Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Hora Grecum nomen est et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt, fines maris, fluviorum vestimentorum. Hora duo decima pars diei est, sed articulis hoc est a solis ortu usque ad occasum non naturalis qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et uiginti quattuor horis completur. Siquidem duodecim horae diem complent, domino attestante qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei. Si quis ambulaverit in die non offendit, ubi quamvis allegoricae se diem, discipulos vero quia se illustrandi fuerant horas appellaverit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Sed sciendum quod hora aliquando pro tempore aliquando pro aetate saeculi ponitur. Nam pro tempore posita est hora, in illa Pauli sententia qua dicit: Hora est iam nos de somno surgere. Quod ad illud spectat ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Tempus enim evangelii in hoc significatur, quo ad meritum proficere debeamus, hoc est de somno surgere, operari bonum quasi in die hoc est palam, et dari operam ut pure uiventes ad promissum proemium veniamus, excusso somno ignorantiae sive neglegentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est, in aepistola Iohannis ubi ait: Filioli novissima hora est. Novissimam horam, novissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit iuxta illam parabolam domini, ubi operarios in uineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham, hora secta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia, sive pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta iuventus, hora nona senectus, hora undecima, extrema senium, unde et supra exemplum datum est.