Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
De Orione autem et Hiadibus similiter beatus Iob significationem mysticam expressit dicens: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hiades et interiora austri. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbat. Quid igitur post Arcturum, per Orionas nisi martyres designantur, quidum sancta aecclesia ad statum predicationis erigitur. Pondus persequentium molestiasque passuri ad caeli faciem quasi in hieme venerunt. Bene autem subdidit protinus Hiades quae iuvenes cente verno ad caeli faciem prodeunt, et cum sol iam caloris sui uires exerit extenduntur. Illius quippe signi initiis inherent quod sapientes saeculi taurum uocant ex quo augeri sol incipit atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hiadum nomine, nisi doctores sanctae aecclesiae designantur qui subductis martyribus eo iam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides Darius elucet, et repressa infidelitatis hieme altius per corda fidelium sol veritatis calet, qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis. Tunc sanctae aecclesiae orti sunt cum ei iam per credulitatis vernum lucidior annus aperietur. Nec in merito sancti doctores Hiadum nuncupatione signantur. Greco quippe eloquio Hiadas pluvia uocatur. Et Hiades nomen a pluviis acceperunt quia ortae proculdubio imbres ferunt. Bene ergo Hiadum appellatione expressi sunt. Qui ad statum universalis aecclesiae quasi in caeli faciem deducti super arentem terram humani pectoris sanctae predicationis imbres fuderunt. Cum enim dixisset qui fecit Arcturum et Orionas et Hiades, protinus addidit et interiora austri. Quid namque in hoc loco austri nomine, nisi fervor sancti spiritus designatur, quo dum repletus quisque fuerit ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiori ergo austri sunt occulti illi angelorum ordines et sacratissimi patriae caelestis sinus quos implet calor spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum anime et nunc corporibus exutae, et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi in austri abditis occultantur.