Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. De turbine.

Turbo est uolubilitas ventorum, et turbo dictus a terra quotiens ventus consurgit et terram in circuitum mittit. Turbo persecutionum vel tribulationum impetus significat. Ut in Esaia: Factus est fortitudo pauperi spes a turbine. Tempestas aut pro tempore dicitur sicut ubique historiografi loqui solent dum dicunt ea tempestate aut ab statu caeli quia magnitudine sui multis diebus oritur. Turbo enim aut flagellum domini in hominem missum designat, aut pravorum hominum persecutiones. Nam in Iob legitur: Respondens autem dominus Iob de turbine dixit: Non tandum uideo quia si sano atque incolomi loqueretur ex tranquillitate dominica locutio facta diceretur. Sed quia flagellato loquitur de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim dominus servis suis loquitur cum eos intrinsecus per conpunctionem provehit. Alieter cum per districtionem ne extollantur premit per blandam locutionem domini amanda dulcedo eius ostenditur. Per terribilem vero potestas eius metuenda monstratur, in illa persuadetur animae ut proficiat, in ista reprimitur quae proficit, in illa discit quod appetat. In ista quod metuat per illam dicit gaude et laetare filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui. Per istam dicitur dominus in tempestate et in turbinae viae eius. Blandus quippe est qui ut in medio inhabitet venit cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat nimirum quae tangit corda perturbat atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit. Hinc in Psalmo scriptum est: Persequeris eos in tempestate tua. Et in ira tua conturbabis eos. In tempestate dicit, hoc est iudicii tempore. Item tempestas examen iudicii significat ut in Psalmo: In circuitu eius tempestas valida. quod tempestati merito conparatur, primum quia in provisum est deinde quod subito fragore conturbat. Et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium aeris est quaedam concitata seditio in qua vehementer terremur, dum aquarum nimietate vexamur, sequitur. Et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam dixi iram divinitati non posse congruere sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant fervore animi commoventur. Nec aliter ad damnandum hominem veniunt nisi de commissis eorum criminibus excitentur, persecutionem autem pravorum ille versus significat ex persona domini prolatus. Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me. Ille qui super maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram ne mergeretur extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum. Hic altitudo maris copiosa populi signficatur insania. Item tempestas est sedition concitata dementium, ipsa enim demersit dominum salvatorem quando eum pervenire fecit ad crucem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL