Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit, seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque, et aetatibus, omnia mortalis uitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione compotum temporis esse discretum, aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifariae divisa humana, uidelicet ut Olimpiadas quattuor annorum nundinas octo dierum, indictiones xu. annorum ambitu celebrari.
Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur mense Februario vel Augusto intercalari Greci Aegyptii Romanique pro suo quique captu iusserunt. Divina autem ut septima die sabbatum agi septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum iubeleum uocari dominus in lege precepit. Porro natura duce repertum est solis annum ccclxu diebus et quadrante confici. Lune vero annum si communis sit cccliiii, si embolismus ccclxxxiiii diebus terminari, totumque lunae cursum decent novenali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta aethnicorum clementiam dea creatrix una de pluribus, sed ab uno verbo dei creata est, quando sideribus celo inditis precepit, ut sint insigna et tempora dies et annos.
Tempus autem quod Grece chronos dicitur ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit. Ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus, ut supra diximus dividatur. Significat autem oportunam distributionem divinae uoluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in te sperant domine, et Iudas escam illis in tempore oportuna, necnon et illud tempus faciendi domine, dissipaverunt iniqui legem tuam. Praevidens ergo populis devotus, temporibus Antiochi a plebe Iudaica legem domini cultu demonum polluendam, velut ad medicum clamat egrotus tempus esse subveniendi, ne morbis in gravantibus salus populi potuisset adsumi, tempus est faciendi, non differendi, quod expedit. Iusserat enim per legem et prophetas ut verus dominus quatinus eum homo reverentissima devotione coleret. Sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas mortem uincas. Ipsumque diabolum cum sua cohorte pro sternas, hoc est enim domini facere, praedicti sunt temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudi uite, et in die salutis adiuvi te. Et apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis. Omnia enim quae dominus facit, aptissima dispositione complentur, ut ante fieri non debeat nisi quando ille miserator indulserit. Hinc est quod nobis semper expedit habere patientiam expectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt. Tempus autem faciendi novit ille qui rector est.