Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. De arcturo.

Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in caeli axe positus per diversa se vertat. nec tamen occidat. Neque enim extracurrens uolvitur, sed in loco situs in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pliades quae et septem sum aliud quam sanctos omnes denuntiant qui inter praesentis uitae tenebras spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant qui ab ipsa mundi origene usque ad eius terminum diversis temporibus ad prophetandum missi iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniuncti. Stellae enim Pliades sicut supradictum est vicinitate sibi coniunctae sunt tactu disiunctae simul quidem sitae sunt et tamen lucis suae uiritim radios fundunt. Ita sancti omnes aliis aequaliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disiunctae sunt per uisionem suae imaginis et coniuncti per intentionem mentis simul micant quia unum predicant sed non semetipsos tangunt. Quia in diversis temporibus partiuntur quam diversis temporibus Abel, Esaias, et Iohannes apparuit. Divisi tempore quidem fuerunt sed non predicatione. In Arcturo autem qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat nequaquam particulatim edita uita sanctorum, sed tota simul aecclesia designatur quae fatigationes quidem patitur. Nec tamen ad defectum proprii status inclinatur girum laborum tolerat. Sed ad occasum cum temporibus non festinat.

Nequae enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipsa uolvitur nox finitur, quia nimirum dum sancta aecclesia innumeris tribulationibus quatitur presentis uitae umbra terminatur. Ea quae stante nox pretent quia illa in sua incolomitate per durante mortalitatis huius uita percurrit. Potest igitur per Arcturum qui a plaga frigoris nascitur lex. Per Plyades ades vero quae ab oriente surgunt testamenti novi gratia designari quasi enim ab aquilone lex venerat quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Dum pro culpis suis alios preciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari. Plyades vero que ipsae quoque sicut superius diximus, septem sunt. Testamenti novi gratiam tanto apertius indicant quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctis spiritus septiformis muneris lumine illustrat. Quaquam igitur se Arcturus vertit Plyades ostendit, quia per omne quod testamentum vetus loquitur testamenti novi opera nuntiantur, sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL