Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Nubes dictae ab nubendo, id est operiendo caelum unde et nuptiae quod vultus suos velent. Unde et Neptunus quod nubat id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubesque faciunt unde est illud atque in nubem cogitur aer. Nubes autem mistice aliquando incarnationem Christi significant nullo peccati pondere gravatam sive uirginem Mariam, aliquando protectionem spiritus sancti, aliquando prophetas et praedicatores sanctos. Nam incarnationem Christi significat illud Esaiae: Ecce dominus ascendet super nubem levem et descendet in Aegyptum. Et illud in Exodo: dominus inquit precedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Nubs enim praecedens Christus, est idem etiam columna quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tamquam in die manifestum est in carne velut in nube. In iudicio vero tamquam inter rore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tamquam ignis, et lucebit iustis et ardebit iniustis. Illud autem quod in evangelio legitur ubi dominus coram tribus discipulis transfiguratus est in monte: Et ecce nubes lucida obumbravit eos quia materiale tabernaculum. Petrus quaesivit nubes accipit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum sed spiritus sanctus gloria sanctos esse protegendos. Et notandum quod sicut domino in Iordan baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae trinitatis mysterium declaratur. Nam ibi Pater in uoce filius in baptismate et spiritus sanctus in columba ostensus est. Hic vero pater in uoce, filius in clarificatione, spiritus sanctus in nube demonstratus est. Quia nimirum gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur. In resurrectione uidentes conlaudabimus. Quod autem nubes prophetas, sive predicatores divini eloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Multitudo sonitus aquarum uocem dederunt nubes, quasi mare confrago sum. Ita in sanctis ecclesiis resonant, diversa uota populorum, sed quare sit sonitus factus multitudinis aquarum pulchrae subiecit, quia uocem dederunt nubes. Nubes predicatores significari saepe iam diximus de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Qui uocem suam magnam dederunt, cum praecepta domini vulgaverunt in toto orbe terrarum sicut et alius Psalmus ante predicavuit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Nubs est protectio divina, sicut in Exodo legitur: Tabernaculum foederis nubs obumbrasse. Nubs obscuritas est scripturarum, ut in Psalterio: Qui operit caelum nubibus.