Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ignis ergo qui quartum mundi est elementum, aliquando exprimit zelum dei, aliquando spiritum sanctum, aliquando caritatem, aliquando cupiditatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum, aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquando uoluptatem. Zelum enim dei illa sententia notat qua dicitur, dei noster ignis consumens est. Nam spiritum sanctum demonstrat, quia in die pentecostes in linguis igneis super apostolos apparuit, ubi eos luce sapientiae inluminavit, et zelo iustitiae corda eorum accendit. Caritatem autem significat ubi fervorem dilectionis exprimit, ut est illud in evangelio, ignem veni mittere in terram et quid uolo nisi ut ardeat. Cupiditatem autem significat, quando ambitionem nimiam terrenarum rerum denotat, unde in Exodo deus precepit de observatione sabbati: Non succendetis inquit ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati, hoc est ignem cupiditatis, tam in corporibus humanis. Quam etiam in conventiculis universis vetat incendere. Malitiam autem significat ignis quando cor malum ad inferiora semper in curvatum demonstrat. De quo igne dicitur, nunc ignis adversarium consumet quia pessimum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit. Tribulationem autem ignis significat, ut est illud in Psalmo: Igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum. Tunc autem iram significat, quando uindictam caelestem ostendit, ut est illud: Consumam eos igne irae meae ait dominus. Et alibi quia ignis inquit exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. Tunc autem uoluptatem ignis significat, quando libidinis ardorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantes sicut carbo ignis ardens corda eorum, quibus nisi subvenerit poenitentiae remedium, ignis poene perpetuae subsequetur, ubi erit fletus et stridor dentium, et cruciatus sempiternus. De quo in Esaia scriptum est: Ecce omnes uos accensi igne, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri. Habent enim peccatores in se, foenum, ligna, stipulam, spinas, et tribulos loliumque quae aeterno traduntur incendio. Hi tamen provocantur ad salutem diciturque: Eis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis et reliqua, ut in poenis et suppliciis discant dei potentiam, et redeant ad salutem. Item ignis intellectus in sacris eloquiis accipitur, bonus vel malus, sicut in Levitico de filiis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectu domini optulerunt et ibi consumpti sunt.
Fumus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. Nam quod dicit Psalmistia: Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit. Fumus hic in bono positus est quia sicut iste terrenus inutiles lacrimas movet, ita et illae poenitentiae calore succensus, fructuosae profundit fluenta lacrimarum. In ira eius hoc est tempore quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est caritas dei, uirtutum progressionibus crescens. Quae quanto magis concupiscitur, tanto efficatius ampliatur. Bene autem dixit a facie eius, quoniam ipsius inluminatione caritas conceditur eis qui peccata relinquunt. Quod autem alibi de peccatoribus dicitur, sicut defecit fumus deficient, hic peccatorum poena praedicitur. Fumus est enim ex flamma ista corruptibili surgens, tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inania tenuatur. Huic peccatores merito conparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumi feras actiones, quae licet ad altiora superbia faciente consurgant, necesse est, ut sua magis velut fumus elatione deficiant.