Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Tonitruum dictum, quod sonus eius terreat. Nam tonus sonus qui ideo interdum tam graviter concutit omnia. Ita ut caelum de his cisse uideatur, quia dum procelle vehementissimi venti nubibus se repente inmiserint, turbine in valescente exitumque quaerente, nubem quam cavavit impetu magno rescindit. Ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. Tonitruum aliquando in scripturis divinam uocem significat, ut est illud: Intonuit de caelo dominus et altissimus dedit uocem suam, quippe qui erat ingentia sacramenta. Locuturus ait enim in evangelio uox omnipotentis patris, et clarificavi et iterum clarificabo. Unde multi sicut ibi legitur tonitruum fuisse crediderunt, altissimus autem dedit uocem suam quando dictum est: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui. Aliquando vero predicationem designat evangelii, ut est illud: Vox tonitrui tui in rota. In rota ergo id est in mundo, uox tonitrui eius egressa est, quando Christi predicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt, cum tonitruo autem simul et fulgur exprimitur. Sed illud celerius uidetur quia clarum est, hoc autem id est tonitruum ad aures tardius pervenit, fulgor et fulmen ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti. Fulgi enim ferire est atque percutere. Fulmina autem collisa lumina faciunt. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus vel attritu rotarum, simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt deinde ignis. Ex vento autem et igne fulmina in nubibus fieri, et in pulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem uim habere maiorem, quia subtilioribus elementis factus est, quam noster id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus quia tangit, fulgor quia incendit et urit, fulmen quia findit, ideo et cum ternis radiis pingitur. Fulgora autem sive coruscationes mistice divinos in scripturis exprimunt terrores. Quae in miraculis coruscantibus fiunt, vel cummunicationes quae scripta sunt in lege divina, ut est illud, inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae, uidit et commota est terra. Coruscationes divina praecepta, dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum salutari inluminatione fugaverunt. Et alibi ita dicitur: Fulgora multiplicavit et conturbavit eos, id est miracula multa fecit, quae sic corda uiventium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgora uiso terreri. Conturbavit eos, de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.