Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Dies est aer sole illustratus. Nomen inde sumens quod tenebras disiungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uocavit deus lucem diem. Quae definitio bifariae dividitur, hoc est vulgariter, et propriae. Vulgus enim omne diem, solis presentiam supra terras appellat, propriae autem dies xxiiii horis, id est circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum cicumferens. Non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras inter diu creditur exaltari. Ante vero solis creationem primitivae lucis circuitu quod nunc per solem fit agebatur. Primo quidem secundoque die aquas abyssi quae omnem texerant terram. Tertia vero aera vacuum sua circum vagatione lustrantis. Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus conicere datur, cum diceret deus: Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant abierunt. Et lux ab oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit. Latitudine sui fulgoris boreales simul australesque necnon et occiduas oras attingens, paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit atque aurora precedente, diem secundum tertiumque simili ordine complevit. Hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat. Et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebat obscuras.
Dies autem iuxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat dominum salvatorem, aliquando sanctos eius, aliquando scientiam sanctarum scripturarum, aliquando caritatem, aliquando uirtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem iudicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem dominum significat in illa sententia evangelii, qui ambulat in die non offendit. Quia quisquis doctrinam sequitur salvatoris, peccatorum offendicula non timebit. Item dies dominum Iesum Christum significat, ut est illud Psalmiste: Hec est dies quam fecit dominus. Item dies apostolos et sanctos dei significasse in illo Psalmistae versu intellegitur: Dies dicit eructuat vermum, id est dominus apostolis divina claritate inradians verba caelestis luminis intimabat. Sicut e contrario in illo quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam. Iudas Iudaeis Christum prodidisse cognoscitur. Item diem scientiam sanctarum scripturarum in hoc intellegi possumus. Quia ibi lumen iustitiae et verae sapientiae bene intellegentibus lucet. Unde apostolus admonet ut intenti simus ad meditandam legem dei, donec dies inlucescat, et Lucifer in cordibus nostris oriatur. Quod autem lux diurna caritatem significet. Ostendit Iohannes in aepistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum in lumine manet. Item dies evangeliste demonstrat, ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae. Item dies uita presens ut est illud evangeliste: Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est. Rursum dies futura uita iustis, ut in Esaia non est tibi amplius sol ad lucendum per diem.
Dies et nox iusti et peccatores iustitia et iniquitas ut in Psalmo: Non sumus noctis neque tenebrarum, omnes enim uos filii lucis estis, et filii diei. Dies et nox prosperitas est, et adversitas, ut in Psalmo: In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte declaravit. Item ibi deus meus clamabo per diem nec exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi. Nam uirtutum fulgorem et honestatem conversationis bonae dies significat in illa Pauli sententia ubi ait: Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus. Quia si ignorantias nostras scientiae ration fugiat. Et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus, in eo ergo quod scriptum est: In die mandavit dominus misericordiam suam et nocte declaravit. Diem otium debemus accipere in quo domini precepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacat discere quando non est quod debeat impediere, sequitur. Et nocte declaravit illud utique quod discitur inquiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis verba discuntur, sed eorum fructus in afflictione monstratur. Quod autem diei uocabulum tempus iudicii significet ostendit illa sententia evangelii qua dicitur: Dies domini sicut fur in nocte veniet. Et illud apostoli: Dies inquit domini declarabit. Diem autem pro aeternitate positum ostendit propheta ad dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super milia. Ipsa sunt atria domini in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est. In quibus una dies iuste desideratur, quia semper aeterna est quae solis adventu non oritur, nec eius finitur occasu, quam non sequitur crastina. Nec precedit hesterna sed in mutabilis manens constat unitate perpetua, super milia mundum istum significat, ubi milia dierum sustinent finem. Dies unus mille anni, ut in Psalmo: Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies una. Dies duo vetus et novum testamentum quibusdam figurare uidentur, ut in Psalmo: Bene nuntiate de die in diem salutare eius. Dies tres cognitio trinitatis ut in Exodo: Ibimus viam trium dierum et sacrificemus domino deo nostro. Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis salvatoris continent, ut in Oseae: Uivificabit nos dominus post duos dies die tertio suscitabit nos et uivemus.
Dies sextus praesens mundus qui in his sex diebus factus perhibetur. Unde dies sex sex milium annorum figuram habere dicuntur. Sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud deum sicut mille anni. Et mille anni sicut dies una. Septimus vero dies qui inquirendum dei sanctificatus scribitur requiem significat omnium sanctorum post excursum uitae praesentis. Dies septem omne opus uitae praesentis quod in his septem diebus uolvitur continent sacramentum in quibus praecipitur pascha celebrare, id est de peioribus ad meliora per emendationem uitae transire. Et fermentum quod est corruptio peccati non comedere sed in azimis sinceritatis et veritatis ambulare. Dies octava resurrectionis dominicae obtinet sacramentum. Item dies octava futuram omnium resurrectionem et diem iudicii cuius mysterio sexti psalmi titulatio praesignatur hoc est pro octava.
Hodie aeternitas divinitatis intellegitur. Nec initio incoepta, nec fine claudenda. Unde in Psalterio: Pater ad filium loquitur dicens: Filius meus estu ego hodie genuite. Apud deum enim nec heri nec cras sed semper est hodie. Hodie omne praesens tempus significat ut in Psalmo: Hodie si uocem eius audieritis velut si dicatur quocumque in tempore. Cras futurum tempus ut in evangelio: Nolite cogitare de crastino quid manducetis aut quid bibatis. Item ibi si enim fenum id est peccatores quod hodie in agro est et cras in clibanum hoc est in combustionem perpetuam mittitur deus sic vester. Et alibi: Ne forte dicant filii vestri filius nostris cras non est nobis pars in Israhel.