Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. De aere.

Aer est inanitas lumen plurium habens admixtum raritatis quam cetera elementa, de quo Virgilius longum per inane secutus. Aer dictus APOTOAIPIN ab eo quod ferat terram vel quod ab ea feratur. Hic autem partim ad terrenam partim ad caelestem materiam pertinet. Nam ille subtilis ubi ventosi, ac procelle si motus non possunt exsistere ad celestem pertinet partem. Iste vero turbulentior qui exalationibus humidis corporescit terrae deputatur quique ex se multas species reddit. Nam commotus ventus facit, vehementius concitatus, ignes et tonitrua, contractus nubila, conspissatus pluviam, congelantibus nebulis nivem, turbulentus congelantibus densioribus nubibus grandinem, distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. Aer autem significat inanitatem cuiuslibet rei, unde apostolus ait: Sic pugno non quasi aerem verberans id est non mania consectans. Item aer significat tenuitatem mentium secularum ut est illud in Iob: Subito aer cogetur in nubes et ventus transiens fugabit eas. Quid ergo per aerem nisi mentes secularium designantur que innumeris huius uitae desideriis deditae. Huic illucque more aeris fluidae disperguntur. Sed aer in nubes cogitur cum fluxae mentis per superni respectus gratiam uirtutis soliditate roborantur. Ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis uita percurrens predicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Aliquando autem predicatores divini verbi aer significat, ut est illud Psalmistae: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Id est in prophetis praedicatoribus verbi quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intellegere. Ad ipsam sicuti est uirtutum doctorum in totum uix pervenire potest. Sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in enigmatae. Tunc autem facie ad faciem quando ipsum uidet quod credidit ipsum cognoscitur respicere quod speravit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL