Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De tenebris.

Tenebras autem dictas quod teneant umbras. Tenebre autem significant aliquando profunditatem scripturarum divinarum, aliquando ignorantiam, aliquando infidelitatem peccatorum, et aliquando poenam Gehennae. Profunditatem ergo scripturarum illud significat propheticum testimonium quo ait: Posuit tenebras latibulum suum. Et alibi tenebrae non obscurabuntur abste. Et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius. Tenebras enim dicit mistica quae que et profunda scripturarum divinarum, iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intellegit quoque parabolam et tenebrosum sermonem. Sic et in alio Psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Ergo iste tenebrae non obscurabuntur sed potius inluminantur a domino quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae. In illa apostolica sententia qua dicit de peccatoribus tenebris obscuratum habentes cor. Infidelitatem autem iniquorum illa evangelica sententia denotate ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus qui omnia quae inluminari merentur corda hominum suae praesentia cognitionis inlustrat. Tenebrae autem stulti sunt et iniqui quorum caeca praecordia lux aeternae sapientiae qualia sint manifeste cognoscit quamvis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intellegentiam possint veluti si quilibet caecus iubare solis obfundatur. Nec tamen ipse solem cuius lumine fundatur aspitiat. Tenebrae diabolus vel demones, ut in propheta: Inimicos eius id est domini persecuntur tenebrae. Poena autem Gehennae in tenebris significantur, in illa evangelii sententia ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus eius mittite eum in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium. Quicumque ergo in praesenti uita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris obscuratur, necese est si ei condigna paenitentia non subvenerit ut in exteriores tenebras post exitum praesentis uitae mittatur ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat.

Umbra ergo aliquando in bono, aliuqando in malo ponitur. Tunc vero in bono quando custodiam dei et protectionem spiritus sancti significat ut est illud in Psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero donec transeat iniquitas. Et alibi: Custodi me inquit domine, ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me. aptissimae itaque petit custodire se ut pupillam oculi quando et per ipsam res uisuales discernimus. Et in nostro corpore nihil praestantius invenitur, sequitur sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur scema, quod Grece parabola Latine comparatio dicitur, quando sibi genus dissimile in aliqua commonitione sociatur, paternis enim protectionibus alae sunt comparatae, misericordia quippe et caritas quasi alae sunt patris quibus se protegi congruenter expostulat. Et in evangelio: Et ecce nubs lucida obumbravit eos. Et alibi sub umbra eius uivemus in gentibus, umbra testamentum vetus, ut in Salomone: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae. Umbrae uita hominis ut in Iob: Fugit umbra velut. Umbra mors carnis ut in Psaltero: Operuit nos umbra mortis, tunc autem in malo umbra ponitur quando vel corporis mortem significat vel poenam Gehennae ut est illud: Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es. Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis. In umbra mortis peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosus ac tenebrosus patitur manes dum eis gaudium non relucet. Qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt. Et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur.

Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta et dicta caligo quod maximae aeris calore gignantur. Iuxta allegoriam vero significat caligo divinorum secretorum operi mentum. Unde legitur in Exodo: Stetit populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat deus. Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare. Quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimare, quia enim mentes carnalium sola saepe hystoria pascuntur, loquente deo stetit populus de longe. Quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, et spiritaliter dei verba cognoscunt. Moyses accessit ad caliginem in qua erat deus. Hinc et in Psalmo dicitur: Caligo sub pedibus eius. Quia non ea claritate deus ab inferioribus cernitur qua in superioribus dominatur quae sententia, et aliter intellegi potest. Caligo vero hic diabolus est qui hominum mentes innubilat dum veritatis splendorem non facit videre quae possidet sub pedibus eius quia sine dubio maiestatem domini salvatoris conculcatur demonum exsecrando nequitia sicut in nonagesimo Psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Item caligo significat cecitatem cordis persecutorum. Hinc dominus ad Iob ait: Quis clausit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens. Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae ob volverem, mare seviens nube induitur quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur. Et perspicuam veritatis lucem videri non sufficit. Et id quod agit per crudelitatem per caecitatem non agnoscit. Quia ergo persecutores aecclesiae in stabilitate cordis inquieti atque huic seculo dediti non grandia sed puerilia sapiunt superno iudicio constringuntur necantum persequi valeant quantum uolunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significant. Unde dicitur: Sedentes in tenebris et umbra mortis. Aliquando delectationem peccatorum ut est illud in Iob de diabolo dictum sub umbra in secreto calami et iunci. et locis humentibus et quia umbra non longe est ab aere cuius est umbra. ita et mors non longe est a poena. Hinc et in Iob dicitur: Ubi umbra mortis et nullus est ordo et sempiternus horror inhabitat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL