Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Carbones autem significant ingredinem peccatorum. Unde est illud carbones succensi sunt ab eo. Carbones vero succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui in mundi istius cecitate tenebrantur, sed iterum paenitentia inflammante revivescunt: et ex mortuis prunis uivi incipiunt esse carbones. Similiter et illud quod in Psalmo legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Carbones autem de solatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus extinctos intellegere volverunt, quorum formido et recordatio nostra uitia de solare noscuntur, dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest autem et illud intellegi ut carbones desolatorios orationes accipimus caritatis igne succensus, que nos uitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus construxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur, sive magis illud est quod Esaias ait: Et uolavit ad me unus de seraphim et in manu habebat carbonem ignis. quem forcipe acceperat de altari. Et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas et peccata tua circumpurgavi. Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra domini recordatione signamus. Nec in merito forsitan signum crucis desolatiorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium cum tamen perfidis uideatur extinctum. Item illud ubi scriptum est: Sicut acetum dentibus et fumus oculis, ita piger his qui miserunt illum. Hic fumus vanitatem exprimit eorum qui cupiditatem istius mundi magis secuntur, quam studium verbi dei.