Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De momentis.

Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum. Dictum est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat brevissimum temporis de cursum, ut est illud apostoli: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur in momento, in ictu oculi. Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti, ut quanta sit dei potentia ex resurrectionis celeritate cognoscas. De quo alia editio habet in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium. Et quod nulla ratione dividi queat tempus, atomum Grece, hoc est indivisibile sive insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus uisibile est, quibus cum versum per verba verba, per pedes, pedes per syllabas, sillabas per tempora dividant. Et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra quid dividant non habentibus hanc atomum nuncupari complacuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL