Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Nox dicta quod noceat aspectibus, vel negotiis humanis, sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra conditi donec ab occasu redeat ad exortum. Iuxta quod naturam eius et poeta describens: Inruit inquit oceano nox. Involvens umbra magna terram que polumque. Et Salomon sacris litteris expressit, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eliganti utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum quibus solis cursus intenditur. Et splendorem eius a nobis obiectio terrenae molis excludit. In umbratio illa quae noctis natura est. Ita erigitur ut ad sidera usque uideatur extendi. Merito contraria vicissitudine id est lucis exortu umbras inclinari. Noctem uidelicet deprimi pellique signavit quam uidelicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosphi dicunt exaltari et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque alidu sidus taliter exlipsin, hoc est defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor undique diffusus ea libere quae telluri procul absunt aspiciat. Ideo que aetheris quae ultra lunam sunt spatia diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo uidelicet, vel siderum radiata fulgore.
Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas. Et ut animantibus quibusdam quae lucem solis ferre, nequeunt. Ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur humanam discursandi ubique ac uictum quae ritandi copia suppeteret. Iuxta quod in dei laudibus Psalmista decantat. Sol cognovit occasum suum, posuisti tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum et cetera. Sicut enim dies lucem fidei et iustitiae aequitatem et prospera atque felicia in scripturis mystice significat. Ita et nox iniustitiam et infidelitatem, atque adversa quae que designat. Nam nox infidelitatem significat in illo apostoli testimonio quo ait: Non sumus noctis filii, neque tenebrarum. Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Iob: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est conceptus est homo. Unde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse. Et in delictis natum testatur. Perire ergo optat beatus Iob spem ab apostata angelo inlatam que diem simulans et promissione divinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae inmortalitatis obscuravit. Pereat antiquus hostis qui lucem promissionis ostendit, sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem sub blandiendo innotuit. Sed usque ad tenebrosam noctem ex inpressa cordis cecitate perduxit.
Adversa ergo in noctis nomine exprimuntur ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est in tribulatione nec tamen exauditum esse. Item Psalmista dicit: In diae tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. In noctis nomine mundi istius significat uitam, quae quamvis lucem habere uideatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem significavit inferni claustrum cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis. Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox in luminatio in deliciis suis. Ostendit enim tunc inferni claustrum revera inluminatum, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit.
Nox uita praesens ut in psalmo: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Item ibi nocte coram eo et non sum deceptus. Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in evangelio: Veniet nox quando nemo potest operari. Nox est uita peccatorum ut in apostolo: Qui dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nox caecitas cordis vel vana securitas est, sicut in Iob pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas. Et in evangelio: Stulte, hac nocte repetant animam tuam a te, quae autem parasti cuius erunt. Nox futura tribulatio, ut in evangelio: In illa nocte duo erunt in agro unus assumetur et unus relinquetur. Nox tribulatio uitae praesentis in tempore, ut in evangelio: Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: Amice commoda mihi tres panes, hoc est scientiam trinitatis. Media nox occultum domini iudicium significat, ut in evangelio: Media nocte clamor factus est ecce sponsus venit. Media nox mors ex in proviso adveniens, sicut in Iob de reprobis: Et in media nocte auferentur. Prima uigilia, prima hominum aetas id est infantia sive pueritia. Secunda uigilia adulescentia et iuventus. Tertia uigilia, senectus, ut in evangelio: Et si in tertia uigilia venerit. Et ita eos invenerit, beati sunt servi illi.