Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Lucifer ergo aliquando in bonam partem significationem trahit. Aliquando in contrariam tunc enim in bonam partem ponitur, quando ait dominum salvatorem aut lumen verae sapientiae significat. Nam dominum salvatorem illa sententia libri Iob denotat qua dicitur: Numquid producis Luciferum in tempore suo. Luciferum ergo se Christus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit. Et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae caliginem pressit. Cui bene per Iohannem dicitur: Stella splendida et matutina. Vivus quippe apparendo post mortem, matutina nobis stella factus est quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Lucem ergo sapientiae et boni intellectus illa sententia beati Petri ostendit qua ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis ad tendentes donec dies lucescat. Et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Lucifer ipse clarus intellectus noster est, qui illustrabitur lumine vere sapientiae et perfecte caritatis. In contrariam vero ponitur Lucifer ubi per Esaiam prophetam in onere Babilonis sub typo regis Babiloniae ad apostatam angelum dicitur: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer qui mane oriebaris et cetera. Nam ibi ruina eius de claritate aeterna in infernales tenebras ostenditur.