Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Noctis autem partes uii sunt crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux, nam creperum dubium dicimus hoc est inter lucem et tenebras. Vesperum a stella occidentali uocatum quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componit vesper Olimpo. Conticinium est, quando omnes silent, contiscere enim silere est. In tempestum est medium. Et in actuosum tempus noctis, quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt, nam tempus per se non intellegitur nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret. Ergo tempestas in actuosa quasi sine tempore hoc est sine actu per quem dinoscitur tempus. Unde est in tempestivae venisti, ergo in tempesta dicitur quia caret tempore id est actu. Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurore, adventum et dictum matutinum quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum quasi iam incipiens parva diei lux, haec et aurora quae solem praecedit. Est autem aurora diei clares centis exordium et primus splendor aeris qui Grece eos dicitur, quam nos per dirivationem auroram uocamus quasi euroram. Unde est illud: Et laetus eoos erus equis eoasque acies. Vespera ergo et initium noctis significat vel initium tribulationis. Quae post prosperitatem seculi sequitur, vel exordium aversionis iniquorum qui aversi a luce vera mandatorum dei incidunt in tenebras peccatorum. Quando enim quis a veritate et iustitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito vesperi nomine uocatur, quia Antichristi qui vesper in scripturis appellatur, consors efficitur. In tempestum autem hoc est medium noctis vel profunditatem peccatorum significat vel recessum a mundanis negotiis et ad laudandum deum bonorum hominum studium. Unde propheta ait in Psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. Non vacat quod dicit media nocte surgebam, scit enim hoc tempore primogenita Aegiptiorum fuisse percussa, scit etiam ea tempestate Petri Pauli et Sileae in carcere positorum uincula resoluta, scit quoque sponsum media nocte, esse venturum, ideoque eodem tempore surgit ad laudes ne inter fatuas uirgines ianua clausa remaneat, nec vacat quod dicit surgebam, qui semper surgitur cum ad domini preconia festinatur, ad confitendum hic significat ad laudandum quia sequitur, super iudicia iustitiae tuae. Nam si penitentiae confessionem uoluisset intellegi super misericordiam tuam diceret non super iudicia iustitiae tuae.
Gallicinium autem conversionem peccatorum significat. Unde eodem tempore Petrus qui dominum negando in tenebris oblivionis erravit, et speratae iam lucis rememoratione correxit. Et eiusdem verae lucis adepta presentia plene totum quicquid nutaverat erexit. Hunc opinior gallum aliquem doctorum intellegendum qui nos iacentes excitans, et somnolentos increpat dicens, e uigilate iuste et nolite peccare. Matutinum ergo sive diluculum resurrectionis dominice tempus significat vel hominis a peccatis ad iustitiae plenam conversionem. Unde Psalmista ad dominum ait: Ad te de luce uigilo, et in matutinis meditabor in te quia factus es adiutor meus. Ad ipsum uigilatur quotiens inmundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur si ista deserere festinemus. Bene autem adiecit in matutinis meditabor in te. Et alibi: Exsurgam diluculo. Quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Matutinum iudicii dies sive resurrectio mortuorum, ut in Psalmo: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Aurora est aecclesia eo quod post tenebras peccatorum luce fidei inlustrata sit ut in Iob: Et ostendisti aurore locum suum.