Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pliades autem et Arcturus quid significent in sententia qua dominus ad beatum Iob locutus est: animadverti potest ait enim. Numquid iungere valebis micantes stellas pliades aut girum arcturi poteris dissipare. Pliades stellae a potu plystu, id est a pluralitate uocatae sunt. Ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint et tamen coniungi nequaquam possint. Quatinus vicinitate quidem coniunctae sunt, sed tactu disiunctae.