Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. De vespere.

Vesper vero aut finem mundi et adventum Antichristi significat aut occubitum mortis redemptoris nostri. Adventum Antichristi vesper significat in illa sententia superiorae Iob qua post productionem Luciferi subsequenter legitur: Et vesperum super filios terrae consurgere facis. Vesperum vero super terrae filios consurgere dominus facit, quia in fidelibus Iudeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente permittit. Qui id toto a domino huic vesperi subduntur iuste, quia ipsi sponte sua filii terrae esse volverunt. Terraena quippe et non caelestia requirentes. A perspicienda Luciferi nostri claritate caecati sunt. Et dum praeesse sibi vesperum expetunt subsequentis dampnationis eterna poena merguntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL