Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ebdomada Grece a septenario numero nomen accepit. Humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus sed scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis. quae tamen cunctae ni fallor ad unam finem spectant. Nos scilicet ad monentes post operum bonorum perfectionem in spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa ebdomada et a qua caetere formam capes sunt divina est operatione sublimis, quia dominus sex diebus mundi ornatum complens septima requievit ab operibus suis. Ubi notandum quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia dominus in eo mundi opera perfecerit, sed sicut Augustinus ait: Ideo dominus qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari quia numerus est ille perfetus ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta. Qui suis partibus primus impletur id est sexta, et tertia, et dimidia quae sunt unum duo et tria, et simul sex fiunt. Ad huius exemplum divinae ebdomadis secunda hominibus observanda mandatur, dicente domino: Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati domini dei tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecit dominus caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. Et requievit in septimo, quae a populo dei ebdomada ita conputabatur antiquitus. Prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum. Non quod omnes sabbatorum hoc est requietionum dies esse potuerint sed quod a requietionum diae quae suo nomine et cultu singularis excellebat prima vel secunda vel tertia vel caetera suo quae que censerentur ex ordine.
Tertia species ebdomadis in celebratione pentecostes agitur, septem uidelicet septimanis dierum et monade, hoc est quinquaginta diebus impleta, qua diae et Moyses ardentem conscendens in montem legem de caelo accepit. Et Christus in linguis igneis spiritus sancti gratiam de caelo misit. Quarta septimi mensis erat ebdomada, qui sollemnitatibus praeclaris pene totus expandebatur inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex derelicto foris populo sancta sanctorum intrabat annuis antea fructibus hoc est frumenti uini et olei ex ordine collectis, significans Iesum pontificem magnum, impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem caelestis regni ianuas ingressurum, ut appareat nunc vultui dei pro nobis qui foris adhuc positi praestulamur et diligimus adventum eius. Ubi notandum quia sicut quidam inmundi per legem prima tertia et septima die iubebantur lustrari sic et primus tertius ac septimus mensis suis quique caerimoniis exstitere sollemnes. Quinta ebdomada septimi anni quo toto populus ab agricolandi opere legis imperio vacabat dicente domino: Sex annis seres agrum tuum, septima cessabis. Sexta anni iobelei hoc est remissionis ebdomada est, quae septem ebdomadibus annorum hoc est xliiii annis texitur, qua expleta hoc est quinquagesimo demum anno incipiente tubae clarius resonabant. Et ad omnes iuxta legem possessio revertebatur antiqua. Septima species ebdomadis est qua propheta Danihel utitur more quidem legis septenis annis singulas complectens ebdomadas. Sed nova ratione ipsos annos adbrevians, duodenis uidelicet mensibus lunae singulos determinans. Embolismos vero menses qui de annuis undecim epactarum diebus adcrescere solent. Non lege patria tertio vel altero anno singulos adiciens, sed ubi ad duodecimum numerum auguescendo pervenirent. Pro integro anno pariter inserens, hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo, sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malum ut quae suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa dispectione calcari.
Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta uideamus. Septuaginta inquit ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consumetur praevaricatio et finem accipiat peccatum. Et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur uisio et prophetia et unguatur sanctus sanctorum. Nulli dubium quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi legem et prophetas implevit. Unctus est oleo laetitiae praeparticipibus suis. Et quod ebdomades lxx per septenos annos distincte quadringentos, et nonaginta annos insinuent. Sed notandum quod easdem ebdomadas non simpliciter annotatas sive conputatas sed adbreviatas asserit. Oculte uidelicet lectorem commonens ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo inquit et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hiersualem usque ad Christum ducem, ebdomades septem, et ebdomades sexaginta duae erunt. Et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Ezra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artarxerxes vicesimo anno regni eius, mense nisan impetraverit ab eo restaurari muros Hierusalem. Templo multo ante Cyro permittente constructo, ipsumque opus ut dictum est, in angustia temporis perfecerit, a deo scilicet a finitimis gentibus inpugnatus ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrantur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem ebdomadas lxx conputa, hoc est annos duo denorum mensium lunarium quadringentos nonaginta, qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque. Siquidem Persae a praefato vicesimo anno regis Artarxerxes usque ad mortem Darii, regnaverunt annis cxui. Ex hinc Macedones, usque ad interitum Cleopatre annis trecentis, inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii cesaris annum monarchiam tenuerunt annis lviiii qui sunt simul ut diximus anni cccclxxu et ocntinentur circulis decennovennalibus xxu. Decies novies enim viceni et quini fiunt cccclxxu et quia