Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. De aura et altano.

Aura ab aera dicta quasi aeria quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit, unde et Lucretius: Aerias auras. Altanus qui in pelago est per dirivationem ab alto id est mari uocatur. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram, nam aura in terra est. Aura significat tranquillitatem bonae mentis contemplantis deum. Unde Helias stans in monte coram domino cum videret ventum grandum subvertentem montes ait: Non in spiritu dominus et post commotionem ignis dixit non in igne dominus et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum uidisset Helias operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunce, sed in spiritu commotionis et ignis non esse dominus dicitur. Esse vero in sibilo aure tenuis non negatur, quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quicquid perfectae conspicere prevalet deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de inconpraehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus cum soporem in circumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tranquillitas autem pelagi quam altanum uocant, pacem ecclesiae significat in mundo, quae aura spiritus sancti flante prospero cursu post tempestatem in mundo factam adoptatum aeternae quietis portum studet secura pervenire, sicut in illa navigatione domini cum discipulis in navi cum navicula operiretur fluctibus. Surgens dominus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Tropologice autem et nos singuli catholica fide instructi et signo dominicae crucis imbuti dum saeculum relinquere disponimus navem profecto cum Iesu conscendimus mare transire conamur. Sed qui non dormitatui, neque obdormiet Israhel custodiens semper, nobis tamen saepe navigantibus quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios uirtutum nisus, vel inmundorum spirituum vel hominum pravorum vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit. Spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit, verum inter huiusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus. Illum sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis mox tempestates conpescet infundet tranquillitatem portum salutis indulgebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL