Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Prunae autem significant inlicitas concupiscentias animae, quae polluunt gressus operum humanarum, unde est illud: Dum ambulat super prunas, plantae eius, non comburentur. Hinc in Iob de leviathan scriptum est: Alitus eius prunas ardere facit, quid prunas nisi succensas internis concupiscentiis reproborum mentes appellat. Totiens enim leviathan alitus prunas acendit, quotiens eius occulta suggestio, humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Et flamma de ore eius egreditur, quia quicquid per se, quicquid per praedicatores suos loquitur, ignis est, quo non aurum neque argentum, sed lignum foenum, stipula concrematur.