singulis circulis embolismi uii adcrescunt, multiplica xxu per uii fiunt clxxu qui sunt embolismi menses quadringentorum lxxu annorum. Si ergo uis scire quot annos lunares facere possint partire dxxu per duodecim, duodecies deni et quaterni xiiii ergo annos faciunt et remanent menses uii. Hos iunge ad supra scriptos cccclxxu fiunt simul cccclxxxuiiii, adde et menses superfluos uii, partemque octavi decimi anni imperii Tiberii quo dominus passus est et invenies a tempore praefinito ad eius usque passionem ebdomadas lxx adbreviatas, hoc est annos lunares ccccxc. Ad eius vero baptismum quando unctus est sanctus sanctorum descendente super eum spiritu sancto sicut columba, non solum ebdomadas uii et lx duas fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae ebdomadis inchoatam. Et post ebdomadas inquit lxx duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est. Non statim post lx duas ebdomadas, sed in fine septuagesimae ebdomadis occisus est Christus, quam ideo quantum conicere possumus segregavit a ceteris quia de hac erat plura relaturus, nam et Christus in illa crucifixus, et a populo per fido non modo in passione, verum continuo ex quo a Iohanne praedicari caepit negatus est, quod autem sequitur. Et civitatem et sanctuarium dissipavit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta de solatio, non ad lxx ebdomadas pertinet, praedictum enim fuerat quod ipse ebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent, sed scriptura praedicto advento et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet esset eventurum ostendit.
Ducem enim venturum Titum dicit: Qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem, et sanctuarium dissipavit ut non remaneret lapis super lapidem. Verum his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum ebdomade quam omiserat redit eventum. Confirmabit autem pactum multis, ebdomada una hoc est ipsa novissima, in qua vel Iohannes baptista vel dominus et apostoli predicando multos ad fidem converterunt, et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium ebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii caesaris erat, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio fidelibus paulatim vi lescere coepit. Item quod sequitur, et in templo erit, abhominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseveravit desolatio. Ad sequentia tempora respicit cuius prophetiae veritatem et historia veterum et nostrorum hodie que temporum testatur eventus.
Octava species ebdomadis uniformis et sola sine circuitu revolutionis exstans ad figuram per omnia primae ebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur, divisa luce a tenebris factum est vespere, et separatis dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus corrupta est omnis terra donec creator poenitens se hominem fecisse mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio liberatur aquarum, secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abissi subportata, illinc caeli cataractis conpluta quae habuit vesperam quando filii Adam pedes ab oriente moventes qui in construenda superbiae turrae convenerunt linguarum divisione multati et ab invicem sunt disperis. Tertia die aquis in congregationem unam coactis apparuit arida silvis herbisque decora et tertia aetate firmatis in cultu daemonum nationibus, Abraham patriarcha cognationem patriam que deserens sanctorum semine fecundatur, huic advenit et vespera, quando gens Ebrea malis coacta prementibus contra dei uoluntatem regem sibi petit, qui mox ordinatus primo domini sacerdotes prophetas que trucidat, postmodum ipse cum tota gente gladio perit allophilorum. Quarta diae caelum luminaribus ornatur, quarta aetate gens illa caelesti fide inclyta regno David et Salomonis gloriosa, templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem, sed accepit et vesperam quando crebrescentibus peccatis regnum illud a Chaldeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babiloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae, hii patriis manent undis illae aera terram que pervolant. Quinta aetate multiplicatus in Chaldea populus Israhel, pars caelestium desideriorum pennis fulta Hierosolimam petiit, pars uolata destituta uirtuta inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et vespera quando imminente iam salvatoris adventu gens Iudea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta insuper et alienis est sub acta regibus. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem dei creatur, mox que eius latere dormientis sumpta costa femina fabricatur. Sexta aetate preconantibus prophetis filius dei incarne qui hominem ad imaginem dei recrearet apparuit, qui dormiens in cruce sanguinem et aquam delatere unde sibi aecclesiam consecraret emanavit, huius aetatis vespera ceteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. Septima die consummatis operibus suis deus requievit, eamque sanctificans sabbatum nuncupari praecepit quae vesperam habuisse non legitur. Septima aetate iustorum animae post optimos huius uitae labores in alia uita perpetuo requiescunt, quae nulla umquam tristitia maculabitur, sed maiori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intravit, perficietur autem quando receptis sancti corporibus in terra sua dupplicia possidebunt. Laetitia sempiterna erit eis. Et ipsa est octava pro qua sextus Psalmus inscribitur: Credo quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi est aetate supplicandum in qua quia iusti gaudia sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pavore incipit currit finitur: Domine ne in ira tua arguas me, et cetera.