Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ventus est aer commotus et agitatus et pro diversis partibus caeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus quod sit vehemens et uiolentus. Vis enim eius tanta est, ut non solum saxa et arbores vellat, sed etiam caelum terramque conturbet maria commoveat. Ventorum quattuor principales spiritus sunt quorum primus ab oriente subsolanus, a meridie auster, ab occidente fabonius, a septentrione eiusdem nominis ventus aspirat, habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a levo Eurum, auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austro Affricum, Fabonius a parte dextra Affricum, a leva Chorum, porro septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi xii venti mundi globum flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Sicut illi ostendunt qui de ethimologiis nominum ipsorum scripserunt, sed nos de his solum modo narrare disponimus quos celebriores in scripturis invenimus. Ventus autem aliquando in bonam partem, aliuqando in contrariam ponitur.
In bonam ergo partem ventus ponitur ut est illud qui producit ventos de thesauris suis ubi non in probe sentimus apostolos expressos quorum predicatio totum mundum tamquam ventus celerrimus percucurrit, sicut et illud quod alibi scriptum est: Ascendit super cherubim et uolavit, uolavit super pennas ventorum. Ubi exprimitur ascensio domini super caelos caelorumque uirtutes ubi nunc ad dexteram patris collocatus cum patre regnat et spiritu sancto. Quod autem dicitur uolare super pennas ventorum, celeritatem nimiam decenter ostendit, quando fama nativitatis eius passionis et resurrectionis atque ascensionis per totum mundum discurrit. Quid enim dici potest velocius, quando ipso incunabulis iacente magis eum claritas? Stellae nuntiavit, et mox ut natus in alia mundi parte est conspectus, item venti animas significant unde scriptum est, qui fecit ventis pondus, velocitate ac sublimitae ventorum, solent animae designari.
Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione dei non iam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant, vel certe ventis pondus est facere concessam hic electis de uirtutibus, gloriam permixta infirmitate temperare. In contrariam vero partem ventus ponitur ut est illud in evangelio: Descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, et inruerunt in domum illam. Hic per pluviam multi modas diaboli temptationes, per flumina apertas manifestas que persecutiones, per ventos malignos spiritus intellegi uoluit. Similiter illud quod in Iob legitur in contrariam partem intellegendum est tulit eum ventus urens. Ventus urens malignus spiritus uocatur qui desideriorum flammas in corde excitat ut ad aeternitatem suppliciorum trahat. Item venti superbiae spiritus intelleguntur, velut in Oseae de hereticis dicitur: Ligavit eum spiritus in alis suis. Item ibi homines pastores tuos pascet ventus. Et alibi: qui nititur mendaciis hic pascitur ventis.
Orientalis autem ventus subsolanus uocatur quia sub solis ortu oritur. Significat predicationem evangelii, quae a sole vero processit, et totum mundum luce fidei atque sapientiae inluminavit, unde scriptum est: Orietur uobis timentibus, nomen meum sol iustitie et sanitas in pennis eius. Auster ab hauriendo aquas uocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Greci nothus appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam quae ex corrupto aere nascitur, auster flans in reliquas regiones transmittit, sed sicut auster pestilentiam gignit, sic aquilo repellit. Significat auster aliquando calorem fidei ut in Psaltero: Sicut torrens in austro, aliquando gratiam spiritus sancti ut in Cantico canticorum dicitur: Surge auster, veni aquilo perfla ortum meum, aliquando fervorem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Et excitavit austrum de caelo, et induxit in uirtute sua Affricum. Item in contrariam partem ponitur, quando ardorem cupiditatis significat, qui peste uitiorum corripit hominum mentes, et egritudinem peccatorum in humanum genus introducit.
Occidentalis autem ventus qui Zefirus Greco nomine appellatur, eo quod flores et germina eius flatu uivificentur. Hic Latine fabonius dicitur propter quod foveat quae nascuntur. Tunc autem hic ventus in bonam partem perfectus repperitur, cum mortis Christi et veri solis occubitum significat. Unde omnium germina uirtutum, et bonorum operum in mundo pascunt. Tunc autem in contrariam partem ponitur, cum melioris uitae defectum significat, unde in propheta peccatoribus dicitur, occidet uobis sol in meridiae.
Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet, gelidus est enim ventus et siccus. Significat autem vel diabolum vel homines infideles vel iniquitatis abundantiam et defectum caritatis, unde scriptum est in propheta: Ab aquilone ex ardescent mala super terram.