Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Partes diei tres sunt: mane, meridies, et suprema. Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum. Et dictum mane a manu. Manum enim antiqui bonum dixerunt quid enim melius luce. Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate quo incipit homo esse filius lucis vel lumen bonorum actuum vel tempus resurrectionis, unde est illud: Quoniam ad te orabo domine mane et exaudies uocem meam. Aecclesia enim quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum et de nocte mundi istius congregata, tunc se exaudiri merito credit cum in lucem vere resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud quod sequitur. Mane astabo tibi et uidebo quoniam non uolens deus iniquitatem tues. In die iudicii quando resurgunt omnes homines a sopore mortis tunc apparebit aequitas iudicii dei, quando unicuique reddit secundum opera sua.
Meridies dicta quasi medi dies. hoc est medius dies, vel quia tunc purior, dies est, merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam, cum claritate bonorum actuum ut est illud in Cantico canticorum ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi paschas ubi cubas in meridiae. Et alibi, meridies in contrariam partem ponitur, ut est illud in Psalmo: Arvina et elaemonio meridiano. Daemonium meridianum est in mane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur quando infirmitas humana superatur. Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto non occulto. Sub praema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit dicta quod super est ad partem ultimam diei, quod declinat ad vesperum.
Vespera ergo vel finem uitae humanae vel saeculi terminum vel paenitentiam futuram significat. Nam quod vespera significet occubitum mortis Christi illud Psalmista declarat: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Fletus demoratus est vespere quando Christus dominus noster peremptus est. Tunc enim vere demoratus est fletus dum per triduum fidelium turba congemuit. Et mundi per ipsius occubitum natura concussa est. In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio domini evangelio testante vulgata est et discipuli praesentiam domini sui inmortalem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat quando iam tempus operandi finitum est. Unde dicitur: Venit nox quando iam nemini licet operari, paenitentiam autem futuram significat, ubi peccatores in tenebras exteriores proiciendi discribuntur. Haec tria tempora in uno versu Psalmista compraehendit dicens: Vespere mane et meridie narrabo et adnuntiabo, et exaudiet uocem meam. Haec verba magna nobis sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis quando eum Iudas cohortibus noscitur prodisse se quaerentibus. Mane cum ad Pontium Pilatum perductus est audiendus. Meridies quia hora sexta ut evangelista dicit: In cruce suspensus est. Narrabo pertinet ad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat quae Iudas nequissimus facere disponebat, adnuntiabo ad mane respondit quando dicente Pilato: Tu es rex Iudeorum. Annuntiavit in hoc natus sum. Et cetera quae ibi dicuntur a domino. Iunxit etiam et exaudiet uocem meam. Ad meridiem pertinet quando in cruce dixit consummatum est et emisit spiritum. Item vespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem eius in caelum.