Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. De cineribus.

Cinis autem humanam fragilitatis inanitatem significat, unde in Salomone scriptum est: Quid superbit terra et cinis. Similiter et favillam unde in Iob dicit: Ago in poenitentiam in favilla et cinere. In favilla et enim et cinere agere paenitentiam est, contemplata summa essentia nil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobe in evangelio dominus dicit: Si in Tyro et Sydone factae fuissent uirtutes quae factae sunt in uobis. Olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. In cilicio quippe asperitas et conpunctio peccatorum. Incinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad paenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus, quid per iudicium facti sumus. Torris et titio humanum genus significat, per dominum Iesum Christum a perpetua combustione semiustum abstractum ut in Zacharia: Numquid non iste torris erutus est de igne. Initiones duo potestates saeculi huius atque heretici ex uno consensu aecclesiam persequentes, ut in Esaia: Noli timere a duabus caudis titionum fumigantium istorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL