Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Annus vel ab innovanno cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit, quia veteres annum pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in originibus oratorum, annum temrinum id est circum terminum, et ambire dicitur pro circuire, est autem annus lunaris est, et solaris, est et terrantium discretus stellarum, est et omnium planetarum, unus quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus qua drifariae accipitur. Primus est namque cum luna xxuii diebus et octo horis zodiacum percurrens ad idsignum ex quo egressa est revertitur. Secundus, duobus diebus et iiii horis prolixior,qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo nova digressa est xxuiiii diebus et xii horis exactis iam defecta repetit. Tertius qui xii mensibus huiusmodi id est diebus cccliiii expletur, et uocatur communis, eo quod duo sepissimae tales pariter currant. Quartus qui embolismus Grece dicitur, id est super augmentum, et habet xiii menses id est dies ccclxxxiiii, qui uterque aput Ebreos a principio mensis paschalis incipit ibidem que finitur.
Aput Romanos vero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium ibique terminatur. Item solis est annus cum ad eadem loca siderum redit, per actis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romanibus sextum uocant ut ad eundem circuitum redeatur. Quartus solaris giri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol adcuncta, signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante quadriennium revertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quae que zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere recurrunt, quem etiam circulus magnus paschae ostendit. Circulus paschae magnus est qui multiplicato per invicem solari ac lunari ciclo quingentis triginta duobus conficitur annis sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies occiesdeni ac noveni multiplicentur, quingentorum duorum numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovennales lunae circulos xxuiii solis autem qui vicenis octonisque consummari solent, annis x et novem habeat circulos, bissextos decies novies septenos id est centum triginta tres menses solares vicies occies ducentos uiginti et octo id est sex milia trecentos octoginta quattuor. Menses autem lunares vicies octies cxxxu, id est vi milia dlxxx, dies exceptis bissextis vicies octies vi milia dcccxxxu, id est cxciiii milia clxxx. Adpositis autem bissextis cxciiii milia cccxiii, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat, tantum anni dominicae incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius, et indictiones quoquo ferantur in ordine. Nil siderum cursum atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent.
Anni enim iuxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando brevitatem humanae uitae significant, in illo enim prophetico ubi ad deum dicitur: Tu autem idem ipse es. et anni tui non deficient. Natura eius sub brevitate declaratur, quia ipse solus per se novit esse, qui ut sit alio non eget adiutore. Alibi autem ubi scriptum est: Anni nostri sicut aranea meditabuntur, malignitatem uitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea est enim animal debile, ac tenuissimum quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti si in artibus et sub dolis machinationibus occupantur quod autem subsequenter dicitur, dies annorum nostrorum in ipsis lxx annis, si autem in potentatibus lxxx anni et cetera.
Si annos istos ad literam velimus advertere multos hominum et nonagenarios bene uiventes invenies. Et iterum, nec dum septuagenarios debilitate confectos, ut quod hic dicitur constare minime posse uidetur, sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quae sabbati diem observandum esse praecepit, octogenarium vero populo Christiano aptissimae deputamus, qui octavum diem resurrectionis dominicae sancta festivitate veneratur. Octogenarium vero addidit, in potentatibus, quia tunc revera coepimus habere potentiam quando nobis dominus salvator apparuit, isti ergo sunt dies annorum nostrorum qui nobis probabilis uitae conferunt claritatem. Annus dominus Iesus Christus a quibus damputatur, ut in Psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Annus presens tempus ab adventu domini usque in finem mundi in quo paenitentia, et remissio peccatorum praedicatur ut est illud in Esaia: Praedicare annnum placabilem domino et diem retributionis. Hinc et in evangelio agricola ad dominum suum ait: Domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam cophynum stercoris. Anni sex de quibus in lege praecipitur, ut si puer Ebreus emptus praetio fuerit domino suo serviat, et in septimo ad libertatem exeat, praesens significat, tempus quia mundus sex diebus factus est.
Iubeleus interpretatur remissionis annus, est enim Ebraicus sermo et numerus qui septenis annorum ebdomadibus id est xlviiii annis texitur in quo clangebantur tubae et ad omnes revertebatur antiqua possessio debita absolvebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus pentecosten, et ipsi caelebramus post domini resurrectionem remissa culpa et totius debiti cirographo evacuato ab omni nexu liberi suscipientes advenientem in nos gratiam spiritus sancti.