Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De mensibus.

Menses dicti a mensura qua quisque eorum mensuratur, sed melius a luna quae Greco sermone mene uocatur. Nam et aput eos menses uocantur menes, sed et aput ebreos Hieronimo teste luna quam iare nominant mensibus nomen dedit. Unde et Hiesus filius Sirach, qui utique Ebraice scripsit de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius. Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant, unde quoties in scriptura sacra sive in lege seu ante legem quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur non aliud quam lunae aetas significatur a qua semper Ebrei quibus credita sunt eloquia dei, antiquo patrum more menses observare non cessant.

Primum mensem novorum qui Paschae cerimoniis sacratus est, nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum nunc in Martium mensem nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis ocupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit vel desinit, vel totus includitur. Eadum taxat regula cuius ut supra meminimus observata, ut quae quinta decima post aequi noctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat, quae vero antea novissimum praecedentis. Sic que per ordinem, secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Ab Augusto, sextus Elul September, septimus Theseri, October, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates novum annum appellant. Octavus Maresuan November, nonus Casleu, December, decimus Debeth Ianuario, undecimus Sabat Februario, duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur, quos uidelicet menses propter lunae circulum qui xx novem semis diebus constat, tricenis, unde tricenisque diebus alternantes secundo demum vel tertio anno exacto mensem, superfluum qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet interkalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quo modo maiores nostri diem qua lex data est quae est tertia mensis tertii quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes uidelicet primi mensis residuos dies numero decem et septem, quia tredecim priores fuerant ante Pascha, transacti saecundi xxx tertii dies tres qui fiunt simul L. cum constet duos menses lunares non sexaginta sed quinquaginta novem diebus terminari, ideoque si paschalis mensis xxx diebus computatus xuii sui cursus dies post pascha retinuerit secundum iam mensem non triginta sed unde tringinta diebus debere concludi ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam unde quinquaginta dies inveniri, nisi forte putandum est sinedochicos quae est regula sanctae scripturae frequentissima a parte totum conputari.

Verum haec utcumque acta vel conputata fuerint claret, tamen Ebreos ad lunae cursum suos menses observare consues se, nec aliter in Genesi rectae sentiendum ubi Noe cum suis septimo decimo diae secundi mensis archam ingressus et xxuii eiusdem mensis diae post diluvium egressus iusseritur,quam annum solis integrum hoc est trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum, quia uidelicet luna quae presenti anno verbi gratia per nonas Maias septima decima existit, anno sequente vicesima uii pridiae nonas Maias occurret, notandum sane quod nimium fallantur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant. quam diu luna zodiacum circulum peragit, quae nimirum sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit. Zodiacum quidem septem uiginti diebus et octo horis, sui vero cursus ordinem uiginti novem diebus, et duodecim horis salva sui saltus ratione conficit, ideoque rectius ita definiendum quod mensis lunae siti luminis lunaris circuitus ac redintegratio de nova ad novum, solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci ie est signiferi circuli quae triginta diebus, et decem semis horis impletur, uiginti duabus uidelicet horis ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epictarum dies et quadrans annuatim succrescere solet, duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quattuor faciunt, quas esse horas undecim dierum. Hinc facile patet quia undecies viceni et quaterni eandem summam confitiunt, porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt hore quadrantis, siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus ut dictum est, et quadrante breviores totidem solis mensibus agens. In his tandem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat.

Iuxta allegoriam vero mensis quia luna nomen et ordinem accepit, significat sanctae aecclesiae coadvanationem, sive profectum. Unde et Iob ait: Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos, quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, sive aliquando mensis pro perfectione, reminiscatur ergo per uocem Iob aecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra. Menses duodecim, eiusdem numeri sunt apostoli, ut in Apocalipsin per singulos menses reddentia fructum suum. Item mensis sicut et sabbatum pro requie sempiterna posita inveniuntur ut est illud Esaiae: Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia sabbata delicata, qui sabbatismus dei populo reservatur et mensis spiritalis quando a puncta usque ad punctum luna complebitur et suo currit ordine ut effitiat mensem integrum kalendarum. Quod autem luna quae a sole inluminatur, significet aecclesiam a Christo inluminatam non indiget explanari, et sabbatum requiem significat veniunt ex neomeniis et sabbatis qui sex diebus in quibus factus est mundus transcensis festinant ad septimum diem id est sabbatum in quo vera est requies. Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit dominus, non populus Iudeorum tantum nec in sola Hierusalem sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret, patrem in spiritu et veritate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL