Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. De arcu caelesti.

Arcus caelestis dictus a similitudine corvati arcus. Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris quasi aeris id est quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet dum cave nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt, cui varius color est qui aqua tenuis aer lucidus et nubes caligantes in radiatae illi varios creant colores. Arcus autem caelestis est signum testamenti quod posuit deus inter se et homines, atque omnem animam uivam ne perdat eam diluvio. Nam quod ille apparet in nubibus et numquam nisi de sole resplendet, significat quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus scripturis divinis tamquam dei nubibus, uirtutem agnoscunt Christi. Nam quod in eodem arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte ceruleus est, et ex parte rubicundus apparet, quod utriusque iudicii testis sit unius uidelicet faciendi et alterius facti, id est quia mundus iudicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultra delebitur. Iris id est arcus duorum iudiciorum dei figuram habere dicitur, hoc est primi quod per diluvium, secundi quod per ignem, ut est illud in Apocalypsi: Et iris in circuitu eius. Serenitas est indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Christi, post tenebras peccatorum data, ut est illud in Evangelio: Facto vespere dicitis serenum erit, rubicundum est enim caelum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL