri qui velut stellae caelesti noscuntur conversatione rediare. Haec omnia in potestate noctis id est in seculi istius tenebris dicta sunt. Ut pereos caliginosa reluceant corda mortalium. Item stellae sunt sancti sive docti eo quod uirtutum operibus in hoc mundo resplendent ut in Psaltero qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina uocat.

Astra sunt sancti angeli ut in Iob: Cum me laudarent astra matutina. In contariam ergo significationem ponuntur sidera quando aut perversos angelos significant, aut hereticos, sive hypochritas. Perversus ergo angelos de caelo cecidisse testatur Apocalipsis dum dicit draconem tertiam partem siderum secum trahens in terram. Hereticos autem sub siderum nomine denotat Iudas apostolus in epistola sua dicens: Sidera errantia quibus procellae tenebrarum in aeternum servata est. Hypocrhitae autem qui per fictas species uirtutum sanctos imitari uidentur, tamen ipsi velut stellae de caelo in terram cadunt. Dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL